Cavelli ad lectorem instructio quid in editione sua perfecerit.
Quaestio i. utrum deus sit summe simplex?
Quaestio ii. utrum aliqua creatura sit simplex ?
(d) Quantum ad secundum articulum dico. In isto articulo habetur, quod nec sola essentia est ratio talis praesentialitatis nec sola proprietas, sed utraque, quia perfecta praesentialitas aliquorum requirit distinctionem realem illorum inter se, et perfectam unionem personae; ergo per proprietates sunt realiter distinctae, et per essentiam divinam perfectissime unitae, et sic sunt sibi ad invicem perfectissime praesentes.