In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
(i) De quarto sunt quinque videnda, etc. Hic quartus articulus respondet quaesito principali hujus quaestionis ; et agit de restitutione, comprehendit quinque quaesita. Primum est, quare tenetur quis restituere? Secundo, quis tenetur restituere? Tertio, quid tenetur restituere? Quarto, cui? Quinto, quando ?
(k) De primo dico, etc. Quantum ad primum, docet restitutionem esse faciendam ex vi praecepti negativi: Non furtum faci es, etc. quia nemo potest tenere alienum domino invito, ac proinde tenetur, vel actu reddere, vel proposito cum fuerit opportunitas. Distinguit eam a satisfactione in genere et in specie, de qua distinctione supra egit de satisfactione stricte sumpta, quaest. 1.