IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
Utrum damnificans alium in bonis personae, scilicet corporis vel animae, teneatur restituere ad hoc quod possit vere paenitere ?
D. Thom. hic q. 1. art. 5. Richard. art. 5. q, 2. Palud. q. 2. art. 2. Major. q. 17. dub. vlt. Gabr. ibi art. 2. concl. i. S. Auton. 2. p. tit. 2. c. 2. sig. 1. Sylv. v . Rest. 3. q . 1. et sig. 5. Soto 4. de Just. q. 6. art. 3. Petr. Navar. 2. de Restit. c. 2. n. 50. Aragon. 2. 2. q. 62. art. 2. Salon, ibi controv. 2. Valentia d. 5. q. 6. p. 5. qui agunt de restitutione damni spiritualis. De restitutione damni in corpore, agitur 2. 2. q. 62. art. 2. ubi Salon. controver. 4. et 7. Aragon. ibi, Valentia d. 5. q. 6. p. 5. Petr. Navarr. lib. 4. c. 1. dub. 10. n. 76. Gabr. hic q. 15. art. 2. Saetam sequuntur, Astens. 2. part. lib. 5. tit. 29. art. 2. Adrian. 4. de Resiit. quaest, ult. Richard. Palud. Gabr. Major. Sylvest. Auton.
Tertio (a) quaero, utrum damnificans alium in bonis personae, scilicet corporis vel animae, teneatur restituere ad hoc quod possit vere paenitere? Videtur quod non, nullus tenetur ad impossibile ; sed in tali damno quandoque est impossibilis restitutio ; ergo, etc. Minor patet, quia damnificans non potest reddere bonum spirituale aequivalens ei, quem damnificavit in bonis animae. Similiter, si damnificavit auferendo membrum, vel occidendo, non potest reddere, nec illud, nec aequivalens, quia nullum bonum exterius, quod est bonum minimum, quia bonum fortunae, potest esse aequivalens bono naturae, quod est bonum medium, secundum Augustinum primo Retra ctationum.
Item retrahens hominem a religionis ingressu, damnificat illum in bonis animae, quae esset habiturus in religione, et damnificat religionem, subtrahendo illi talem personam ; nec tamen tenetur ad restitutionem illorum bonorum illi, quia non potest, nec ad restituendum religioni personam illam, vel aequivalentem illi personae, quia tunc teneretur ipse intrare religionem pro eo, si non posset inducere alium aequivalentem.
Contra, 6. quaest. 1. cap. Ex merito : Deteriores sunt, qui vitam bonorum pravis moribus corrumpunt, quam qui substantias aliorum praediaque diripiunt.
Item Exodi 22. Qui seducit virginem et dormit cum ea, dotabit eam, et habebit eam uxorem, aut reddet ei pecuniam juxta modum dotis, quam virgines solent accipere: ergo ista damnificatio illata virgini contra castitatem, requirit restitutionem castitatis conjugalis reddendae pro ea. Itemdedamnificante in corpore, habetur Extra de Injuriis, et damno dato, cap. 1. Si rixanti, et sumitur ab Exod. 21. cap. Si percusserit alter proximum suum, et ille mortuus non fuerit, sed jacuerit in lecto, qui percusserit, operas ejus et impensas in medicos restituet.