Cavelli ad lectorem instructio quid in editione sua perfecerit.
Quaestio i. utrum deus sit summe simplex?
Quaestio ii. utrum aliqua creatura sit simplex ?
(c) Adquaeslionem. Hic suntaliqua notanda. Primum, quod solus aliquando accipitur categorematice, et idem est quod solitarium. Aliquando syncategorematice, et tunc est exclusio, et negat associationem cum alio. Secundum, solus potest determinare aliquid in se absolute, ut cum dico solus homo vel solus Pater est in divinis, et hujusmodi. Aut determinat aliquid non in se absolute, sed respectu alicujus praedicati, ut cum dico : Solus homo est risibilis, ly solus determinat hominem in comparatione ad risibile, et est sensus, quod risibile excluditur vel negatur a quolibet quod non est homo. Tertium, solus primo modo sive solitarie, vel ut determinat aliquid in se absolute non est in divinis, quia nihil est ibi solitarium. Si vero accipiatur secundo modo, et tunc aut comparatur ad essentiale, (et voco hic essentiale commune tribus) et sic haec est falsa : solus Pater est Deus, solus Pater creat, gubernat, intelligit, est bonus, est sapiens, et hujusmodi. Si vero comparatur ad praedicatum tantum notionale, quod competit uni personae, sic istae sunt verae : Solus Pater generat, solus Pater est innascibilis, accipiendo innascibile pro improducibili, ut patet infra dist. 28. solus Filius est genitus, solus Spiritus sanctus est spiratus, et hujusmodi. Quartum ibi: Probatur etiam falsitas.
(d) Probat hic Doctor hanc propositionem esse simpliciter falsam, scilicet : Solus Pater est Deus. Et prima probatio clara est, et secunda, licet enim ista: Tantum homo est risibilis, habeat duas exponentes, scilicet homo est risibilis, et nullus non homo est risibilis, tamen per istam secundam exprimitur totus intellectus hujus: Tantum homo est risibilis.
(e) Ex negativa de praedicato infinito sequitur affirmativa de praedicato finito.
Unde bene sequitur: Nullum risibile est non homo: ergo omne risibile est homo. Sequitur etiam propositio negativa de praedicato negato, scilicet ista: Nullum risibile est tantum homo: ergo nullum risibile non est homo. Quod probatur per primum principium, scilicet quod ex negativa de praedicato infinito sequatur negativa de praedicato negato, aliter de eodem diceretur affirmatio et negatio. Si enim ista : Nullum risibile est non homo, non valeret istam : Nullum risibile non est homo, tunc homo affirmaretur de risibile et negaretur. Et sic patet ista probatio.
(f) Hic aliqui instant. Aliqui volunt concedere quod ista est vera : Solus Pater est Deus, quia non excluditur Filius, quia nunquam exclusiva comparata ad extremum praedicatum, excludit aliquid quod sit de per se conceptu subjecti, sicut in ista : Tantum homo est risibilis, non excludit quin animal sit risibile et quin rationale sit risibile, cum sit de conceptu hominis, sic in proposito. Cum enim correlativum sit de conceptu correlativi non intelligitur excludi.
Doctor dicit quod correlativum non est sic de conceptu correlativi, quod sit pars ejus essentialis vel integralis, nec quod pertineat ad definitionem illius quidditativam. Imo tanta est diversitas inter illa, quod unum vere excluditur ab alio, et hoc patet expresse a Philosopho primo Physicorum, arguente contra Parmenidem et Melissum ponentes tantum esse unum principium, et tantum esse unum ens, et arguit sic : Si tantum esse unum principium ; ergo principiatum non est, et sic vult quod talis exclusio vere excludat correlativum ; aliter argumentum Philosophi non concluderet contra illos.