CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
Probat Doctor in praesenti distinctione per multas rationes quod haec propositio sit vera: Solus Pater est Deus. Prima clara est, et etiam probatio antecedentis.
(a) Item solus Deus est Pater. Hoc antecedens patet per exponentes, nam exponentes exclusivae affirmativae et primi ordinis sunt istae : Solus Deus est Pater, exponitur sic : Deus est Pater, et non alius a Deo est Pater, vel nullus alius a Deo est Pater. Et istae sunt verae.
(b) Item solus Deus est Deus; ergo solus Pater est Deus. Hanc consequentiam probat, quia semper illa consequentia est bona, quando antecedens infert exponentes consequentis. Exemplum: Tantum animal rationale est risibile: ergo tantum homo est risibilis. Ex ponentes hujus consequentis sunt istae : homo est risibilis et nullus non homo, vel nihil non homo est risibile, si istae inferuntur ab antecedente, consequentia erit vera ; et patet quod inferuntur, quia bene sequitur: Tantum animal rationale est risibile ;ergo omne risibile est animal rationale; patet ab exclusiva, ut supra, ad universalem affirmativam de terminis transpositis valet consequentia. Tunc ultra, omne risibile est animal rationale ; ergo homo est risibilis, patet, quia est animal rationale, et sic habetur prima exponens. Secunda habetur sic: Tantum animal rationale est risibile;ergo nihil non animal rationale est risibile, et animal rationale est definitio hominis ; ergo sequitur, nihil non homo est risibile. Sic Doctor arguit in proposito : Solus Deus est Deus, haec est vera: ergo solus Pater est Deus. Negatur consequentia, probatur: antecedens infert utramque exponentem consequentis, scilicet istas: Pater est Deus, et non alius a Patre est Deus. Negatur, quod inferat istas, bene infert primam,scilicet istam : Pater est Deus, ut patet ibi. Sed non infert secundam cum probatur sic : Solus Deus est Deus, concedo, ergo non alius a Deo est Deus, concedo, quia haec est secunda exponens hujus: Solus Deus est
Deus. Et ultra non alius a Deo est; Deus; ergo non alius a Patre est Deus. Negatur ista ultima consequentia, cum probatur, quia hic videtur fallacia consequentis : Alius a Deo, ergo alius a Patre, si est fallacia consequentis, ergo arguendo negativae eodem ordine erit bonum argumentum dicit Doctor quod non est fallacia consequentis, imo haec simpliciter est vera : alius a Deo ergo alius a Patre, sicut in ista: Aliud ab animali ; ergo aliud ab homine, quia animal stat ibi confuse, distributive pro omni animali. Et probatur quod alius a Deo non inferat aliud a Patre, quia si infert, ex hoc infert, quia Deus stat ibi distributive, quia alius a Deo ; ergo alius ab isto Deo. Et quod non stet distributive probat, quia tunc esset omnis propositio falsa, ubi praedicaretur relativum diversitatis de aliquo, puta diversum, differens, etc. et sic dicendo, homo est aliud, ly aliud distribueretur ; et sic si homo est aliud, erit aliud ab isto, aliud ab isto, aliud ab isto, etc. et sic aliud a semetipso. Et tota vis hujus argumenti stat circa hoc : An relativum diversitatis distribuatur in se, an terminus sequens ; et in responsione videbitur, quod tantum terminus sequens, et sic patent istae rationes.