CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
Utrum Deus sit nominabilis ab aliqua creatura ?
Doctores citati pro quaestione praecedenti.
Circa istam (a) distinctionem quaero, utrum Deus sit nominabilis ab homine viatore aliquo nomine proprio ? Quod non. Augustinus de verbis Domini, c. 34. Quidquid potest fari, non est ineffabile, Deus autem est ineffabilis. Hanc minorem probat Augustinus per hoc, quod continuo subdit dicens : Si enim raptum se dicit Apostolus Paulus usque ad tertium caelum, et audisse ineffabilia verba, quanto magis et ipse ineffabilis est, qui talia demonstrat ?
Praeterea, Augustinus super Joannem homilia 19. exponens illud Joannis 5. Non potest facere quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem, dicit quod videre Filii est ipsum esse verbum Patris, quod demonstrari vere non potest.
Praeterea, Hilarius 3. de Trin. c. 9. Sermonem humanae naturae virtus generationis excedit.
Item, Ambrosius primo de Trinitate cap. 5. Vox silet, non mea tantum, sed et Angelorum, loquitur de generatione Filii.
Praeterea per rationem : Nihil potest significari ab aliquo quod ab ipso non potest intelligi, sed Deus ab homine viatore conceptu proprio non potest intelligi ; ergo, etc. Major probatur auctoritate Aristotelis et Commentatoris 4. Metaph. etiam ad propositum auctoritate Augustini 7. de Trin. c. 4. Verius cogitatur Deus quam dicitur, et verius est quam cogitatur. Et per Philosophum primo Perihermenias, voces sunt nolae passionum, id est, conceptuum ; ergo non potest esse alicujus significati remoti, nisi sub ea ratione sub qua conceplus est signum proximum illius. Minor probatur Exodi 33. Non videbit me homo, et vivet ; et per rationem, quia ille conceptus proprius si habetur, includeret virtualiter notitiam omnium illorum propriam, quae necessario insunt Deo. Haec consequentia probatur, quia universaliter etiam in creaturis conceptus proprius subjecti, virtualiter includit notitiam propriam illorum, quae insunt subjecto ; et tunc sequitur ultra, quod sicut habens proprium conceptum subjecti, potest naturaliter scire omnia scibilia simpliciter de subjecto ; ita viator habens talem conceptum, posset naturaliter scire omnes veritates de Deo necessarias, et per consequens omnia illa, de quibus habemus fidem quantum ad Unitatem et Trinitatem in divinis, et quantum ad potentiam creativam et incarnativam, et sic de aliis necessario convenientibus ipsi Deo.
Oppositum videtur in Psalm. In Israel magnum nomen ejus, et Exodi tertio : Haec dices filiis Israel, qui est, misit me ad vos, hoc nomen mihi est in aeternum.
Item Augustinus contra Adamantium cap, 3. Illa sublimitas inaestimabilis, ut auribus congruat humanis sonis servanda est.
Praeterea per rationem, viator potest habere proprium conceptum de Deo ; ergo et nomine proprio nominare. Antecedens probatur, quia naturali ralione potest cognoscere aliquod ens esse primum, et infinitum, et illud esse unicum ei esse hoc ; ergo potest habere conceptum de illa essentia ut est haec ; talis conceptus maxime videtur proprius esse, de quocumque objecto, scilicet concipere ipsum, ut est hoc in se.
SUPPLEMENTUM R. P. F. JOANNIS PONCII.
(a) Circa istam distinctionem quaero, utrum Deus sit? Haec quaestio sine dubio est addita scripto Oxoniensi ex Reportatis, ut patet non solum ex modo, quo incipit, qui est absolutus et talis ut non videatur praesupponi alia quaestio, et ex eo quod in multis editionibus antiquis non ponatur, sed etiam quia eadem omnino tractat, quae quaestione praecedenti continentur, licet multo copiosius. In eodem autem scripto non habet probabilitatem quod unam quaestionem bis tractaret, praesertim sine interjectione aliarum quaestionum aut nova occasione aliqua. Propter eamdem nihilominus rationem propter quam addita est, nimirum quia copiosius tractant in difficultatem propositam, non erit inutile non obstante commento Lycheti ad praecedentem quaestionem, hanc etiam aliqualiter explicare. Ordo vero contentorum in hac quaestione est hic: primo proponuntur rationes pro et contra ; secundo, proponit sententiam Henrici; tertio, eam rejicit quantum ad multa ; quarto solvit quaestionem affirmative. Imprimis autem, antequam aggrediar expositionem textus, praemittendum est non posse esse dubium quin habeamus multa nomina, quibus aliquo modo significamus Deum, et quae de nulla creatura vere praedicari possunt, ut sunt haec: Deus, Adonai, Jchova, summum ens, quo magus cogitari non potest, prima causa. Imo hoc ipsum nomen ineffabile, quo maxime colligi posset, quod non posset Deus nominari, nihil concluderet de Deo, nisi Dei nomen esset. Unde ingeniose
Augustinus 1. de doctrina Christiana, cap. 6. Ne ineffabilis quidem dicendus est Deus, quia et hoc cum dicitur aliquid dicitur, et fit nescio quae pugna verborum, quoniam si illud est ineffabile quod dici non potest, non est ineffabile, quod vel ineffabile dici potest. Quod si hoc nomen Deus non esset nomen significans Deum, profecto non esset inconveniens dicere quod Deus esset malus, aut quod esset chimaera vel creatura ; et praeterea si nec nomen Deus, nec alia nomina haberemus, quibus significaretur Deus, non potuissemus ullo modo inter nos loqui nec discurrere de Deo, quae omnia absurdissima sunt.
Denique cum sine dubio habeamus aliquos conceptus in mente nostra de Deo,nihil impeditquo minus habeamus nomina proportionata, unde quandoquidem concipiamus Deum aliquando sub respectu alicujus causalitatis circa creaturas ; aliquando sub conceptu aliquarum perfectionum cum eminentia quadam: aliquando denique sub conceptu quo removemus ab ipsa aliquas imperfectiones. Juxta hos tres modos concipiendi Dei, de quibus Dionysius Areopagita passim in suis operibus, habemus etiam nomina conformia, ut Primae causae, Creatoris, Gubernatoris, Domini, ultimi finis, etc. juxta primum modum.Sapientis, Boni, Omniscienlis, justi, misericordis, juxta secundum modum. Increati. Incorruptibilis, Invisibilis, Ineffabilis, Incomprehensibilis, juxta tertium modum.
Praeterea supponendum est ex nominibus, quae de Deo dicuntur, quaedam esse quae proprie et ab?que metaphora de ipso dicuntur, ut cum dicitur, Deus, Omnipotens, Omni scius, Creator, Incomprehensibilis, etc. Quaedam quae non nisi metaphorice de illo praedicantur, ut cum dicitur Leo, Agricola, etc. Rursus aliqua nomina dicuntur de ipso proprie et non metaphorice, quae soli ipsi conveniunt sic proprie, ut Omnipotens, Omniscius; alia vero licet proprie et non metaphorice dicantur de ipso, tamen sunt illi cum aliis communia, ut ens, substantia, sapiens, justus, etc.