First reprinting 1969, Johnson Reprint Corporation Printed in the United States of America
liana, o non piuttosto l'avveni- mento della apostasia ?
206 NANCEIE.NSIS ET TOULLENSIS
326 E X A C T I S C O N S I S T O R I A L I B U S
382 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 585
384 EX S. C. R. U. INQUISITIONIS
EX S. POENITENTIARIA APOSTOLICA M5
510 EX S. G. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 511
514 BURDIGALEN. SEU PETROCORICEN.
BURDIGALEN. SEU PETROCORICEN. 515
516 BURDIGALEN. SEU PETROCORICEN.
BURDIGALEN. SEU PETROGORIGEN. 517
518 BURDIGALEN. SEU PETROCORICEN.
BURDIGALEN. SEU PETROCORICEN. 519
520 BURDIGALEN. SEU PETROCORICEN.
568 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
E X S . D A T A R I A A P O S T O L I C A 569
Vicariorum parochialium ali- quid immutetur.
EX ACTIS CONSISTORIALIBUS - 743
SQUILLACEN. 665
"Quod autem in dismembratione paroeciae sedulo distin- guendi sint duo casus superius recensiti, divisionis nempe beneficii et territorii et prior sit potissimum odiosa, minus vero altera, eruitur ex Torricelli De union, benef, qu.882 n. 2, cap. 33 De praebendi. S. C. C. 23 Aug. 1755, Pal- lottini t. 8 n. 33. Garcia 12, 11, 113; Leurenius 3, 909, 1 et apud Acta S. Sedis t. 10 n. 269.
Quapropter ex hisce omnibus omissio auditionis parochi territorii officere non videtur.
Sed neque incerta aut insufficiens oblata congrua abso- lute est aestimanda. Etenim licet congrua a Tridentino et const. Ad Exequendum taxata dicatur in 100 scutis; haec mensura certa non est. Imo in const. Ad exequendum verius ac praecisius praescribitur, ut congrua non debeat ordinario taxari maior scutis 100, nec minor scutis 50. Et in Tridentino congrua parochorum proprie non definitur; sed tantummodo vetatur ne pensionibus graventur paroeciae, quae summam ducatorum 100 non excedunt.
Quapropter congrua parochorum quota esse debeat, non est definitum; sed tantummodo lex vult, ut sit certa ac suffi- ciens, prout passim tenuit Rota, ceu videre est part. 6¿ decis. 230, n. 2 Recent, et DD. apud Ferraris v. Congrua art. 2.
At in themate quod congrua sit certa probatur ex citata resolutione municipali, ubi dicitur municipium vi regii de- creti ad solvendum quotannis subsidium 400 circiter libel- larum, partim pro ecclesiae Rectore adigi. Et dicet muni- cipes hoc onus refundere curent in publicam administratio- nem fundorum cultus, attamen dubitandum non videtur quod municipii praestatio cesset, quia alia succédât.
Quod autem congrua sufficiens habeatur, hoc altero ar- gumento confici posse videtur. Etenim licet non amplietur subsidium quod hodie tribuitur, nihilominus cum ex eo vi- xerit et adhuc vivat ecclesiae rector, vivere pariter posse parochum non est dubium. Eo vel magis quod speretur ex erectione paroeciae meliorem fieri posse oeconomicam eccle- siae eiusque curatoris conditionem.