CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
Utrum quaelibet persona divina iii in alia ?
D. Thom. 1. pari. q. 42. art. 5. et hic q. 3. art. 2. Henr. sum. art. 1. et quodlib. 6. quaest. 5. Richardus hic art. 2. g. 3. D. Bonav. art. 1. quaest. 4. Capreol. quaest. 1. art. 1. Gabr. quaest. 2. art. I. Suarez 1. p. tract. 3. lib. 4. cap. 16. Vasquez 1. pirt. disp. 169. Durand. dist 19. q. 1. Mayr. dist. 20. q. 3. Bacon. hic
Secundo quaero de circumincessione personarum divinarum : Utrum quaelibet persona divina sit in alia ? Et arguitur quod non ; quia si quodlibet esset in quolibet, secundum opinionem Anaxagorae esset maxima confusio ; ergo si personae divinae essent in se invicem, confusae essent, Contra illud Athanasii : Neque confundentes personas, neque substantiam separantes. Et confirmatur ratio, quia indivisibile non distinguitur ab indivisibili, nisi sit extra illud ; quod probatur per Philosophum 6. Phys. quia duo indivisibilia simul posita, non faciunt majus, quia essent unum indivisibile ; igitur cum personae divinae sint indivisibiles si sunt simul, non Sunt distinctae.
Praeterea, si personam esse in persona esset dictinctio aliqua, ergo et compositio. Probatio consequentiae, si aliquid esset in Deitate quod non esset ipsa, tunc Deitas esset componibilis vel composita, quod patet per Augustinum de Civit. Dei ii. cap. 10. et ponitur dist. 18. Ideo simplex est Deus, quia est illud quod habet, excepto quod persona dicitur relative ad aliam, et non est ipsa. Ergo si persona habet aliquid in se quod non est ipsa, ipsa est composita vel componibilis, quod est falsum et prius improbatum.
Item in eodem, in quo est Filius, est filiatio ; in Patre est Filius per positam circumincessionem, ergo in Patre est filiatio ; et ulterius, illud in quo est filiatio, est filius, ergo Pater esset Filius.
Praeterea, si Pater est in Filio, et Filius est in Patre ; ergo Pater est in se. Consequentia probatur per Philosophum 4. Physicorum, si aer in igne, et ignis in caelo; ergo aer est in caelo, igitur a simili hic. Et confirmatur per illud Philosophi in Antepraedicamentis : Quidquid sequitur ad praedicatum, sequitur ad subjectum; et per istas maximas : Quidquid sequitur ad consequens, sequitur ad antecedens, et quidquid antecedit ad antecedens, antecedit ad consequens, et quod est prius priore, est prius posteriore, et quidquid est causa causae, est causa caiir sati. Item, si Pater est in Filio ; ergo Deus est in Deo, et ulterius, ergo Deus distinguitur a Deo. Item, quod exit ab alio non est in eo ; sed Filius exit a Patre, ut dicitur Joannis 16, Exivi a Patre.
Contra. Joannis 14. cap. Ego in Patre et Pater in me est. Et Magister adducit auctoritatem in littera Ambrosii, Augustini et Hilarii.
Istius quaestionis veritas est plana et certa ex auctoritate Salvatoris in Joanne, et alibi in multis locis et etiam Sanctorum exponentium. Sed ut aliqualiter possit intelligi, tria sunt videnda.
Primo de modo quo persona est in persona. Secundo quae sit ratio istius inexistentiae. Tertio, si iste modus essendi in posset reduci ad modum aliquem essendi in repertum in creaturis, loquendo de illis modis, quos ponit Philosophus 4. Physic. vel utrum posset declarari per aliquem modum, qui possit in creaturis inveniri.