CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
(g) Ad primum argumentum, etc. Vult dicere Doctor quod ista: Solus Deus qui est Pater est Deus, in sensu compositionis est falsa. Nam sensus est proprie, quod solus Pater est Deus, quia in sensu compositionis, ly Deus in subjecto determinatur ad standum pro Patre tantum. In sensu vero divisionis est vera, et est sensus : solus Deus est Deus, et solus Deus est Pater, et sic sunt duae propositiones, quarum una enuntiat Deum de Deo, alia Patrem de Deo, et neutra specificat aliam. Cum enim dico, solus Deus est Deus, non facit stare Deum pro solo Patre, et hoc est quod dicit. Et cum infertur sic arguendo : solus Deus est Deus, et haec est vera : solus Deus est Pater. Similiter haec est vera ; ergo solus Pater est Deus. Negatur consequentia, quia non valet a superiori ad suum inferius cum exclusione, quod sic debet intelligi cum exclusione addita inferiori, ut hic : Solum animal est sensibile ;ergo solus homo est sensibilis, non sequitur ; tamen sine exclusione inferioris bene sequitur: Solum animal est sensibile ;ergo inferius ad animal erit sensibile. Sic in proposito: Solus Deus est: ergo pater est Deus, non tamen sequitur ; ergo solus Pater est Deus, et hoc est quod dicit.
(h) Etsi objicitur. Quia in creaturis haec videtur vera, vel saltem potest esse vera, tam in sensu composito quam diviso, scilicet ista: Solum animal quod est rationale, est sensibile, in sensu composito, haec est vera vel potest esse vera : Solum rationale est sensibile. Et similiter ista, si accipiatur in sensu divisionis, quia sensus est: solum animal est sensibile,solum animal est rationale, et sic potest sequi ultra, quod solum rationale est sensibile.
Doctor dat unam singularem responsionem, quare in creaturis possit esse vera tam in sensu composito quam diviso, quae est haec, quia illud cui additur dictio exclusiva, dividitur et numeratur in illis, pro quibus stat.
Nam cum dico: Solum animal quod est rationale, est sensibile, potest stare pro ipso rationali sive in sensu composito sive diviso, quia ex quo numeratur in illis, potest stare pro uno numerato: nam cum dico : solum animal, quod est rationale, est sensibile, in sensu composito, accipio tantum ipsum animal non absolute, ut est commune omni animali, sed pro ipso numerato et diviso in rationali. Et similiter in sensu diviso, quia cum dico: solum animal est sensibile, et solum animal est rationale, accipio in utraque ipsum animal, divisum in rationali, et sic semper idem animal accipitur tam in sensu composito quam diviso. Secundo dico, quod in ista: solus Deus qui est Pater, est Deus, in sensu composito est manifeste falsa, et tunc tantum stat pro Patre, et sic haec est falsa, quia ipse Deus est simpliciter idem et indivisibilis in tribus. In sensu vero diviso est vera, quia non tantum stat pro una persona, sed etiam stat pro tribus; nam cum dico in sensu diviso: solus Deus est Deus, ly Deus in subjecto potest supponere pro tribus, et sic patet responsio, quia non est simile in creatura et in Deo.
(i) Aliqui etiam distinguunt principalem, etc. Dicunt quod haec: Solus Pater est Deus, potest distingui in sensu composito et diviso. Primo modo est falsa, et accipitur in sensu composito, ut jacet. In sensu vero diviso est vera, et est sensus : solus Deus qui est Pater, est Deus.
Contra hoc arguit Doctor ibi: Sed istud non est logice dictum nec Grammatice, et patet littera.
(j) Ad secandum dico, etc. Haec responsio ex habitis superius est clara. Et cum dicit, quod licet superius sequatur ad inferius distributum, non tamen sequitur cum distributione superioris, ut patet in exemplo posito. Et addit quod nunquam sequitur distributio superioris ad distributionem inferioris respectu inferioris ad inferius, nisi sequatur distributio ipsius superioris ad inferius, quod est superius ad aliud inferius. Exemplum: Omnis homo est animal, non sequitur: ergo omne animal est homo, vel sic: omnis homo currit, ergo omne animal currit, ergo Franciscus currit, non sequitur. Si enim distributio animalis non sequitur ad hominem, multo minus non sequitur ad inferius ad hominem.
(k) Sed cum probatur ista, etc. Vult dicere, quod aliquando major identitas notatur in conversa quam in convertente, ut patet de universali negativa in particularem negativam, quia cum dico : Nullum animal currit, tam homo quam animal stat confuse distributive mobiliter; ergo aliquod currens non est animal. Ibi currens supponit determinate, et ideo major identitas est extremorum in prima quam in secunda; de rigore ergo sermonis universalis negativa non convertitur in particularem negativam, licet inferat eam. Secundo notatur in universali affirmativa de terminis transpositis tanta identitas extremorum, quanta haberi potest in exclusiva, quia cum dico: Tantum homo est risibilis, ly homo, stat confuse tantum, et ly risibile stat confuse distributive mobiliter, quia bene sequitur : et haec sunt omnia risibilia, ergo tantum homo est hoc risibile et hoc risibile, etc. Et similiter omne risibile est homo, quae est universalis affirmativa correspondens exclusivae, etc. nam ly risibile stat confuse distributive mobiliter, et ly homo confuse tantum, et ideo exclusiva affirmativa convertitur in universalem affirmativam de terminis transpositis, et e contra.
(1) Et si objicias. ergo Aristoteles male docuit, etc. Patet responsio, quia ipse Aristoteles tantum docuit conversiones quibus syllogismi imperfecti (cujusmodi sunt omnes secundae et tertiae figurae, et etiam particulares primae, ut patet primo Priorum) possent reduci ad syllogismos perfectos; et exclusiva non teneret alium locum in perficiendo syllogismum perfectum, quam aliqua indefinita non exclusiva, ut patet discurrenti per omnes syllogismos imperfectos, ut diffuse tractatur primo Priorum.
(m) Ad tertium dico. Negat Doctor quod ex negativa exponente antecedens, scilicet, non alius a Deo est Deus, non sequitur negativa exponens consequens, scilicet, ergo non alius a Patre est Deus.
(n) Et cum ulterius probatur. Dicit Doctor hic quod relativum diversitatis in se, non potest distribui, et ratio sua est, quia sicut relativum aequiparantiae acceptum in communi non refertur, ut patet ; nam simile in communi non refertur, sed refertur in suis inferioribus, ubi unum inferius distinguitur ab altero. Et sic hoc simile secundum similitudinem refertur ad aliud simile, quia oportet relativum semper referri ad aliud, sic in proposito. Nam differens in communi acceptum sive diversum, est relativum aequiparantiae, et certum est quod non refertur. Sed si refertur in suis inferioribus, puta hoc est differens ab isto, sicut homo est differens ab asino vel diversus ab asino, terminus ergo hujus diferentiae vel diversitatis, bene distribuitur. Sed ipsa differentia vel diversitas, ut est relatio sive relativum modo praeexposita, non distribuitur. Et tota ratio est, quin semper relativum quod refertur, requirit distinctionem ab illo a quo refertur, et relativum aequiparantiae in communi acceptum non babet aliquod distinctum a quo referatur, ut dicatur simile alicui simili simile. Et exemplum positum a Doctore de igne satis clarum est.
(o) Ad aliam probationem, cum dicitur solus Deus ; ergo solus Pater, vel solus Filius. Quasi velit inferre: sicut sequitur, solus Deus ; ergo solus Pater, patet a superiore distributo ad inferius, sic similiter solus Deus est Deus ; ergo solus Pater est Deus.
Unus Doctor distinguit istam solus Deus, quia ly Deus, aut comparatur ad praedicatum, puta sic dicendo, solus Deus est Deus, et sic, ly Deus in subjecto supponit personaliter. Et sequitur, ergo solus Pater est Deus ; sed sicut antecedens est falsum, ita et consequens. Aut comparatur ad exclusionem tantum, et sic habet suppositionem simplicem, ut dicendo, solus Deus est, et tunc non sequitur ; ergo solus Pater, quia ly Deus in antecedente tantum supponit pro Deo.
(p) Contra istud. Dicit Doctor quod unum extremum, puta subjectum in uno actu componendi et dividendi, puta in propositione affirmativa et negativa, habet rationem unam, secundum quam accipitur respectu alterius extremi, id est, quod respectu talis extremi, puta praedicati, habet unam rationem supponendi. Et addit quod diversae rationes accipiendi idem extremum respectu ejusdem termini, puta subjectum respectu praedicati, non videtur stare cum
unitate actus componendi, id est, quod si idem subjectum comparetur od idem praedicatum in imo actu componendi, puta in una propositione affirmativa, non videtur habere diversas rationes supponendi ; et si haberet, hoc non posset esse eodem actu componendi, ut patet cum dico, omne animal est substantia. Stante tali compositione, certum est quod animal stat confuse distributive mobiliter, et non potest stare confuse tantum vel simpliciter, nisi variato praedicato seu variata compositione, ut patet. Et Doctor hic intendit dicere, quod ratio una supponendi, puta confuse distributive, etc. vel simpliciter vel materialiter, est ex hoc quod comparatur ad praedicatum, et ideo non valet illud quod sequitur, quod ly Deus sub exclusione habet aliam rationem, etc. quia subjectum non supponit respectu suae dispositionis, sed tantum respectu praedicati, quia talia sunt subjecta quoad suppositionem simplicem vel materialem seu personalem, qualia permittunt eorum praedicata.
(q) Ideo dico aliter. Cum dicitur: Solus Deus est Deus, conceditur ; ergo solus Pater est Deus, negat consequentiam. Subjectum enim hujus exclusivae stat tantum confuse, ideo non licet descendere sub eo ; ergo solus Pater, etc. Sicut in ista : Solus homo est risibilis ; ergo solus Franciscus est risibilis, non valet, et sic patet responsio. Dat etiam aliam responsionem, quodcum dico: solus Deus est Deus, subjectum tantum stat pro ipso Deo, ut patuit dist. 4. quaest. 2.