Patrologiae cursus completus
Contenta in quarto tomo.
Enarrationes in psalmos. seq.
In psalmum lxxxvii enarratio .
In psalmum lxxxviii enarratio.
Sermo i . de prima parte psalmi.
Sermo ii . de secunda parte psalmi.
Sermo i . de prima parte psalmi.
Sermo ii. de secunda parte psalmi.
In psalmum cvii. quare hoc loco non subjicitur enarratio.
Sermo i. de prima parte psalmi.
Sermo ii. de altera parte psalmi.
Sermo xxv. psalmus cum apostolo conciliandus.
13. Videtur ergo mihi, fratres, quantum nostrae capacitati Dominus impertiri dignatur, de ipso tempore: si tamen dicendum est, tempore ; quodam enim tempore venturi sumus ad non tempus: inde mihi videtur dictum; quod sine praejudicio dicam, si quis intelligere aliquid melius, expeditius, probabilius possit: inde mihi videtur dictum, Tecum principium in die virtutis tuae. Denique hoc, quantum puto, versu consequente satis explanat. Quia enim et hic dicta est virtus ejus, qua subjecit gentes jugo suo, qua stravit populos, non ferro, sed ligno, etsi in carne, etsi in humilitate, etsi adhuc quantum servilis forma patitur, capitur tamen magna virtus ejus; quia quod infirmum est Dei, fortius est hominibus (I Cor. I, 25) : quia ergo dicta est et hic virtus ejus, quam commendavit dicendo, Virgam virtutis tuae emittet Dominus ex Sion, et dominare in medio inimicorum tuorum: quanta enim virtus ejus dominans in medio inimicorum suorum perstrepentium, nihil contra eum valentium, quotidie sibi dicentium, Quando morietur, et peribit nomen ejus (Psal. XL, 6) ? cum crescat gloria ejus per populos, cum ejus nomini subjiciantur gentes, cum peccator videat et irascatur, dentibus suis frendat et tabescat (Psal. CXI, 10) : quia ergo est et haec virtus ejus, volens Propheta commendare aliter virtutem ejus, sicuti est Virtus Dei et Sapientia 1457 Dei Christus in lumine perpetuo incommutabilis veritatis; ad quam visionem servamur, ad quam visionem differimur, ad quam visionem fide mundamur, a qua visione tollitur impius, ne videat honorem Domini; hoc ergo volens ostendere, Tecum, inquit, principium in die virtutis tuae. Quid est, Tecum principium? Quodlibet pone principium. Si ipsum Christum; potius diceretur, Tu es principium, quam Tecum principium. Respondit enim interrogantibus, Tu quis es, et ait, Principium, quia et loquor vobis (Joan. VIII, 25) : cum sit principium et Pater, de quo unigenitus Filius, in quo principio erat Verbum, quia Verbum erat apud Deum. Quid ergo, si et Pater principium, et Filius principium, duo principia? Absit. Sicut enim Pater Deus et Filius Deus, Pater autem et Filius non duo dii, sed unus Deus: sic Pater principium et Filius principium, Pater autem et Filius non duo, sed unum principium. Tecum principium. Tunc videberis quomodo tecum sit principium. Non enim et hic non tecum principium. Nonne enim tu dixisti: Ecce itis quisque ad sua, et me solum relinquetis; sed non sum solus, quia Pater mecum est (Id. XVI, 32) ? Et hic ergo tecum principium. Dixisti enim et alibi, Pater autem in me manens facit opera sua (Id. XIV, 10) . Tecum principium; nec unquam a te separatus est Pater. Sed quando videbitur tecum esse principium, tunc manifestum erit omnibus similibus jam tibi factis; quoniam videbunt te sicuti es (I Joan. III, 2) : etenim hic Philippus te videbat, et Patrem quaerebat. Tunc ergo videbitur quod nunc creditur: tunc tecum principium videntibus sanctis, videntibus justis; sublatis de medio impiis, ne videant honorem Domini.