IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
Scholium.
In donatione committi injustitiam, quando non liberaliter donatur, ut quando quis deceptus, renitente superiore, vel necessitate tractus, dat alias non dandum. Exemplum, si petens fingeret se cognatum vel pauperem, vel nollet mutuare nisi sub usuris.Idem dicendum inaccommodatione,quae est donatio usus rei ad tempus. Item, in permutatione. De injustitia in venditione dictum est num. 14. et conformiter dicendum de injustitia locationis et mutui.
De tertio (e) articulo satis patet ex praedictis, quia rectum est judex sui et obliqui, primo de Anima, et ideo ex justitia determinata in praecedenti articulo in translationibus dominii vel usus rerum, apparet injustitia, quae accidit in talibus, quod breviter potest exponi discurrendo. Nam in donatione, non est justitia, si donans non mere liberaliter donat, vel si contra voluntatem alicujus, a quo dependet in donando, donat, sicut patet in illo casu, de quo allega tum est vbi, Extra de Censibus, c. Exi git, lib. 6. Non autem mere liberaliter donat, si vel deceptus, vel quasi necessitate tractus donat, quia ignorantia, et aliqualis coactio excludunt voluntarium simplici ter, ex 3. Ethic.
Et ex hoc sequitur, quod deceptus de eo cui donat quantum ad illam rationem propter quam donat, non simpliciter donat ; et ideo, si alicui tanquam propinquo donet, qui tamen non est propinquus, non simpliciter donat.
Consimiliter, si alicui, ut egeno, qui non est egenus: et ideo videant illi trutani scililicet qui divites existentes recipiunt, tamen tanquam egentes eleemosynas, ne injuste omnia hujus recipiant, quia non est in dante voluntarium propter conditionis ignorantiam, quam respicit in donando. Consimiliter, si attractus, ut in usuris dandis, non est mere donatio liberalis.
Consimiliter dicendum est de accommodabnre, licet ibi non sit defectus aequalis propter aequale justum, quia translatio usus ad tempus non requirit tantam liberalitatem, quantam translatio dominii.
In permutatione est injustitia ex eisdem causis, scilicet ex decepti one et involuntario, et prohibitione superioris, cui commutans subest in commutando. Et ex hoc potest dici injusta commutatio, quae fit in ludis alearum, et hujus modi, juxta illud, ff. de Aleatoribus, lib. ult. et Extra de vita et honest. cleric. c. Clerici, super illud Officia ; in Gloss. tamen ista lex non ligat nisi illos, qui vivendo politice subsunt legi imperiali, qui forte nulli sunt hodie, quia ubi praecipue illa lex locum habere consuevit, municipalia praejudicant imperialibus, ut patet in Italia. Injustitiae in emptione et venditione tactae sunt prius, tangendo de justitia in eis: et juxta hoc de locatione et conductione. Per idem (f) patet de mutui datione et solutione: injustitia praecipua est usura, cujus vituperatio habetur Extra de Usu ris, c. Super eo.