In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
Scholium.
De venditione eodem modo philosophandum est, ac de permutatione jam dictum e t, a num. 12. Potest res vendi carius ob damnum evitandum, sed non ob lucrum, quod ea accipiet emptor.
Consimilis (s) conclusio omnino est de justa venditione et emptione, quia ibi ita oportet ex una parte considerare numisma, sicut hic rem permutatam. Addo, quod in istis utrisque contractibus licet permutantem vel vendentem pensare damnum suum, non autem commodum ipsius ementis, sive cum quo permutat. Hoc dico in carius vendendo, vel permutando ; , et intelligo sic, si quis multum indiget re sua, et per magnam instantiam inducatur ab alio, ut vendat vel permutet pro re alia, cum possit se praeservare indemnem, et ex venditione vel permutatione ista multum damnificatur, potest carius vendere, quam si alias sine tali damnificatione venderet vel permutaret. Sed si emens magnum commodum consequatur ex illa re sibi vendita vel permutata, non potest carius vendi vel permutari, nam propter majus commodum ejus, quod consequitur, nec res mea est in se pretiosior, nec mihi melior, et ideo non debet mihi majus pretium apportare. Secus autem est, quando damnificor, quia tunc mihi est pretiosior, licet non in se. Cum istis contractibus, ut dictum est, conveniunt mutua accommodatio, conductio et locatio ; et consimiliter quantum ad positas jam conditiones, est servanda justitia, considerando ibi ad usum, sicut hic ad dominium.