First reprinting 1969, Johnson Reprint Corporation Printed in the United States of America
liana, o non piuttosto l'avveni- mento della apostasia ?
206 NANCEIE.NSIS ET TOULLENSIS
326 E X A C T I S C O N S I S T O R I A L I B U S
382 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 585
384 EX S. C. R. U. INQUISITIONIS
EX S. POENITENTIARIA APOSTOLICA M5
510 EX S. G. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 511
514 BURDIGALEN. SEU PETROCORICEN.
BURDIGALEN. SEU PETROCORICEN. 515
516 BURDIGALEN. SEU PETROCORICEN.
BURDIGALEN. SEU PETROGORIGEN. 517
518 BURDIGALEN. SEU PETROCORICEN.
BURDIGALEN. SEU PETROCORICEN. 519
520 BURDIGALEN. SEU PETROCORICEN.
568 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
E X S . D A T A R I A A P O S T O L I C A 569
Vicariorum parochialium ali- quid immutetur.
EX ACTIS CONSISTORIALIBUS - 743
672 PARISIEN.
plicitate eloquii, congruentia adiunctorum, animi lenitate, quodam sinceritatis sapore, veritatem redolere et illi con- cordare, quoad substantiam, quae affirmant eius mater, do- minus de Belvalle, aliique testes, inter quos sunt venerandae matronae, viri aetate ac conditione spectabiles, de factis pro- priis deponentes, ita ut quaevis collusionis suspicio omnino exulet.
Hoc posito, ex dictis superius apparet, aiunt atricis de- fensores, ad evincendam huius matrimonii nullitatem ex metu reverentiali, sufficere haec quatuor demonstrare : 1. Marga- ritam, matrimonium cum Augusto semper odio habuisse ; 2. Matrem firmiter et perseveranter illud voluisse; 3. Ipsam, ad extorquendum filiae consensum, adhibuisse persuasiones ac preces importunas, instantes, instantissimas, usam esse verbis contumeliosis, se exhibuisse superciliosam nec placide loquentem ; 4. Tandem Margaritam consensum libere non praebuisse, sed matris imperiosae et in suo proposito firmis- simae voluntatem subiisse, quia puella admodum timida, obsequentissima, et praevidens maternas obsessiones diu aut semper esse duraturas, non valuit resistere. Breviter de sin- gulis.
Quod Margarita, dicunt eius patroni, hoc matrimonium odio habuerit ex actis usque ad evidentiam evincitur. Sed si Margarita, notant oratores, huic matrimonio intime re- pugnabat, mater illud exoptabat intuitu filiae felicitatis alia- rumque familiae circumstantiarum consideratione.
Matrem ad extorquendum Margaritae consensum adhi- buisse preces importunas, instantes, instantissimas, verba contumeliosa, se exhibuisse superciliosam nec placide loquen- tem, pariter certum esse contendunt advocati.
Tandem, urgent nullitatis coniugii propugnatores, Mar- garitam matrimonium subiisse, ut matri morem gereret, quia resistere nolebat puella timidissima, obsequentissima et prae- videns haec diu aut semper esse duratura. Enimvero Mar- garita annum 14 aetatis agebat quando matrimonium eidem propositum fuit ; annum 16 quando matrimonium fuit cele-