Cavelli ad lectorem instructio quid in editione sua perfecerit.
Quaestio i. utrum deus sit summe simplex?
Quaestio ii. utrum aliqua creatura sit simplex ?
(c) Ad primum dico, etc. Hic dicit aliqua. Primo, quod non sequitur, ut si aliquid alicui primo conveniat, conveniat parti, maxime in heterogeneis. Et sic licet Filio conveniat primo esse in Patre (accipiendo esse in, ut est suppositi perfecte praesentis Patri) non tamen convenit Patri ; et sic non sequitur quod essentia sit in Patre, vel filiatio, ut esse in dicit suppositum esse praesens Patri, et e contra. Secundo dicit, quod etiam licet aliquid conveniat alicui primo, non autem sequitur quod aequaliter cuilibet parti, quia forte potest competere uni parti et non alteri, ut intelligere primo competit homini, et tamen non competit corpori, quia corpus non intelligit, sed forte animae, licet tamen haec sit impropria, anima intelligit, ut est conjuncta corpori, ut patet a Doctore in 4. dist. 41. Et posito etiam quod competat animae, non tamen competit homi ni,quia animae, quia tunc sibi competeret per partem.
Si dicatur, nonne homo intelligit per animam ?
Dico, quod licet anima sit proxima ratio qua intelligere competit homini, sicut risibile per animam, non tamen sequitur quod primo intelligat per animam, quia intelligere primo sequitur totum conjunctum. Tertio dicit, quod posito quod intelligere competat primo homini, et nullo modo corpori nec animae, non tamen sequitur quod si anima est ratio formalis inhaerentiae hujus praedicati, quod etiam corpus sit talis ratio. Sic est in proposito, quia licet Filius sit in Patre secundum se totum, non tamen filiatio et essentia sunt in Patre, et si essentia sit ratio formalis quare Filius sit in Patre, non tamen sequitur quod sit flliatio.Caetera patent.