Patrologiae Cursus Completus
Contenta In Quarto Tomo.
Enarrationes In Psalmos. Seq.
1. (( vers. 1.)) Psalmi hujus titulus est, Canticum Psalmi Asaph.
In Psalmum LXXXVII Enarratio .
In Psalmum LXXXVIII Enarratio.
Sermo I . De prima parte Psalmi.
Sermo II . De secunda parte Psalmi.
2. (( vers. 1.)) Titulus Psalmi habet, Psalmus cantici in diem sabbati. Spe gaudentes
4. (( vers. 4.)) Quia ergo viderunt, Jubilate Deo, universa terra.
Sermo I . De prima parte Psalmi.
Sermo II. De secunda parte Psalmi.
2. (( vers. 1.)) Ergo dicamus omnes: Benedic, anima mea, Dominum. Benedic, anima mea, Dominum.
31. (( vers. 40.)) Petierunt et venit coturnix. Et pane coeli saturavit eos,
In Psalmum CVII. Quare hoc loco non subjicitur Enarratio.
Sermo I. De prima parte Psalmi.
7. Jordanis autem quemadmodum retrorsum conversus
Sermo II. De altera parte Psalmi.
18. (( vers. 23.)) A Domino factus est ei Et est mirabilis in oculis nostris:
3. (( vers. 6.)) Tunc non confundar, dum inspicio in omnia mandata tua. auditor factor.
6. (( vers. 110.)) Posuerunt, inquit, peccatores laqueum mihi, et a mandatis tuis non erravi.
Sermo XXV. Psalmus cum Apostolo conciliandus.
5. (( vers. 165.)) Pax multa, inquit, diligentibus legem tuam, et non est eis scandalum.
6. (( vers. 166.)) Exspectabam, inquit, salutare tuum Domine, et mandata tua dilexi.
3. (( vers. 171.)) Eructabunt, inquit, labia mea hymnum, cum docueris me justificationes tuas.
6. Ergo, fratres, Felix martyr et vere felix et nomine et corona, cujus hodie dies est
9. ((vers 5.)) Et requiem, inquit, temporibus meis.
In Psalmum CXXXVIII Enarratio.
8. Sanat ergo contritos corde, Sanat contritos corde, et alligat contritiones eorum.
15. (( vers. 14.)) Benedixit filios tuos in te. Quis? Qui posuit fines tuos pacem.
6. Ecce ergo quia Magister noster interrogavit Judaeos, et ideo non responderunt, quia discipuli esse noluerunt; ecce si nos interrogaret, quid responderemus? Defecerunt in hac interrogatione Judaei, proficiant Christiani; non perturbentur, sed erudiantur. Non enim Dominus interrogat discere volens, sed tanquam doctor interrogat. Dicerent miseri Judaei: Tu, dic nobis. Maluerunt inflata taciturnitate disrumpi, quam humili confessione edoceri. Dicat ergo nobis Magister noster, et videamus quid interroganti respondeamus: Quid vobis videtur de Christo? cujus est filius? Respondeamus omnino quod Judaei, sed non remaneamus ubi Judaei. Recolamus Evangelium quod credimus: Liber generationis Jesu Christi, filii David. Non quia interrogamur excidat nobis Christum esse filium David, quod memoriae commendat Apostolus; Eia, christiane, memor esto Christum Jesum resurrexisse a mortuis, ex semine David. Ergo interrogemur et respondeamus: Quid vobis videtur de Christo? cujus filius est? Dicant concordia ora christiana: David. Referat et Doctor, et revocet nobis: «Quomodo ergo David in spiritu dicit eum Dominum? Dixit Dominus Domino meo, Sede ad dexteram meam, donec ponam inimicos tuos sub pedibus tuis.» Quomodo nos diceremus, nisi a te disceremus? Nunc ergo quia didicimus, dicimus: In principio eras Verbum, et Verbum eras apud Deum, et Deus eras Verbum; omnia per te facta sunt: ecce Dominus David. Sed propter infirmitatem nostram, quia caro desperata jacebamus, Verbum caro factum es, ut habitares in nobis (Joan. I, 1, 3, 14) : ecce filius David. Certe tu in forma Dei cum esses, non rapinam arbitratus es esse aequalis Deo; ideo Dominus David: sed temetipsum exinanisti formam servi accipiens (Philipp. II, 7) ; inde filius David. Denique et in ipsa interrogatione tua dicens, Quomodo filius ejus est? non te filium ejus negasti, sed 1450 modum quo id fieret inquisisti. Dicit eum, inquis, David Dominum; quomodo filius ejus est? non nego, sed dic quomodo. Illi ergo ex Litteris quas legebant, et non intelligebant, si in ista interrogatione recolerent modum, nonne responderent: Quomodo interrogas? Ecce virgo accipiet in utero, et pariet filium, et vocabunt nomen ejus Emmanuel, quod est interpretatum, Nobiscum Deus (Isai. VII, 14; Matth. I, 23) . Accipiet virgo in utero, virgo ex semine David pariet filium, ut sit filius David: erant enim Joseph et Maria de domo et patria David (Luc. I, 27, 32; et II, 4, 5) . Peperit ergo virgo illa, ut esset filius David. Sed ille quem peperit, vocabunt nomen ejus Emmanuel, Nobiscum Deus: ecce habes et Dominum David.