Cavelli ad lectorem instructio quid in editione sua perfecerit.
Quaestio i. utrum deus sit summe simplex?
Quaestio ii. utrum aliqua creatura sit simplex ?
Utrum haec sit vera : solus Pater est Deus?
Alensis I. p. q. 65. ro. 3. art. 1. et 3. D. Thom. htcq. 1. art. 3. et 1. p. q. 31. art.2. Richard. q. 3. D. Bonavent. art. I. q. I. et 2. Durand. q. 1. Vasquez 1. p. d. 131. ubi agit de nominibus, idem, alius, unus, triplex, solus. Suarez I. part, tract. 3. lib. 2. cap. 4. Mayron. hic quaest. 1.
Circa istam distinctionem vigesimam primam quaero unum : Utrum haec sit vera Soliis Pater est Deus?
Quod sic : Solus Deus, qui est Pater est Deus ; ergo solus Pater est Deus. Antecedens patet, quia solus Deus qui est Pater, est Trinitas. Consequentia probatur per simile, quia sequitur solum animal, quod est homo, currit ; ergo solus homo currit.
Item, solus Deus (a) est Pater ; ergo solus Pater est Deus. Antecedens patet per exponentes. Consequentia probatur per conversionem exclusivae.
Item, solus (b) Deus est Deus ; ergo solus Pater est Deus. Tum quia in antecedente stat personaliter, quia est indefinita ; similiter prohatur consequentia, quia antecedens infert utramque exponentem consequentis. Et quod inferat exponentem affirmativam, probo, quia sequitur, solus Deus est Deus, ergo omnis Deus est Deus, et ita Pater est Deus, ergo sequitur affirmativa exponens consequens. Sequitur etiam, solus Deus est Deus, ergo non alius a Deo est Deus ; ergo non alius a Patre est Deus. Probatio hujus consequentiae, hic videtur fallacia consequentis, alius a Deo ; ergo alius a Patre, ergo arguendo negative eodem ordine, erit bonum argumentum. Probatio assumpti, quia si alius a Deo inferret alium a Patre, hoc esset propter distributionem termini relationis diversitatis, sed non distribuitur. Probatio, quia tunc esset omnis propositio falsa, ubi praedicaretur relativum diversitatis de aliquo, puta quaecumque talis, homo est diversus vel aliud. Datur enim hic intelligi correlativum primum hujus relativi, et per consequens sequeretur, quod homo esset alius ab alio, et si terminus relationis distribuatur, sequitur quod sit alius a quocumque alio ; igitur alius a se.
Oppositum patet per Augustinum 6. de Trinit. cap. 8.