Patrologiae Cursus Completus
Contenta In Quarto Tomo.
Enarrationes In Psalmos. Seq.
1. (( vers. 1.)) Psalmi hujus titulus est, Canticum Psalmi Asaph.
In Psalmum LXXXVII Enarratio .
In Psalmum LXXXVIII Enarratio.
Sermo I . De prima parte Psalmi.
Sermo II . De secunda parte Psalmi.
2. (( vers. 1.)) Titulus Psalmi habet, Psalmus cantici in diem sabbati. Spe gaudentes
4. (( vers. 4.)) Quia ergo viderunt, Jubilate Deo, universa terra.
Sermo I . De prima parte Psalmi.
Sermo II. De secunda parte Psalmi.
2. (( vers. 1.)) Ergo dicamus omnes: Benedic, anima mea, Dominum. Benedic, anima mea, Dominum.
31. (( vers. 40.)) Petierunt et venit coturnix. Et pane coeli saturavit eos,
In Psalmum CVII. Quare hoc loco non subjicitur Enarratio.
Sermo I. De prima parte Psalmi.
7. Jordanis autem quemadmodum retrorsum conversus
Sermo II. De altera parte Psalmi.
18. (( vers. 23.)) A Domino factus est ei Et est mirabilis in oculis nostris:
3. (( vers. 6.)) Tunc non confundar, dum inspicio in omnia mandata tua. auditor factor.
6. (( vers. 110.)) Posuerunt, inquit, peccatores laqueum mihi, et a mandatis tuis non erravi.
Sermo XXV. Psalmus cum Apostolo conciliandus.
5. (( vers. 165.)) Pax multa, inquit, diligentibus legem tuam, et non est eis scandalum.
6. (( vers. 166.)) Exspectabam, inquit, salutare tuum Domine, et mandata tua dilexi.
3. (( vers. 171.)) Eructabunt, inquit, labia mea hymnum, cum docueris me justificationes tuas.
6. Ergo, fratres, Felix martyr et vere felix et nomine et corona, cujus hodie dies est
9. ((vers 5.)) Et requiem, inquit, temporibus meis.
In Psalmum CXXXVIII Enarratio.
8. Sanat ergo contritos corde, Sanat contritos corde, et alligat contritiones eorum.
15. (( vers. 14.)) Benedixit filios tuos in te. Quis? Qui posuit fines tuos pacem.
19. (( vers. 16, 17.)) Pro eo quod non est recordatus, vel ille Judas, vel ipse populus, facere misericordiam. Sed melius de populo accipitur quod ait, non est recordatus: nam si Christum occidit, saltem recordaretur poenitendo, et faceret misericordiam super membra ejus, quae perseverantissime persecutus est. Ideo dicit quia persecutus est hominem inopom et mendicum. Potest quidem accipi de Juda; quia non est dedignatus Dominus pauper fieri, cum dives esset, ut illius paupertate nos ditaremur (II Cor. VIII, 9) . Mendicum autem quomodo intelligam, nisi forte quia dixit mulieri Samaritanae, Da mihi bibere (Joan. IV, 7) , et in cruce ait, Sitio (Id. XIX, 28) ? Sed quod sequitur quomodo accipiatur in ipso capite nostro, id est sui corporis Salvatore, quem Judas persecutus est, non invenio. Cum enim dixisset, Et persecutus est hominem inopem et mendicum, adjecit atque ait, Et compunctum corde mortificare; id est, ut mortificaret: nam quidam etiam sic sunt interpretati. Compunctus autem corde non solet dici, nisi stimulis peccatorum in dolore poenitendi; sicut de illis dictum est, qui cum audissent Apostolos post Domini ascensionem, compuncti sunt corde, qui occiderant Dominum. Quos allocutus est beatissimus Petrus dicens inter caetera: Agite poenitentiam, et baptizetur unusquisque vestrum in nomine Domini Jesu Christi, et dimittentur vobis peccata vestra (Act. II, 37, 38) . Sed quoniam iidem ipsi membra ejus facti sunt, cujus in ligno membra fixerunt, populus Judaeorum non est recordatus facere misericordiam; persecutus est hominem inopem et mendicum, sed in membris suis: de quibus dicturus est, quod attinet ad ipsa opera misericordiae, «Quando uni ex minimis meis non fecistis, mihi non fecistis» (Matth. XXV, 45) . «Et compunctum corde mortificare:» plane «compunctum corde,» sed in membris suis. De his autem qui persecuti sunt, ut compunctum corde mortificarent, erat et Saulus consentiens in necem Stephani compuncti corde (Act. VII, 59) ; quia et ipse Stephanus de illis erat qui compuncti sunt corde. Sed Saulus recordatus est facere misericordiam; et qui mane rapiebat, ad vesperum divisit escas (Gen. XLIX, 27) : et ipse compunctus corde, ut etiam in illo ipsi persequerentur inopem, volentes 1441 mortificare compunctum corde. Hoc quippe oderant in Paulo apostolo, quia compunctus corde praedicabat quem fuerat ante persecutus. Inopem quippe et mendicum et compunctum corde in membris suis et ipse ut mortificaret, persequens, audivit de coelo, Saule, Saule, quid me persequeris? et factus compunctus corde, coepit talia pati, qualia faciebat compunctis corde (Act. IX, 1-24) .