CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
Scholium.
Resolvit Doctor aliquid distinctius posse significari per nomen quam ab imposilore concipitur, alias nullum nomen impositum a viatore significaret ullam substantiam, sed aliquam ejus proprietatem. Quia pro hoc statu nullam substantiam concipimus, sub propria ratione, sed sub ratione entis substantis accidentibus, ex. d. 3. q. 3. n. 9. et q. 1. prol, consequens est falsum, quia impositor intendit per nomen significare distincte, illud quod ipse confuse tantum concipit, quod optimo exemplo declarat Doctor.
Potest dici breviter (c) ad quaestionem, quod ista propositio communis multis opinionibus, quod scilicet sicut aliquid intelligitur, ita et nominatur, falsa est, si intelligatur praecise, quia distinctius potest aliquid significare quam intelligi, quod videtur persuaderi ex hoc, quia cum substantia non sit intelligibilis a viatore, nisi in conceptu communi entis, sicut probatum est dist. 3. si non posset distinctius significari quam intelligi, nullum nomen impositum a viatore significaret aliquam rem de genere Substantiae. Sed sicut praecise concipitur ab intellectu viatoris aliqua proprietas a qua imponitur nomen, quae proprietas communiter exprimitur per etymologiam nominis, ita praecise talis proprietas significaretur per nomen, puta per hoc nomen lapis, non significaretur aliquid de genere Substantiae, sed tantum aliquid de genere Actionis, puta laesio pedis, quam exprimit etymologia hujus nominis, et fuit ratio a qua imponebatur nomen. Ita potest argui de omnibus aliis nominibus impositis rebus de genere Substantiae, quod nullum eorum significat aliquid nisi -proprietatem accidentalem aliquam, quae intelligebatur ab imponente, vel oportet dicere quod ipse distinctius nominabat substantiam quam intellexit.
Qualiter autem hoc sit imnossibile, potest intelligi sic secundum viam Augustini 6. de Trinit. cap. 6. qua probat compositionem in omni creatura, nam concipiuntur ab aliquo multa accidentia concurrentia in eodem, puta talis qualitas et talis quantitas, et probatur neutrum illorun esse alterum, quia utrumque illorum manet sine altero. Probatur etiam secundo, utrique illorum aliquid aliud esse subjectum commune, quia utrumlibet illorum potest destrui non destructo altero ; ergo aliquid concluditur esse subjectum utrique, ut quantitati et qualitati. Illud autem quod subest, non concipitur in conceptu quiddilativo nisi entis vel hujus entis ; et tamen frequenter accidit, quod talis qualitas et talis quan ti tas conjunguntur in aliquo et alibi non conjunguntur, et hoc non est ex natura qualitatis et quantitatis, ut praeostensum est supra. Concluditur igitur, quod hoc est ex natura illius tertii, in quo fundantur ambo ista, non autem conjunguntur talia in isto tertio, qualia in illo. Ex quo etiam diversimode conjunguntur in diversis, concluditur substratum istis esse diversum a substrato illis, et ex hoc concluditur tertium illud esse aliud ab alio tertio ; ergo cognoscitur aliud tertium esse substratum, et similiter quod sit aliud a subjecto alterius. Neque enim cognosco distincte quid sit in se, nisi quod sit ens vel res affecta talibus accidentibus, unde ulterior conceptio quam possim de illo habere quid sit, est res aliqua habens talia accidentia et relationes.
Ad propositum ergo, non accidentibus illis, sed isti alii sic distincto, quidquid sit, quod est cum istis conjunctis quae intelliguntur, imponitur nomen aliquod. Illud videtur esse proprium signum hujus sub ratione qua hoc, ita quod imponens nomen, intendat illam essentiam de genere Substantiae significare, et sicut intendit significare, ita nomen quod imponit est signum ; et tamen ipse non intelligit illud distincte, quod distincte intendit significare per hoc nomen vel per hoc signum.
Exemplum esset etiam, si quis imponeret characteres Hebraeos, nesciens voces Hebraeas in particulari, sciens tamen quod aliqua vox est prima, aliqua secunda et aliqua tertia, imponeret sic, aliqua est prima, et quaecumque sit illa volo, quod significetur tali nomine vel tali charactere, illi characteres essent signa illarum vocum Hebraearum, quas aliquis Hebraeus distincte cognosceret objectis sibi talibus signis ; non Hebraeus autem, et si cognosceret quid significaretur per istas figuras, non tamen illud quod significatur distincte cognosceret, sed tantum in ratione primae vocis vel secundae.