Cavelli ad lectorem instructio quid in editione sua perfecerit.
Quaestio i. utrum deus sit summe simplex?
Quaestio ii. utrum aliqua creatura sit simplex ?
(c) Potest dici breviter, etc. quia distinctiiis potest aliquid significari quam intelligi. Et hoc persuadet Doctor multipliciter. Tum quia substantia potest distinctius significari pernomen quam in se intelligi. Patet, quia pro statu isto tantum cognoscitur in conceptu communi, ut supra patuit dist. 3. quaest. 3. et tamen potest imponi aliquod nomen quod significet mihi distincte substant iam aliquam, afiter enim nullum nomen impositum a viatore significaret aliquam rem de genere Substantiae, sed tantum aliquam proprietatem accidentalem, quae intelligebatur ab imponente. Et sic per hoc nomen lapis non significaretur aliquid de genere Substantiae, sed tantum aliquid de genere Actionis, puta laesio pedis quam exprimit etymologia hujus nominis, et fuit ratio a qua imponebatur nomen. Reliqua patent.