Cavelli ad lectorem instructio quid in editione sua perfecerit.
Quaestio i. utrum deus sit summe simplex?
Quaestio ii. utrum aliqua creatura sit simplex ?
(a) Titulus hujus quaestionis potest dupliciter intelligi. Uno modo quod nominetur a viatore imponente nomen. Alio modo, quod nominetur a viatore utente nomine imposito ab aliquo, puta ab Angelo; dubium ergo est, si Deus primo modo sit nominabilis a viatore, et hanc quaestionem clare vide in Doctore in Reportatis cum opinione Henrici et ejus impugnationibus.
(b) Hic dicitur. Haec est opinio Henrici, quae nunc praetermittatur a nobis propter suam facilitatem, et similiter ejus impugnatio. Et veniam ad solutionem quaestionis nostri Doctoris Subtilis, caetera praetereundo.