Cavelli ad lectorem instructio quid in editione sua perfecerit.
Quaestio i. utrum deus sit summe simplex?
Quaestio ii. utrum aliqua creatura sit simplex ?
Scholium.
Henricus ait non dari conceptum univocum Deo et creatis, sed analogum ; unde secundum istum conceptum Deus est nominabilis, et non secundum quod haec essentia. Hanc refutat Scotus, quia ex Henrico colligi potest, Deum posse cognosci a viatore, qua haec essentia ; ergo et sic nominari. Contra Henricum late dictum est supra dist. 3. q. 1. et 3. et dist. 8. q. 4.
Sed contra istam positionem specialiter arguo : Quia omnis conceptus realis possibilis haberi de essentia divina, natus est fieri in intellectu virtute illius essentiae. Probatur, quia quodcumque objectum intelligibile minimum, natum est facere in intellectu conceptum omnem realem possibilem haberi de eo. Sed secundum istos, tantum unicus conceptus realis natus est haberi de essentia divina virtute ejus, licet intellectus negotialis possit plures conceptus causare et fabricare circa idem objectum ; ergo quodcumque objectum potest facere conceptum realem in intellectu de Deo, potest facere illum unicum, quem conceptum illa essentia esset nata de se facere. Sed ille unicus est hujus essentiae, ut est haec : ergo quodcumque objectum faciat aliquam notitiam de Deo in intellectu nostro, faciet secundum opinionem istam conceptum ejus, ut est haec essentia, et ita nominabilis est a viatore notitia significante hanc essentiam ut haec.