Patrologiae Cursus Completus
Contenta In Quarto Tomo.
Enarrationes In Psalmos. Seq.
1. (( vers. 1.)) Psalmi hujus titulus est, Canticum Psalmi Asaph.
In Psalmum LXXXVII Enarratio .
In Psalmum LXXXVIII Enarratio.
Sermo I . De prima parte Psalmi.
Sermo II . De secunda parte Psalmi.
2. (( vers. 1.)) Titulus Psalmi habet, Psalmus cantici in diem sabbati. Spe gaudentes
4. (( vers. 4.)) Quia ergo viderunt, Jubilate Deo, universa terra.
Sermo I . De prima parte Psalmi.
Sermo II. De secunda parte Psalmi.
2. (( vers. 1.)) Ergo dicamus omnes: Benedic, anima mea, Dominum. Benedic, anima mea, Dominum.
31. (( vers. 40.)) Petierunt et venit coturnix. Et pane coeli saturavit eos,
In Psalmum CVII. Quare hoc loco non subjicitur Enarratio.
Sermo I. De prima parte Psalmi.
7. Jordanis autem quemadmodum retrorsum conversus
Sermo II. De altera parte Psalmi.
18. (( vers. 23.)) A Domino factus est ei Et est mirabilis in oculis nostris:
3. (( vers. 6.)) Tunc non confundar, dum inspicio in omnia mandata tua. auditor factor.
6. (( vers. 110.)) Posuerunt, inquit, peccatores laqueum mihi, et a mandatis tuis non erravi.
Sermo XXV. Psalmus cum Apostolo conciliandus.
5. (( vers. 165.)) Pax multa, inquit, diligentibus legem tuam, et non est eis scandalum.
6. (( vers. 166.)) Exspectabam, inquit, salutare tuum Domine, et mandata tua dilexi.
3. (( vers. 171.)) Eructabunt, inquit, labia mea hymnum, cum docueris me justificationes tuas.
6. Ergo, fratres, Felix martyr et vere felix et nomine et corona, cujus hodie dies est
9. ((vers 5.)) Et requiem, inquit, temporibus meis.
In Psalmum CXXXVIII Enarratio.
8. Sanat ergo contritos corde, Sanat contritos corde, et alligat contritiones eorum.
15. (( vers. 14.)) Benedixit filios tuos in te. Quis? Qui posuit fines tuos pacem.
17. Dicit aliquis: Etiamne hoc ad poenam Judae pertinere credendum est, quod post ejus mortem ad mendicitatem uxor ejus et filii pervenerunt, et translati sunt, ejecti de habitationibus suis, scrutante feneratore omnem substantiam ejus, et diripientibus alienis omnes labores ejus, nemine adjuvante nec miserante pupillos ejus, et quod cito sunt sine posteris mortui? Numquid etiam de his quae in suis post mortem cujusque contingunt, ullus mortuos tangit dolor? aut haec saltem scire putandi sunt, quorum sensus alibi est pro meritis, seu bene, seu male? Cui respondeo magnam quidem esse quaestionem, nec in praesentia disserendam, quod sit operis prolixioris, utrum, vel quatenus, vel quomodo ea quae circa nos aguntur, noverint spiritus mortuoram. Verumtamen, quod breviter dici potest, 1438 si nulla illis esset cura de nobis, non diceret Dominus dixisse illum divitem qui tormenta apud inferos patiebatur: Habeo ibi quinque fratres, ne et ipsi veniant in locum hunc tormentorum. Sed quomodolibet intelligant qui hoc aliter intelligere conantur, et quia fatendum est non esse consequens ut si sciunt mortui suos vivere, quia nec in locis poenarum eos vident, ubi dives ille erat, nec in requie beatorum, ubi Lazarum et Abraham quamvis longe agnoscebat (Luc. XVI, 28, 23) , ideo eos etiam quae circa eorum charos aguntur vel laeta vel tristia scire necesse sit: hoc dico, paucos esse ejus animi homines, qui post mortem suam quid suis boni malive contingat, saltem dum vivunt, negligant, atque omnino contemnant; multos autem, quod indicat etiam tanta cura commendandae ultimae voluntatis et qualiumcumque testamentorum, satis agere ut cum defuncti fuerint, suis bene sit. Permansionem vero posteritatis suae per successiones generationum soli laudabiliter spernunt, qui seipsos abscidunt propter regnum coelorum, et filios suos hoc facere cupiunt, exoptantve martyrio coronari, ita ut nullus eorum in terra remaneat: caeteri autem omnes, aut pene omnes, felices volunt suos esse in hac vita post mortem suam, et suum genus interire nolunt. Quapropter quod Juda tam infeliciter mortuo, ita uxor vidua et filii ejus orphani remanserunt, ut feneratore scrutante omnem substantiam ejus, et diripientibus alienis labores ejus, de suis habitationibus ejicerentur, nec aliquem pupilli ejus miserantem invenirent, et in una generatione sine posteris interirent; si haec sentiunt mortui, cumulus malorum est; si haec non sentiunt, formido vivorum. Si autem movet quomodo potuerit habere substantiam quam fenerator scrutaretur, alienique diriperent, quando jam cum aliis undecim Dominum sequebatur; credat eum omnia quae habebat ita dimisisse filiis et uxori, ut non inde sinceriter vel perseveranter vinculum cupiditatis abruperit: qui etiamsi ea velut vendere videretur distribuenda pauperibus, profecto faceret quod Ananias post Domini ascensionem (Act. V, 1 et 2) . Neque enim metueret ne hoc Dominus divinitate cognosceret, quem falli putabat, quando ea quae mittebantur, de loculis auferebat (Joan. XII, 6) .