CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
Utrum tres personae sint aequales in potentia ?
Alensis l.p. q. 47. m. 5. D. Thom. 1. p. q. 42,
art. 6. Richard. hic q. 1. D. Bonav. q. 1.
Durand. d. 24. q. 1. Vasq. 1. p. d. 169. Suar.
l.p. tract. 3. lib. 4. c. 9. 10. Vide Scot. 1.
Phys. g. 14. et 15. ubi agit an potentia activa termineturper maximum quod potat producere.
Mayion d. 24. et 25.
Circa istam distinctionem vigesimam, quaero unum : Utrum tres personae sint aequales in potentia ? Arguo quod non, quia tunc sicut Pater potest generare, ita Filius posset generare. Probatio hujus consequentiae ; tum quia Augustinus contra Maximinum lib. 3. Si Pater non potest generare sibi Filium aequalem, est impotens ; ergo e converso, si non est impotens, sed omnipotens, potest generare Filium, et per consequens posse generare pertinet ad omnipotentiam, et ita si Filius non potest generare, non est aeque potens vel aequalis potentiae cum Patre ; tum quia Filius non esset omnisciens si non sciret generationem Patris, igitur nec omnipotens si non posset in istam generationem.
Praeterea, Richardus 2. de Trin, cap. ultimo probat, quod non possunt esse plures omnipotentes, quia tunc unus posset facere alium nullipotentem ; ergo a simili videtur argui in proposito, si ponantur plures personae divinae aeque potentes, et sic ista consequentia Richardi fuit declarata dist. 2. per duas vias. Consimilibus viis etiam declaro in proposito de duabus personis. Primo, quia una persona posset suo velle producere omnia possibilia, et eis productis in esse, persona alia non posset ea producere, eadem enim non possunt bis totaliter produci.
Et confirmatur ista probatio, quia Pater prius ordine originis habet velle creaturarum quam Filius, et Filius secundum Hilarium est potens per se, licet non a se ; igitur prius origine quam Filius producat, intelligitur Pater producere, et ita in isto signo in quo Filius intelligitur debere producere, nulla sunt ibi possibilia.
Secundo, quia omnipotens potest suo velle impedire omnia possibilia alterius omnipotentis si esset, quia non est necesse voluntates eorum concordare in aliis a se, quia ista omnia contingenter volunt ; ita hoc non videtur necessarium esse, quod voluntas unius personae concordet in actu volendi alterius personae.
Quod si dicas eamdem esse voluntatem eorum, et ideo concordare in aliis volendo eadem. Contra, forma quae est principium agendi si est in pluribus, eodem modo est principium agendi unicuique eorum, sicut si esset in uno tantum, sicut si albedo esset in duabus superficiebus, esset eis principium disgregandi eodem modo, sicut si esset in uno tantum. Sed si voluntas esset in solo Filio, esset principium volendi contingenter lapidem esse, ita quod illa voluntate posset Filius velle aeque lapidem esse vel non esse ; igitur posito quod sit in Patre, erit principium in Filio contingenter volendi vel non volendi lapidem, et ita quidquid ponatur in Patre, Filius potest aeque velle lapidem esse, vel non esse, et ila si Pater vellet lapidem esse et Filius non, unus omnipotens faciet alium nullipotentem, impediendo omnia possibilia volita ab eo.
Item, prima causa plus causat quam secunda, propositione prima de causis, et 2. Metaph. I . Post. sed Pater dat Filio virtutem creandi, et non e converso ; ergo Pater plus potest.
Contra, Magister distinctione praesenti in littera, et adducit Augustinum de Fide ad Petr. cap. 2. Item, Augustinus contra Maximinum lib. 3. probat istam conclusionem tripliciter. Primo auctoritate Salvatoris in Evangelio Joannis : Omnia quae habet Pater, mea sunt. Secundo per rationem, quia si non potuit dare potentiam aequalem, fuit impotens ; si noluit, fuit invidus. Tertio, per simile, quia Pater corporalis generaret sibi Filium aequalem si posset, vel majorem ; ergo multo magis in proposito.