Patrologiae cursus completus
Contenta in quarto tomo.
Enarrationes in psalmos. seq.
In psalmum lxxxvii enarratio .
In psalmum lxxxviii enarratio.
Sermo i . de prima parte psalmi.
Sermo ii . de secunda parte psalmi.
Sermo i . de prima parte psalmi.
Sermo ii. de secunda parte psalmi.
In psalmum cvii. quare hoc loco non subjicitur enarratio.
Sermo i. de prima parte psalmi.
Sermo ii. de altera parte psalmi.
Sermo xxv. psalmus cum apostolo conciliandus.
9. Sedet ergo a dextris Dei Christus, a dextris Patris Filius in occulto est: credamus. Etenim duas res hic dicit, quia et dixit Deus, Sede a dextris meis; et addidit, donec ponam inimicos tuos scabeilum pedum tuorum, hoc est, sub pedibus tuis. Non vides Christum sedentem ad dexteram Patris: vel hoc potes videre, quomodo ponantur inimici ejus scabellum pedum ejus. Cum hoc impletur in aperto, crede illud esse in occulto. Qui inimici ponuntur scabellum pedum ejus? Quibus inania meditantibus dicitur, Quare fremuerunt gentes, et populi meditati sunt inania? Astiterunt reges terrae, et principes convenerunt in unum, adversus Dominum et adversus Christum ejus; et dixerunt, Disrumpamus vincula eorum, et abjiciamus a nobis jugum ipsorum: non nobis dominentur, non nos sibi subjugent. Qui habitat in coelis, irridebit eos: inimicus eras; eris sub pedibus ejus, aut adoptatus, aut victus. Quaere ergo quem locum habeas sub pedibus Domini Dei tui; nam necesse est ut habeas, aut gratiae, aut poenae. Sedet ergo ad dexteram Dei, donec ponantur inimici ejus sub pedibus ejus. Hoc fit, hoc agitur: etsi paulatim peragitur, indesinenter agitur. Fremuerint enim gentes, et populi meditati sint inania; astiterint reges terrae, et principes convenerint in unum, adversus Dominum et adversus Christum ejus: numquid fremendo, numquid meditando inania, numquid in unum adversus Christum conveniendo, efficient ut non impleatur, Dabo tibi gentes haereditatem tuam, et possessionem tuam terminos terrae? Implebitur omnino, et illis frementibus, 1453 et illis inania meditantibus, Dabo tibi gentes haereditatem tuam, et possessionem tuam terminos terrae. Illi enim inania meditantur: ut autem impleatur, Dabo tibi gentes haereditatem tuam, et possessionem tuam terminos terrae; non nescio quis inaniloquus , sed Dominus dixit ad me (Psal. II, 1-8) . Sic et in hoc psalmo possumus dicere: Dixit, non quicumque, non illi qui fremunt et meditantur inania; sed Dixit Dominus Domino meo, Sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum. Fremant, meditentur inania, perstrepant; numquid non implebitur? Periit memoria eorum cum strepitu. Loquitur certe et alius psalmus, sed non alius spiritus: Periit memoria eorum cum strepitu, et Dominus in aeternum manet (Psal. IX, 7, 8) . Ille ergo qui memoria eorum pereunte cum strepitu, in aeternum manet, ipse dixit Domino meo, Sede a dextris meis. Sedet enim a dextris Patris, donec ponat omnes inimicos ejus scabellum pedum ejus.