Cavelli ad lectorem instructio quid in editione sua perfecerit.
Quaestio i. utrum deus sit summe simplex?
Quaestio ii. utrum aliqua creatura sit simplex ?
Utrum Deus (a) sit nominabilis aliquo nomine significante essentiam divinam ut haec ?
Alensis 1. p. q. 48. m. 1. D. Thom. 1. p. quaest. 13. art. 1 . et quaest, 1. art. 1. D. Bonavent. hicq.1. et Richard. q. 1. et deinceps . Durand. q. 1. Henr. sum art. 73. q. 9. Vasq. 1. p. disp. 57. Suarez l.p. tract. 1. lib. 2. c. 31. Mayron. hic.
Circa istam distinctionem vigesi-, mam secundam quaero unum : Utrum Deus sit nominabilis a nobis viatoribus aliquo nomine significante essentiam divinam ut haec ? Hic dicitur (b) quod sicut Deus intelligitur a nobis, ita potest et a nobis nominari ; secundum igitur quod diversimode aliqui asserunt de cognitione Dei ab intellectu viatoris, ita consequenter dicunt diversimode de possibilitate etiam nominandi Deum. Et qui negat conceptum univocum Deo et creaturae, et ponit duos conceptus analogos, quorum scilicet alter, qui est creaturae, attribuitur alteri illi, scilicet qui est Dei, dicit secundum hoc consequenter, quod Deus est nominabilis a viatore nomine exprimente illum conceptum analogum.