In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
Scholium.
Restitutionem esse faciendam ex vi illius praecepti negativi: Non furium facies ; includit tamen affirmativum de actu, ut medio ad impletionem. Ita Canus Relect. de Poen. part. 4. Adrian. de Restit. quaest. 1. et alii. Ponit Doctor quasdam differentias inter restitutionem et satisfactionem, et alias posuit d. praeced, quaest. 2.
De quarto (i) sunt quinque videnda : Primo, propter quam rationem sit restitutio facienda. Secundo, quis teneatur restituere. Tertio, quid. Quarto, cui. Quinto, quando.
De primo, (k) dico quod sicut auferre alienum est peccatum mortale contra praeceptum divinum negativum: Non furium facies, ita et tenere alienum: et ideo sicut necessarium est servare praecepta negativa, ita necessarium est non tenere alienum domino invito, et per consequens, vel actu statim reddere, vel saltem velle reddere, cum fuerit opportunitas. Unde non est restitutio facienda necessario, ut pars quaedam satisfactionis, neque generaliter accipiendo satisfactionem, neque specialiter: generaliter enim accepta reddit pro peccato aequivalens ei, in quem peccatur ; non sic ista restitutio, quia absque omni redditione pro peccato posset reddi proximo quod suum est, sicut in mutuis redditur creditori absque omni satisfactione pertinente ad reconciliationem peccatoris.
Consimiliter, non est satisfactio specialis, quae est tertia pars Paenitentiae, quia de congruo requiritur restitutio in re, vel voto, ante omnem partem Paenitentiae, sicut cessatio voluntate vel facto a peccato ; sed satisfactio, quae est tertia pars Paenitentiae, non requiritur ante alias duas partes Paenitentiae, imo sequitur contritionem et confessionem, ut injuncta a Sacerdote ; restitutio autem non injungitur a Sacerdote, sed a lege divina: et est simile in aliis peccatis, siquis teneret fornicariam, vel magis adulteram, restituere eam viro suo non est nisi cessare a peccato vel transgressione hujus praecepti: Non moechaberis: et istud praecedit omnem partem Paenitentiae acceptae: et ideo sicut tenens adulteram non est capax paenitentiae, sed irrisor, et si talis veniat ad paenitentiam, addit peccatum peccato, ita detinens alienum, et voluntate et facto, dum talis est, non est capax alicujus partis Paenitentiae.