Patrologiae cursus completus
Contenta in quarto tomo.
Enarrationes in psalmos. seq.
In psalmum lxxxvii enarratio .
In psalmum lxxxviii enarratio.
Sermo i . de prima parte psalmi.
Sermo ii . de secunda parte psalmi.
Sermo i . de prima parte psalmi.
Sermo ii. de secunda parte psalmi.
In psalmum cvii. quare hoc loco non subjicitur enarratio.
Sermo i. de prima parte psalmi.
Sermo ii. de altera parte psalmi.
Sermo xxv. psalmus cum apostolo conciliandus.
23. (( vers. 21.)) Et tu, Domine, Domine, fac mecum. Quidam subaudiendam putaverunt misericordiam, quidam vero et addiderunt; sed emendatiores codices sic habent: Et tu, Domine, Domine, fac mecum, propter nomen tuum. Unde sensus altior non est praetermittendus, ita dixisse Filium Patri, Fac mecum, quia eadem sunt opera Patris et Filii. Ubi etiamsi misericordiam intelligamus (sequitur enim, Quia suavis est misericordia tua), et ipsam quia non dixit, Fac in me; vel Fac super me; vel aliquid hujusmodi; sed ait, Fac mecum; bene intelligimus et Patrem et Filium simul facere misericordiam in vasa misericordiae (Rom. IX, 23) . Potest hoc etiam sic intelligi: Fac mecum, id est, adjuva me. Quod in quotidiana loquendi consuetudine habemus, cum de aliqua re quae partibus nostris est, dicimus: Nobiscum facit. Pater quippe adjuvat Filium, in quantum Deus hominem, propter formam servi: cui homini Deus, et cui formae servi etiam Dominus est Pater. Nam in forma Dei, Filius adjutorio non indiget; aequaliter enim cum Patre omnipotens est, ex quo et ipse adjutor est hominis. Sicut enim Pater suscitat mortuos et vivificat, sic et Filius quos vult vivificat (Joan. V, 21) : nec alios Pater, alios Filius, aut aliter Pater, aliter Filius; quia et eadem facit, et similiter. Unde in quantum homo est Filius Dei, Deus suscitavit illum a mortuis, hoc est Pater, cui dicit in Psalmis, Suscita me, et reddam illis (Psal. XL, 11) : in quantum autem Deus est, etiam ipse se suscitavit; propter quod dicit, Solvite templum hoc, et triduo suscitabo illud (Joan. II, 19) . Quod etiam hic significavit, si quis diligenter intendat: scrutari enim jussit Scripturas, quae testimonium perhibent de illo (Id. V, 39) , non in superficie pertransiri. Non enim tantummodo ait, Tu, Domine, Domine, fac mecum; sed ait, Et tu. Quid est, Et tu, nisi quia et ego? Quod autem non semel Domine, sed repetens ait, Domine, Domine; habet in hoc orantis affectum: sicuti est, Deus, Deus meus (Psal. XXI, 2) . Quod vero, cum dixisset, Fac mecum, addidit, propter nomen tuum; gratiam commendavit. Nullis enim operum meritis praecedentibus in tantum celsitudinem subvecta est humana natura, ut totum simul Verbum et caro, hoc est Deus et homo, unigenitus Filius Dei diceretur. Hoc autem factum est, ut ab illo qui creaverat, per id quod non perierat, id quod perierat quaereretur: unde et hic sequitur, Quia suavis est misericordia tua.
1443 24. (( vers. 22.)) Libera me, quia egenus ei pauper ego sum. Egestas et paupertas, infirmitas est, ex qua crucifixus est. Et cor meum conturbatum est intra me. Hoc ad illud refertur, quod ait propinquante passione, Tristis est anima mea usque ad mortem (Matth. XXVI, 38) .