Patrologiae Cursus Completus
Contenta In Quarto Tomo.
Enarrationes In Psalmos. Seq.
1. (( vers. 1.)) Psalmi hujus titulus est, Canticum Psalmi Asaph.
In Psalmum LXXXVII Enarratio .
In Psalmum LXXXVIII Enarratio.
Sermo I . De prima parte Psalmi.
Sermo II . De secunda parte Psalmi.
2. (( vers. 1.)) Titulus Psalmi habet, Psalmus cantici in diem sabbati. Spe gaudentes
4. (( vers. 4.)) Quia ergo viderunt, Jubilate Deo, universa terra.
Sermo I . De prima parte Psalmi.
Sermo II. De secunda parte Psalmi.
2. (( vers. 1.)) Ergo dicamus omnes: Benedic, anima mea, Dominum. Benedic, anima mea, Dominum.
31. (( vers. 40.)) Petierunt et venit coturnix. Et pane coeli saturavit eos,
In Psalmum CVII. Quare hoc loco non subjicitur Enarratio.
Sermo I. De prima parte Psalmi.
7. Jordanis autem quemadmodum retrorsum conversus
Sermo II. De altera parte Psalmi.
18. (( vers. 23.)) A Domino factus est ei Et est mirabilis in oculis nostris:
3. (( vers. 6.)) Tunc non confundar, dum inspicio in omnia mandata tua. auditor factor.
6. (( vers. 110.)) Posuerunt, inquit, peccatores laqueum mihi, et a mandatis tuis non erravi.
Sermo XXV. Psalmus cum Apostolo conciliandus.
5. (( vers. 165.)) Pax multa, inquit, diligentibus legem tuam, et non est eis scandalum.
6. (( vers. 166.)) Exspectabam, inquit, salutare tuum Domine, et mandata tua dilexi.
3. (( vers. 171.)) Eructabunt, inquit, labia mea hymnum, cum docueris me justificationes tuas.
6. Ergo, fratres, Felix martyr et vere felix et nomine et corona, cujus hodie dies est
9. ((vers 5.)) Et requiem, inquit, temporibus meis.
In Psalmum CXXXVIII Enarratio.
8. Sanat ergo contritos corde, Sanat contritos corde, et alligat contritiones eorum.
15. (( vers. 14.)) Benedixit filios tuos in te. Quis? Qui posuit fines tuos pacem.
18. (( vers. 5.)) Dominus a dextris tuis. Dominus dixerat, Sede a dextris meis; nunc Dominus a dextris ejus, quasi mutaverint sedes. An forte sic potius, Juravit Dominus, et non paenitebit eum, Tu es sacerdos in aeternum, ad Christum dictum est? Tu es sacerdos in aeternum, juravit Dominus. Quis Dominus? Qui dixit Domino meo, Sede a dextris meis, ipse juravit. Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedec; et ad ipsum Dominum qui juravit, sermo directus est, Dominus a dextris tuis. O Domine, qui jurasti et dixisti, Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedec; ipse sacerdos in aeternum, Dominus est a dextris tuis; ipse, inquam, sacerdos in aeternum, de quo jurasti, Dominus est a dextris tuis: quia eidem Domino meo dixisti, Sede a dextris meis, quoadusque 1461 ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum. Iste ergo Dominus qui est a dextris tuis, de quo jurasti, et cui jurasti dicens, Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedec, Conquassavit in die irae suae reges. Ipse utique Christus Dominus a dextris tuis, cui jurasti, et non poenitebit te: quid agit sacerdos in aeternum? quid agit, qui est ad dexteram Dei, et interpellat pro nobis (Rom. VIII, 34) , tanquam sacerdos intrans in interiora vel in sancta sanctorum, in secreta coelorum, ille solus non habens peccatum, et ideo facile mundans a peccatis (Hebr. IX, 12, 14, 24) ? Ille ergo a dextris tuis conquassavit in die irae suae reges. Quos reges, quaeris? Excidit tibi, Astiterunt reges terrae, et principes convenerunt in unum, adversus Dominum et adversus Christum ejus (Psal. II, 2) ? Hos reges conquassavit gloria sua, et pondere nominis sui infirmos reddidit reges, ut non possent efficere quod volebant. Conati enim sunt multum delere nomen christianum de terra, et non potuerunt; quia qui offenderit in lapidem illum, conquassabitur (Matth. XXI, 44) . Offenderunt ergo in lapidem offensionis, et ideo conquassati sunt reges, cum dicunt: Quis est Christus? Nescio quis Judaeus, nescio quis Galilaeus, sic occisus, sic mortuus. Lapis est ante pedes tuos, quasi viliter et humiliter jacens: ideo contemnendo offendis, offendendo cadis, cadendo quassaris. Si ergo tanta est ira occulti, quod erit judicium manifesti? Audistis iram occulti, de qua psalmus inscribitur, Pro occultis filii: nonus psalmus, si bene memini, inscribitur, Pro occultis filii; et ibi ostenditur judicium occultum irae occultae. Irato Deo vivunt qui in lapidem illum offendunt; conquassantur. Et quo valet quod conquassantur? Audi et de judicio futuro: Quia qui offenderit in lapidem illum, ait, conquassabitur; super quem vero ceciderit lapis ille, conteret eum (Luc. XX, 18) . Cum ergo offenditur in eum, quasi humilis jacet; tunc conquassat: cum autem conteret, desuper veniet. Videte quemadmodum his binis verbis, conquassabit et conteret, offendit in eum et veniet super eum, distributa sunt duo tempora, humilitatis et claritatis Christi, occultae poenae et judicii futuri. Eum non conteret veniens, quem non conquassat jacens. Jacens dico, tanquam contemptibilis apparens. Nam ille a dextris Dei est, et valide ex alto clamavit, Saule, Saule, quid me persequeris (Act. IX, 4) ? Sed tamen quamvis de coelo, non diceret, Quid me persequeris? quem nemo tangebat, nisi ita in coelo ad dexteram Patris sederet, ut et in terra in nobis quasi jaceret. Dominus a dextris tuis, conquassavit in die irae suae reges.