In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
Scholium.
Primam rerum divisionem factam fuisse per legem latam auctoritate paterna vel politica unius vel plurium. Et forte Noe divisit possessiones filiis post diluvium, vel ipsi communi consensu id fecerunt, sicut Abraham et Loth, Genes. 13. Non negat factam divisionem ante diluvium, imo lid constat ex Genes. 4. Abel obtulit de primogenitis gregis sui. et verisimile est Adamum primo inter filios divisisse possessiones.
Ex his est sexta conclusio (g), quod prima distinctio dominiorum potuit esse justa a lege positivai justa, sive lata a patre, sive Principe, sive communitate juste regnante vel regente; et hoc modo probabile est factum fuisse. Nam vel post diluvium Noe filiis suis distinxit terras, quas singuli occuparent pro se, vel Aliis suis et posteris ; vel ipsi de communi concordia inter se diviserunt, sicut legitur Genesis, de Abraham et Loth, quia Abraham dedit electionem ipsi Loth, quam partem vellet eligere, et ipse reliquam acciperet. Vel lex aliqua promulgata est a patre, vel ab aliquo electo ab eis in Principem, vel a communitate, cui ipsamet communitas commisit istam auctoritatem, quae, inquam, lex fuit, vel potuit esse, quod res tunc non occupata esset primo occupantis ; et tunc postea diviserunt se super faciem orbis terrarum, et unus occupavit unam plagam, et alius aliam.