Cavelli ad lectorem instructio quid in editione sua perfecerit.
Quaestio i. utrum deus sit summe simplex?
Quaestio ii. utrum aliqua creatura sit simplex ?
(a) Contra illud. Quia dicit Henricus quod licet persona quae est in alia, sit illa secundum partem, quia secundum essentiam, tamen illa persona in qua est alia, quasi continet illam secundum se totam. Contra hoc arguit Doctor et probat primo, quod persona secundum se totam continet aliam, quia illa alia est in illa secundum se totam. Et supponit unum, quod personam esse in alia, et econtra, dicit relationem communem, quae dicitur commuais, quia est inter extrema ejusdem rationis, ut similitudo et aequalitas, praesentialitas, amicitia et hujusmodi. Cum enim dicimus quod una persona est in alia, accipimus in proposito esse perfecte praesentem illi, et e contra. Cum ergo haec praesentialitas requirat extrema ejusdem rationis, id est, quod requirit fundamentum ejusdem rationis in extremis, quae sic referuntur ; ergo si unadicitur praesenssecundum partem, et alia similiter ; et si una secundum se totam, et alia similiter.
(6) Secundo sic: Quando aliquid dicitur esse in alio, etc. Haec ratio probat quod una persona non dicatur esse in alia secundum partem, et tota ratio clara est, et clara sunt caetera.