CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
Scholium.
Notat Doctor, nomen proprium illud dici, quod significat hoc sub propria ejus ratione, quia solum tale est proprium signum vocale. Secundo, notat perfecte uti nomine, esse quando quis utitur eo ut signo proprii conceptus, nec requiritur quod eo utatur ut signo conceptus ab alio habendi, hoc tamen requiritur ad perfectum signum inter duos, ex Augustino. Tertio, ait uti nomine contingere quadrupliciter. Primo, ut re tali. Secundo, ut signo ad placitum, de quo tantum scit utens, quod est significativum. Tertio, ut signo alicujus, cujus utens habet tantum conceptum universalem, ut entis, intendit tamen significare speciale. Quarto, ut signo expressivo proprii conceptus. Resolvit Deum esse nominabilem a viatore tribus primis modis, non quarto modo, quia non requiritur quod aeque distincte concipiat imponens vel utens nomine, ac nomen significat, et probat, ut quaest, praeced, num. 2. rem amplius declarando. Vide Reportat Hic quaest, unic. ubi solvuntur argumenta quae etiam ex doctrina data facile patent.
Ad quaestionem (f) praemitto quaedam. Primo, quod nomen quodcumque aliquid significans, quod huic soli potest inesse, potest dici proprium nomen huic. Sed simpliciter nomen proprium hujus non est, nisi quod primo significat hoc sub ratione propria, quia solum illud est proprium signum vocale hujus.
Secundo praemitto, quod nominari ab aliquo, potest intelligi dupliciter ; vel ut nomen imponente vel ut nomine utente, et utrumque dupliciter, scilicet perfecte vel imperfecte. Perfecte uti nomine, est non tantum uti nomine, ut re quadam naturali, formando scilicet sonum illum, sic enim potest avis edocta formare ; sed est uti nomine, ut signo non tantum conceptus possibilis haberi ab aliquo per illud nomen, sic posset Latinus aliquod verbum Hebraeum proferre Hebraeo, nesciens quid diceret, sed ut signo conceptus habiti ab utente, ut sic perfecte uti nomine, sit illo uti, ut signo conceptus proprii expressivo. Uti autem illo, ut quodammodo causa similis conceptus habendi ab audiente per rememorationem, non est necessarium ad perfecte uti simpliciter, sed ad perfecte uti illo, ut signo communi inter duos, et ideo requirit ad hoc, quod est uti nomine perfecte moraliter, quia requiritur ad utendum nomine ad finem debitum. Et hanc utramque perfectionem tangit Augustinus super Ezechiel. Verba instituta sunt, per quae in alterius notitiam quisque cogitationes suas proferat. Per quae quisque cogitationes suas proferat, ecce perfectio prima ; in alterius notitiam, ecce. secunda. Intellige, alterius vel quasi alterius, quia quandoque aliquis seipsum alloquendo efficacius ducit in intelligendo per rememorationem, quam si sine loquela intelligeret, et in notitiam non tunc novam ; sic loquimur Deo, orando.
Item, de prima perfectione, cogitationes suas, distingue, vel habet conceptum ita proprium sicut nomen significat, et tunc significat perfecte, cogitationes suas. Vel habet minus proprium vel confusum, utpote non habens nisi conceptum animalis, proferat hanc vocem, homo, intendens illud exprimere audienti, quod alii concipiunt per nomen et ad quod est impositum, sciens ipsum esse impositum alicui speciali sub animali, quod tamen non intelligit in particulari, sicut significatur per hoc nomen. Est igitur hic ordo, uti nomine ut re tali, ulterius ut signo ad placitum alicujus, cujus tamen nullum conceptum habet utens, nisi in hoc universalissimo, quod est aliquid significatum hoc nomine.
Tertio, uti nomine ut signo alicujus, cujus conceptum universalem tantum habet ut ens, intendit tamen illud exprimere, ut significatur per nomen, licet illud sic in particulari non concipiat.
Quarto, uti nomine, ut signo expressivo proprii conceptus in particulari, et semper hic prior gradus est imperfectior respectu posterioris. Primus igitur est imperfectissimus, ultimus simpliciter perfectus.
His praemissis ad quaestionem (g) sit prima conclusio, quod possibile est Deum simpliciter nomine proprio nominari a viatore imperfecte, secundum tres gradus primos praedictos.
Secunda conclusio est, non est hoc possibile perfecte, scilicet secundum quartum gradum.
Tertia conclusio est qualiter de facto a nobis nominatur. Prima probatur, quia si non, hoc esset, quia non potest habere conceptum proprium de Deo, et oportet rem sic concipi sicut nominatur, sed ista secunda est falsa. Probo, de nulla substantia habemus conceptum proprium et per se ; si igitur non est possibile dislinctius nominare quam concipere, sequitur quod viator nullo nomine significat aliquam substantiam distincte, neque ut utens nomine, neque aliquod nomen impositum a viatore signabit aliquam substantiam distincte. Consequens est falsum, igitur et antecedens. Nam illa propositio prima, quod non intelligimus aliquam substantiam distincte, probata est supra dist 3. Qualiter autem oppositum consequentis sit verum, quia hoc est praeambulum ad propositum, declaratur primo denominatione substantiae, utendo nomine imposito. Secundo, denominatione ejus imponendo sibi nomen. Primum sic, haec minor, per hoc nomen homo non intendimus tantum significare animal, patet, sed aliquid sub animali distinctum ab equo et aliis. Unde haec est nobis nota tanquam vera : homo per se distinguitur ab equo, etc. nec intendimus per hoc nomen significare aliquod accidens vel aliqua accidentia, imo speciem in genere Substantiae tantum. Unde haec est nobis vere cognita, homo per se distinguitur a quocumque accidente, distinctione etiam maxima, quia secundum genus generalissimum, nec intendimus significare aliquam descriptionem ex animali et accidente vel accidentibus, imo aliquid per se unum et in se natum habere unum per se conceptum definitivum. Quod autem intendimus significare sub propria ratione, nec tamen illud sic intelligimus, nominamus imperfecte secundum tertium gradum et modum, ut dictum est prius ; quare, etc.
Consimiliter patet de impositione sicut de usu. Sicut enim si Adam intelligens hominem sub propria ratione, imposuisset sibi nomen proprium, quo ego utens intendo illud significare, sicut nomen est sibi impositum, de quo tamen non habeo conceptum nisi in universali imperfectum vel per accidens, vel in quadam descriptione, sic si idem nondum nominatum sicut intelligerem, possem sibi nomen imponere, intendens per illud nomen sic ipsum significari, sicut nunc intendo per nomen significare ab alio sibi impositum. Et hoc modo licet quandoque imponens non habuit conceptum de re, nisi in quadam descriptione quam significat etymologia nominis, non tamen impositum est nomen ad significandum illam descriptionem, sed illam substantiam, cujus est illa descriptio, sicut hoc nomen lapis non est impositum ad significandum actionem istam laedere pedem, quia tunc lapis per se esset in genere Actionis, sed imponitur illi substantiae sub propria ratione, cujus est haec descriptio, laedens pedes. Hoc patet etiam, quia eidem quandoque imponuntur multa nomina secundum multas proprietates, non ab eadem proprietate, sed alia, ut lapis, petra. Nec imponuntur illis proprietatibus, quia tunc non essent ejusdem per se in numero, imo nomen unum alicujus esset de genere Actionis, aliud alicujus de genere Passionis, ut petra pede trita. Patet igitur, quod alia est ratio a qua nomen imponitur, et hoc significat etymologia, alia cui imponitur, et ita licet imponens non habuit distinctum conceptum nisi rationis a qua imposuit, non tamen illi nomen imposuit, sed illi substantiae, cujus est haec descriptio ; et hoc sub propria ratione, quam tamen non sic intelligit, et per consequens iste nominat ut imponens imperfecte secundum tertium gradum.