Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum Quae In Hoc Septimo Tomo Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hoc Septimo Tomo Continentur.
In Tomum Septimum Praefatio.
Syllabus Codicum Ad Quos De Novo Recognitum Est Augustini Opus De Civitate Dei.
Syllabus Codicum Ad Quos De Novo Recognitum Est Augustini Opus De Civitate Dei.
Codices Manuscripti A Pp. Benedictinis Adhibiti.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Ad Marcellinum De Civitate Dei Contra Paganos Libri viginti duo .
Praefatio. De suscepti operis consilio et argumento.
Caput V.— De generali consuetudine hostium victas civitates evertentium, quid Caesar senserit.
Caput VIII.— De commodis atque incommodis, quae bonis ac malis plerumque communia sunt.
Caput IX.— De causis correptionum, propter quas et boni et mali pariter flagellantur.
Caput X.— Quod sanctis in amissione rerum temporalium nihil pereat.
Caput XI.— De fine temporalis vitae, sive longioris, sive brevioris.
Caput XII.— De sepultura humanorum corporum, quae Christianis etiamsi fuerit negata, nil adimit.
Caput XIII.— Quae sit ratio sanctorum corpora sepeliendi.
Caput XIV.— De captivitate sanctorum, quibus nunquam divina solatia defuerunt.
Caput XVII.— De morte voluntaria ob metum poenae sive dedecoris.
Caput XVIII.— De aliena violentiarum libidine, quam in oppresso corpore meus invita perpetitur.
Caput XIX.— De Lucretia, quae se ob illatum sibi stuprum peremit.
Caput XXI.— De interfectionibus hominum, quae ab homicidii crimine excipiuntur.
Caput XXII.— Quod nunquam possit mors voluntaria ad magnitudinem animi pertinere.
Caput XXIII.— Quale exemplum sit Catonis, qui se, victoriam Caesaris non ferens, interemit.
Caput XXV.— Quod peccatum non per peccatum debeat declinari.
Caput XXVII.— An propter declinationem peccati mors spontanea appetenda sit.
Caput XXVIII.— Quo judicio Dei in corpora continentium libido hostilis peccare permissa sit.
Caput XXXI.— Quibus vitiorum gradibus aucta sit in Romanis cupido regnandi.
Caput XXXII.— De scenicorum institutione ludorum.
Caput XXXIII.— De vitiis Romanorum, quos patriae non correxit eversio.
Caput XXXIV.— De clementia Dei, quae Urbis excidium temperavit.
Caput XXXV.— De latentibus inter impios Ecclesiae filiis, et de falsis intra Ecclesiam christianis.
Caput XXXVI.— De quibus causis sequenti disputatione sit disserendum.
Caput Primum.— De modo, qui necessitati disputationis adhibendus est.
Caput II.— De his quae primo volumine expedita sunt.
Caput V.— De obscenitalibus, quibus Mater deûm a cultoribus suis honorabatur.
Caput VI.— Deos Paganorum nunquam bene vivendi sanxisse doctrinam.
Caput X.— Qua nocendi arte daemones velint vel falsa de se crimina, vel vera narrari.
Caput XV.— Quod Romani quosdam sibi deos non ratione, sed adulatione instituerint.
Caput XIX.— De corruptione Romanae reipublicae, priusquam cultum deorum Christus auferret.
Caput XXI.— Quae sententia fuerit Ciceronis de Romana republica.
Caput XXII.— Quod diis Romanorum nulla unquam cura fuerit, ne malis moribus respublica deperiret.
Caput XXIV.— De Syllanis actibus, quorum se daemones ostentaverunt adjutores.
Caput XXVIII.— De Christianae religionis salubritate.
Caput XXIX.— De abjiciendo cultu deorum cohortatio ad Romanos.
Caput III.— Non potuisse offendi deos Paridis adulteterio, quod inter ipsos traditur frequentatum.
Caput IV.— De sententia Varronis, qua utile esse dixit ut se homines diis genitos mentiantur.
Caput V.— Non probari quod dii adulterium Paridis punierint, quod in Romuli matre non ulti sunt.
Caput VI.— De parricidio Romuli, quod dii non vindicarunt.
Caput VII.— De eversione Ilii, quod dux Marii Fimbria excidit.
Caput VIII.— An debuerit diis Iliacis Roma committi.
Caput IX.— An illam pacem, quae sub Numae regno fuit, deos praestitisse credendum sit.
Caput XIII.— Quo Jure, quo foedere Romani obtinuerint prima conjugia.
Caput XV.— Qualis Romanorum regum vita atque exitus fuerit.
Caput XIX.— De afflictione belli Punici secundi, qua vires partis utriusque consumptae sunt.
Caput XXIV.— De discordia civili, quam Gracchiae seditiones excitaverunt.
Caput XXV.— De aede Concordiae ex senatusconsulto in loco seditionum et caedium condita.
Caput XXVI.— De diversis generibus belli, quae post conditam aedem Concordiae sunt secuta.
Caput XXVII.— De bello civili Mariano atque Syllano.
Caput XXVIII.— Qualis fuerit Syllana victoria vindex Marianae crudelitatis.
Caput XXX.— De connexione bellorum, quae adventum Christi plurima et gravissima praecesserunt.
Caput Primum.— De his quae primo volumine disputata sunt.
Caput II.— De his quae libro secundo et tertio continentur.
Caput IV.— Quam similia sint latrociniis regna absque justitia.
Caput V.— De fugitivis gladiatoribus, quorum potentia similis fuerit regiae dignitatis.
Caput VI.— De cupiditate Nini regis, qui, ut latius dominaretur, primus intulit bella finitimis.
Caput X.— Quas opiniones secuti sint, qui diversos deos diversis mundi partibus praefecerunt.
Caput XI.— De multis diis, quos doctores Paganorum unum eumdemque Jovem esse defendunt.
Caput XII.— De opinione eorum qui Deum animam mundi, et mundum corpus Dei esse putaverunt.
Caput XIII.— De his qui sola rationalia animantia partes esse unius Dei asserunt.
Caput XV.— An congruat bonis latius velle regnare.
Caput XVII.— An, si Jovis summa potestas est, etiam Victoria dea debuerit aestimari.
Caput XVIII.— Felicitatem et Fortunam qui deas putant, qua ratione secernunt
Caput XIX.— De Fortuna muliebri.
Caput XXI.— Quod dona non intelligentes Dei, Virtute saltem et Felicitate debuerint esse contenti.
Caput XXII.— De scientia colendorum deorum, quam a se Varro gloriatur collatam esse Romanis.
Caput XXIV.— Qua ratione defendant Pagani, quod inter deos colant ipsa dona divina.
Caput XXVI.— De ludis scenicis, quos sibi dii celebrari a suis cultoribus exegerunt.
Caput XXVII.— De tribus generibus deorum, de quibus Scaevola pontifex disputavit.
Caput XXVIII.— An ad obtinendum dilatandumque regnum profuerit Romanis cultus deorum.
Caput XXIX.— De falsitate auspicii, quo Romani regni fortitudo et stabilitas visa est indicari.
Caput XXX.— Qualia de diis Gentium etiam cultores eorum se sentire fateantur.
Caput XXXIII.— Quod judicio et potestate Dei veri omnium regum atque regnorum ordinata sint tempora.
Caput II.— De geminorum simili dissimilique valetudine.
Caput IV.— De Esau et Jacob geminis, multum inter se morum et actionum qualitate disparibus.
Caput V.— Quibus modis convincantur mathematici vanam scientiam profiteri.
Caput VI.— De geminis disparis sexus.
Caput VII.— De electione diei quo uxor ducitur, quove in agro aliquid plantatur aut seritur.
Caput IX.— De praescientia Dei et libera hominis voluntate, contra Ciceronis definitionem.
Caput X.— An voluntatibus hominum aliqua dominetur necessitas.
Caput XI.— De universali providentia Dei, cujus legibus omnia continentur.
Caput XIV.— De resecando amore laudis humanae, quoniam justorum gloria omnis in Deo sit.
Caput XV.— De mercede temporali, quam Deus reddidit bonis moribus Romanorum.
Caput XVII.— Quo fructu Romani bella gesserint, et quantum his quos vicere, contulerint.
Caput XIX.— Quo inter se differant cupiditas gloriae, et cupiditas dominationis.
Caput XX.— Tam turpiter servire virtutes humanae gloriae, quam corporis voluptati.
Caput XXII.— Tempora exitusque bellorum ex Dei pendere judicio.
Caput XXIV.— Quae sit christianorum imperatorum, et quam vera felicitas.
Caput XXV.— De prosperitatibus, quas Constantino imperatori christiano Deus contulit.
Caput XXVI.— De fide et pietate Theodosii Augusti.
Caput Primum.— De his qui dicunt deos a se non propter praesentem vitam coli, sed propter aeternam.
Caput VI.— De theologia mythica, id est fabulosa, et de civili, contra Varronem.
Caput VII.— De fabulosae et civilis theologiae similitudine atque concordia.
Caput IX.— De officiis singulorum deorum.
Caput XI.— Quid de Judaeis Seneca senserit.
Caput II.— Qui sint dii selecti, et an ab officiis viliorum deorum habeantur excepti.
Caput V.— De Paganorum secretiore doctrina physicisque rationibus.
Caput VII.— An rationabile fuerit, Janum et Terminum in duo numina separari.
Caput IX.— De Jovis potestate, atque ejusdem cum Jano comparatione.
Caput X.— An Jani et Jovis recta discretio sit.
Caput XI.— De cognominibus Jovis, quae non ad multos deos, sed ad unum eumdemque referuntur.
Caput XII.— Quod Jupiter etiam Pecunia nuncupetur.
Caput XIV.— De Mercurii et Martis officiis.
Caput XV.— De stellis quibusdam, quas Pagani deorum suorum nominibus nuncuparunt.
Caput XVI.— De Apolline et Diana caeterisque selectis diis, quos partes mundi esse voluerunt.
Caput XVII.— Quod etiam ipse Varro opiniones suas de diis pronuntiarit ambiguas.
Caput XVIII.— Quae credibilior causa sit, qua error Paganitatis inoleverit.
Caput XIX.— De interpretationibus, quibus colendi Saturni ratio concinnatur
Caput XX.— De sacris Cereris Eleusinae.
Caput XXI.— De turpitudine sacrorum, quae Libero celebrabantur.
Caput XXII.— De Neptuno, et Salacia, ac Venilia.
Caput XXV.— Quam interpretationem de abscisione Atidis Graecorum sapientium doctrina repererit.
Caput XXVI.— De turpitudine sacrorum Matris magnae.
Caput XXVIII.— Quod doctrina Varronis de theologia in nulla sibi parte concordet.
Caput XXXV.— De hydromantia, per quam Numa, visis quibusdam daemonum imaginibus, ludificabatur.
Caput II.— De duobus philosophorum generibus, id est, Italico et Ionico, eorumque auctoribus.
Caput III.— De Socratica disciplina.
Caput VI.— De Platonicorum sensu in ea parte philosophiae, quae physica nominatur.
Caput VIII.— Quod etiam in morali philosophia Platonici obtineant principatum.
Caput IX.— De ea philosophia quae ad veritatem fidei christianae propius accessit.
Caput X.— Quae sit inter philosophicas artes religiosi excellentia christiani.
Caput XI.— Unde Plato eam intelligentiam potuerit acquirere, qua christianae scientiae propinquavit.
Caput XIII.— De sententia Platonis, qua definivit deos non esse nisi bonos amicosque virtutum.
Caput XVI.— Quid de moribus atque actionibus daemonum Apuleius Platonicus senserit.
Caput XVII.— An dignum sit eos spiritus ab homine coli, a quorum vitiis eum oporteat liberari.
Caput XIX.— De impietate artis magicae, quae patrocinio nititur spirituum malignorum.
Caput XX.— An credendum sit quod dii boni libentius daemonibus quam hominibus misceantur.
Caput XXII.— De abjiciendo cultu daemonum, contra Apuleium.
Caput XXV.— De his quae sanctis Angelis et hominibus possunt esse communia.
Caput XXVI.— Quod omnis religio Paganorum circa homines mortuos fuerit impleta.
Caput XXVII.— De modo honoris, quem Christiani martyribus impendunt.
Caput IV.— De perturbationibus quae animo accidunt, quae sit Peripateticorum Stoicorumque sententia.
Caput IX.— An amicitia coelestium deorum per intercessionem daemonum possit homini provideri.
Caput XI.— De opinione Platonicorum, qua putant animas hominum daemones esse post corpora.
Caput XIV.— An homines, cum sint mortales, possint vera beatitudine esse felices.
Caput XV.— De Mediatore Dei et hominum, homine Christo Jesu.
Caput XX.— De qualitate scientiae, quae daemones superbos facit.
Caput XXI.— Ad quem modum Dominus voluerit daemonibus innotescere.
Caput XXII.— Quid intersit inter scientiam sanctorum Angelorum, et scientiam daemonum.
Caput II.— De superna illuminatione quid Plotinus Platonicus senserit.
Caput IV.— Quod uni vero Deo sacrificium debeatur.
Caput VI.— De vero perfectoque sacrificio.
Caput X.— De theurgia, quae falsam purgationem animis daemonum invocatione promittit.
Caput XIII.— De miraculis quae per sanctorum Angelorum ministerium Deus verus operatur.
Caput XV.— De ministerio sanctorum Angelorum, quo providentiae Dei serviunt.
Caput XX.— De summo veroque sacrificio, quod ipse Dei et hominum Mediator effectus est.
Caput XXII.— Unde sit sanctis adversum daemones potestas, et unde cordis vera purgatio.
Caput XXIII.— De principiis, in quibus Platonici purgationem animae esse profitentur.
Caput XXIV.— De uno veroque principio, quod solum naturam humanam purgat et renovat.
Caput XXVI.— De inconstantia Porphyrii inter confessionem veri Dei et cultum daemonum fluctuantis.
Caput XXVII.— De impietate Porphyrii, qua etiam Apuleii transcendit errorem.
Caput XXX.— Quanta Platonici dogmatis Porphyrius refutaverit, et dissentiendo correxerit.
Caput XXXI.— Contra argumentum Platonicorum, quo animam humanam Deo asserunt esse coaeternam.
Caput III.— De auctoritate canonicae Scripturae, divino Spiritu conditae.
Caput VI.— Creationis mundi et temporum unum esse principium, nec aliud alio praeveniri.
Caput IX.— De Angelorum conditione quid secundum divina testimonia sentiendum sit.
Caput XV.— Quid sentiendum sit de eo quod scriptum est, Ab initio diabolus peccat.
Caput XIX.— Quid sentiendum videatur de eo quod scriptum est, Divisit Deus inter lucem et tenebras.
Caput XXIII.— De errore, in quo Origenis doctrina inculpatur.
Caput XXIV.— De Trinitate divina, quae per omnia opera sua significationis suae sparsit indicia.
Caput XXV.— De tripartita totius philosophiae disciplina.
Caput XXVII.— De essentia et scientia, et utriusque amore.
Caput XXX. De senarii numeri perfectione, qui primus partium suarum quantitate completur.
Caput XXXI.— De die septimo, in quo plenitudo et requies commendatur.
Caput XXXII.— De opinione eorum qui Angelorum creationem anteriorem volunt esse, quam mundi.
Caput Primum.— De una bonorum malorumque angelorum natura.
Caput V.— Quod in omni naturae specie ac modo laudabilis sit Creator.
Caput. VII.— Causam efficientem malae voluntatis non esse quaerendam.
Caput VIII.— De amore perverso, quo voluntas ab incommutabili bono ad commutabile bonum deficit.
Caput X.— De falsitate ejus historiae, quae multa millia annorum praeteritis temporibus adscribat.
Caput XII.— Quid respondendum sit his, qui primam conditionem hominis tardam esse causantur.
Caput XVI.— Quomodo intelligenda sit promissa homini a Deo vita aeterna ante tempora aeterna.
Caput XVIII.— Contra eos qui dicunt, ea quae infinita sunt nec Dei posse scientia comprehendi.
Caput XIX.— De saeculis saeculorum.
Caput XXI.— De conditione unius primi hominis, atque in eo generis humani.
Caput XXIII.— De natura humanae animae creatae ad imaginem Dei.
Caput XXIV.— An ullius vel minimae creaturae possint dici Angeli creatores.
Caput XXV.— Omnem naturam et omnem speciem universae creaturae nonnisi opere Dei formari.
Liber Decimus Tertius. In quo docetur, mortem in hominibus esse poenalem, ortamque ex Adami peccato.
Caput Primum.— De lapsu primi hominis, per quem est contracta mortalitas.
Caput VI.— De generalis mortis malo, quo animae et corporis societas separatur.
Caput VII.— De morte, quam non regenerati pro Christi confessione suscipiunt.
Caput VIII.— Quod in sanctis primae mortis pro veritate susceptio, secundae sit mortis absolutio.
Caput X.— De vita mortalium, quae mors potius quam vita dicenda est.
Caput XI.— An quisquam simul et vivens esse possit, et mortuus.
Caput XII.— Quam mortem primis hominibus Deus, si mandatum ejus transgrederentur, fuerit comminatus.
Caput XIII.— Praevaricatio primorum hominum, quam primam senserit poenam.
Caput XIV.— Qualis homo sit factus a Deo, et in quam sortem deciderit suae voluntatis arbitrio.
Caput XVII.— Contra eos qui asserunt, terrena corpora incorruptibilia fieri et aeterna non posse.
Caput II.— De vita carnali, quae non ex corporis tantum, sed etiam ex animi sit intelligenda vitiis.
Caput IV.— Quid sit secundum hominem, quidve secundum Deum vivere.
Caput VII.— Amorem et dilectionem indifferenter et in bono et in malo apud sacras Litteras inveniri.
Caput IX.— De perturbationibus animi, quarum affectus rectos habet vita justorum.
Caput XII.— De qualitate primi peccati per hominem admissi.
Caput XIII.— Quod in praevaricatione Adae ad opus malum voluntas praecessit mala.
Caput XIV.— De superbia transgressionis, quae ipsa fuit transgressione deterior.
Caput XV.— De justitia retributionis, quam primi homines pro sua inobedientia receperunt.
Caput XVII.— De nuditate primorum hominum, quam post peccatum turpem pudendamque viderunt.
Caput XVIII.— De pudore concubitus, non solum vulgari, sed etiam conjugali.
Caput XX.— De vanissima turpitudine Cynicorum.
Caput XXII.— De copula conjugali a Deo primitus instituta, atque benedicta.
Caput XXV. De vera beatitudire, quam temporalis vita non obtinet.
Caput XXVIII.— De qualitate duarum civitatum, terrenae atque coelestis.
Caput Primum.— De duobus ordinibus generationis humanae in diversos fines ab initio procurrentis.
Caput II.— De filiis carnis, et filiis promissionis.
Caput III.— De sterilitate Sarrae, quam Dei gratia fecundavit.
Caput IV.— De terrenae civitatis vel concertatione, vel pace.
Caput VII.— De causa et pertinacia sceleris Cain, quem a facinore concepto nec Dei sermo revocavit.
Caput VIII.— Quae ratio fuerit, ut Cain inter principia generis humani conderet civitatem.
Caput IX.— De longa vita hominum, quae fuit ante diluvium, et de ampliore humanorum corporum forma.
Caput X.— De differentia qua inter hebraeos et nostros codices videntur annorum numeri dissonare.
Caput XI.— De annis Mathusalem, cujus aetas quatuordecim annis diluvium videtur excedere.
Caput XVII.— De duobus ex uno genitore procreatis patribus atque principibus.
Caput XIX.— De significatione quae in Enoch translatione monstratur.
Caput XXV.— De ira Dei, quae incommutabilem tranquillitatem nulla inflammatione perturbat.
Caput XXVI.— Quod arca quam Noe jussus est facere, in omnibus Christum Ecclesiamque significet
Liber Decimus Sextus. In cujus priore parte
Caput II.— Quid in filiis Noe prophetice fuerit praefiguratum.
Caput III.— De generationibus trium filiorum Noe.
Caput IV.— De diversitate linguarum, principioque Babylonis.
Caput V.— De descensione Domini ad confundendam linguam aedificantium turrem.
Caput VI.— Qualis intelligenda sit esse locutio, qua Deus Angelis loquitur.
Caput VIII.— An ex propagine Adam vel filiorum Noe quaedam genera hominum monstrosa prodierint.
Caput X.— De generatione Sem, in cujus progenie tendens ad Abraham civitatis Dei ordo dirigitur.
Caput XII.— De articulo temporis in Abraham, a quo sanctae successionis novus ordo contexitur.
Caput XIV.— De annis Tharae, qui in Charra vitae suae tempus implevit.
Caput XV.— De tempore profectionis Abrahae, qua secundum praeceptum Dei exiit de Charra.
Caput XVI.— De ordine et qualitate promissionum Dei, quae ad Abraham factae sunt.
Caput XVIII.— De iterato alloquio Dei ad Abraham, quo ei et semini ejus Chanaan terra promittitur.
Caput XX.— De secessione Lot et Abrahae, quae illis salva charitate complacuit.
Caput XXV.— De Agar ancilla Sarrae. quam eadem Sarra Abrahae voluit esse concubinam.
Caput XXXI.— De Isaac secundum promissionem nato, cui nomen ex risu utriusque parentis est inditum.
Caput XXXIII.— De Rebecca nepte Nachor, quam Isaac accepit uxorem.
Caput XXXIV.— Quid intelligendum sit in eo quod Abraham post mortem Sarrae accepit uxorem Cethuram.
Caput XXXV.— De geminis adhuc in utero Rebeccae matris inclusis quid indicaverit divina responsio.
Caput XXXVII.— De his quae in Esau et Jacob mystice praefigurabantur.
Caput XXXIX.— Quae ratio fuerit ut Jacob etiam Israel cognominaretur.
Caput XLI.— De benedictione, quam Jacob in Judam filium suum promisit.
Caput XLII.— De filiis Joseph, quos Jacob prophetica manuum suarum transmutatione benedixit.
Caput Primum.— De temporibus Prophetarum.
Caput XIV.— De studio David in dispositione mysterioque Psalmorum.
Caput XIX.— De Psalmo sexagesimo octavo, in quo Judaeorum pertinax infidelitas declaratur.
Caput XXI.— De regibus post Salomonem, sive in Juda, sive in Israel.
Caput Primum.— De his quae usque ad tempora Salvatoris decem et septem voluminibus disputata sunt.
Caput IV.— De temporibus Jacob et filii ejus Joseph.
Caput V.— De Api rege Argivorum, quem Aegyptii Serapim nominatum divino honore coluerunt.
Caput VI.— Quo regnante apud Argivos, quove apud Assyrios, Jacob in Aegypto sit mortuus.
Caput VII.— Quorum regum tempore Joseph in Aegypto defunctus sit.
Caput IX.— Quando Atheniensium civitas sit condita, et quam causam nominis ejus Varro perhibeat.
Caput X.— Quid Varro tradat de nuncupatione Areopagi, et de diluvio Deucalionis.
Caput XIV.— De theologicis poetis.
Caput XVII.— De incredibilibus commutationibus hominum quid Varro tradiderit.
Caput XIX.— Quod eo tempore Aeneas in Italiam venerit, quo Labdon Judex praesidebat Hebraeis.
Caput XX.— De successione ordinis regii apud Israelitas post Juidcium tempora.
Caput XXI.— De regibus Latii, quorum primus Aeneas, et duodecimus Aventinus dii facti sunt.
Caput XXVIII.— De his quae ad Evangelium Christi pertinent, quid Osee et Amos prophetaverint.
Caput XXIX.— Quae ab Isaia de Christo et Ecclesia sint praedicta.
Caput XXX.— Quae Michaeas, et Jonas et Joel novo Testamento congruentia prophetaverint.
Caput XXXI.— Quae in Abdia, in Naum, et Ambacu de salute mundi in Christo praenuntiata reperiantur.
Caput XXXII.— De prophetia quae in Oratione Ambacu et Cantico continetur.
Caput XXXIV.— De prophetia Danielis et Ezechielis, quae in Christum Ecclesiamque concordat.
Caput XXXV.— De trium prophetarum vaticinio, id est, Aggaei, Zachariae et Malachiae.
Caput XXXVI.— De Esdra et libris Machabaeorum.
Caput XXXVII.— Quod prophetica auctoritas omni origine gentilis philosophiae inveniatur antiquior.
Caput XXXIX.— De hebraicis litteris, quae nunquam in suae linguae proprietate non fuerint.
Caput LI.— Quod etiam per haereticorum dissensiones fides catholica roboretur.
Caput LIII.— De tempore novissimae persecutionis occulto.
Caput V.— De sociali vita, quae cum maxime expetenda sit, multis offensionibus saepe subvertitur.
Caput VI.— De errore humanorum judiciorum, cum veritas latet.
Caput X.— Quis fructus sanctis de superata hujus vitae tentatione paratus sit
Caput IX.— De beatitudine pacis aeternae, in qua sanctis finis est, id est vera perfectio.
Caput XVI.— De aequo jure dominandi
Caput XVII.— Unde coelestis societas cum terrena civitate pacem habeat, et unde discordiam.
Caput XVIII.— Quam diversa sit Academiae novae ambiguitas a constantia fidei christianae.
Caput XIX.— De habitu et moribus populi christiani.
Caput XX.— Quod cives sanctorum in vitae hujus tempore spe beati sint.
Caput XXII.— An verus sit Deus, cui Christiani serviunt, cui soli debeat sacrificari.
Caput XXIII.— Quae Porphyrius dicat oraculis deorum responsa esse de Christo.
Caput XXV.— Quod non possint ibi verae esse virtutes, ubi non est vera religio.
Caput XXVIII.— In quem finem venturus sit exitus impiorum.
Caput V.— Quibus sententiis Domini Salvatoris divinum judicium futurum in fine saeculi declaretur.
Caput VI.— Quae sit prima resurrectio, quae secunda.
Caput VIII.— De alligatione et solutione diaboli.
Caput XIII.— An tempus persecutionis Antichristi mille annis annumerandum sit
Caput XV.— Qui sint mortui, quos ad judicium exhibuit mare, vel quos mors et inferi reddiderunt.
Caput XVI.— De coelo novo, et terra nova.
Caput XVII.— De Ecclesiae glorificatione sine fine post finem
Caput XVIII.— Quid apostolus Petrus de novissimo Dei judicio praedicarit.
Caput XX.— Quid idem apostolus in prima ad eosdem Epistola de resurrectione mortuorum docuerit.
Caput XXI.— Quid Isaias propheta de mortuorum resurrectione et de retributione judicii sit locutus.
Caput XXII.— Qualis futura sit egressio sanctorum ad videndas poenas malorum.
Caput XIV.— In Psalmis Davidicis quae de fine saeculi hujus et novissimo Dei judicio prophetentur.
Caput XXVII.— De separatione bonorum et malorum, per quam novissimi judicii discretio declaratur.
Caput II.— An possint corpora in ustione ignis esse perpetua.
Caput III.— An consequens sit ut corporeum dolorem sequatur carnis interitus.
Caput V.— Quanta sint quorum ratio nequeat agnosci et tamen eadem vera esse non sit ambiguum.
Caput VII.— Quod in rebus miris summa credendi ratio sit omnipotentia Creatoris.
Caput IX.— De gehenna, et aeternarum qualitate poenarum.
Caput XIV.— De poenis temporalibus istius vitae, quibus subjecta est humana conditio.
Caput XVI.— Sub quibus gratiae legibus omnes regeneratorum habeantur aetates.
Caput XVII.— De his qui putant nullorum hominum poenas in aeternum esse mansuras.
Caput Primum.— De conditione Angelorum et hominum.
Caput II.— De aeterna Dei et incommutabili voluntate.
Caput III.— De promissione aeternae beatitudinis sanctorum et perpetuis suppliciis impiorum.
Caput V.— De resurrectione carnis, quam quidam mundo credente non credunt.
Caput VII.— Quod ut mundus in Christum crederet, virtutis fuerit divinae, non persuasionis humanae.
Caput XIII.— An abortivi non pertineant ad resurrectionem, si pertinent ad numerum mortuorum.
Caput XV.— An ad Dominici corporis modum omnium mortuorum resurrectura sint corpora.
Caput XVI.— Qualis intelligenda sit sanctorum conformatio ad imaginem Filii Dei.
Caput XVII.— An in suo sexu resuscitanda atque mansura sint corpora feminarum.
Caput XXI.— De novitate corporis spiritualis, in quam sanctorum caro mutabitur.
Caput XXIV.— De bonis quibus etiam hanc vitam damnationi obnoxiam Creator implevit.
Caput XXIX.— De qualitate visionis, qua in futuro saeculo sancti Deum videbunt.
Caput XXX.— De aeterna felicitate civitatis Dei, sabbatoque perpetuo.
Appendix Tomi Septimi Operum Sancti Augustini. Exhibentur scriptiones aliquot De Stephani Martyris Detectione, Translatione Et Miraculis, Scilicet: Av
Epistola Aviti Ad Palchonium, De Reliquiis Sancti Stephani, Et De Luciani Epistola A Se E Graeco In Latinum Versa .
((Epistola Luciani Ad Omnem Ecclesiam. ))
((Epistola Luciani Ad Omnem Ecclesiam. ))
Admonitio In Subsequentem Epistolam.
Epistola Luciani Ad Omnem Ecclesiam, De Revelatione Corporis Stephani Martyris Primi Et Aliorum.
Ex Editis Ulim. Et Lov. Et Recognita Ad Plures Mss.
Ex Floriacensi Codice Et Aliis Mss.
Admonitio In Epistolam Anastasii Et In Subsequentem Scripturam.
Admonitio In Epistolam Anastasii Et In Subsequentem Scripturam.
Epistola Anastasii Ad Landuleum, De Scriptura Translationis Protomartyris Stephani, Quam E Graeco In Latinum Vertit.
Scriptura De Translatione Sancti Stephani De Jerusalem In Urbem Byzantium.
Scriptura De Translatione Sancti Stephani De Jerusalem In Urbem Byzantium.
Epistola Severi Ad Omnem Ecclesiam, De Virtutibus Ad Judaeorum Conversionem In Minoricensi Insula Factis In Praesentia Reliquiarum Sancti Stephani .
De Miraculis Sancti Stephani Protomartyris Libri duo.
De Miraculis Sancti Stephani Protomartyris Libri duo.
Admonitio In Subsequentes Libros.
Caput Primum.— De ampulla sanguinis famulae Dei per somnium ostensa.
Caput II.— Ubi virgini sanctus Stephanus apparuit.
Caput III.— De muliere caeca, quae pallam cum reliquiis contigit, et visum recepit.
Caput V.— De muliere quae pro marito suo sanctum Stephanum invocavit, et exaudita est.
Caput VII.— Ubi prohibuit sanctus episcopum, ne reliquias suas transferre praesumeret.
Caput VIII.— De caeco qui capsellam reliquiarum tetigit, et visum recepit.
Caput IX.— De duobus catenatis per gloriosum Stephanum liberatis.
Caput. X.— De reo soluto, et per meritum sancti Stephani sanato.
Caput XI.— Ubi paralyticus meruit sanitatem.
Caput XII.— Ubi quidam paralysi linguae et pedum liberatus est.
Caput XIII.— Ubi caecus Pisitanus lumen recepit oculorum.
Caput Primum.— Allocutio de libro altero ad praecedentem adjungendo.
Caput V.— De dispensatore pecuniae publicae Carthaginis liberato.
Index Rerum Quae In Hoc Tomo Septimo Continentur.
Ex Floriacensi Codice Et Aliis Mss.
Lucianus misericordia indigens et omnium hominum minimus, presbyter Ecclesiae Dei quae est in villa Caphargamala in territorio Jerosolymitano, sanctae Ecclesiae et omnibus sanctis qui sunt in Christo Jesu in universo mundo, in Domino salutem .
1. Revelationem sancti Stephani, quae mihi per gratiam Domini et Salvatoris nostri ostensa est, dignum 0810B duxi ut vestrae panderem Sanctitati, non jactantia quadam, sed ad confirmationem audientium.
2. Tertia enim vice mihi ostensum est, dum quiscerem in basilica baptisterii in stratu meo, die sexta feria illucescente, circa horam noctis tertiam, dum adhuc prope vigilarem, tanquam in excessu mentis effectus, vidi virum aetate senem, statura procerum, vultu decorum, promissa barba, in vestitu candido, amictum pallio, in cujus summitate erant tanquam aureae cruces intextae (et manu tenebat virgam auream), calceatum caligis in superficie deauratis, deambulantem coram me, et tacentem. Et cum hoc viderem, haesitans intra memetipsum dicebam: Quis putas est? de Deo est, an de adversa parte? Nec enim oblitus fueram verbi Apostoli dicentis, Nam et ipse satanas transfigurat se in angelum lucis (II Cor. XI, 14) . Cum ergo viderem eum deambulantem, cogitare coepi in corde meo, et dicere: Si hic homo de Deo est, tertia vice me nomine meo clamabit: quod si me semel vocitaverit, non illi dabo responsum. Qui nihil dubitans, dissimulata deambulatione venit ad me: et de virga, quam manu tenebat, pulsans me, tertio me nomine meo clamavit, dicens: Luciane, Luciane, Luciane. Cui ego respondi: Quis es, domine? Dixit mihi: Surge, et vade, et dic Joanni episcopo Jerosolymitano: Usquequo clausi sumus? usquequo non aperis nobis? maxime cum temporibus tuis revelandi simus. Aperi nobis velocius, ut per nostram orationem aperiat Deus generi humano ostium misericordiae suae. Instat enim tempus, ut hic mundus intereat, prae multitudine iniquitatum suarum, quas quotidie faciunt. Et post haec ait: Non solummodo mei causa sollicitus sum, sed et pro illis qui mecum sunt: digni enim sunt maximis honoribus cumulari in terris; quia locus in quo jacemus, valde despectus est.
3. Cum haec igitur audissem, aio ad eum: Dicito mihi, domine, tu quis es, et qui sunt tecum? Et dicit mihi: Ego sum Gamaliel, qui nutrivi Paulum qui postea apostolus factus est. Qui autem jacet mecum, domnus Stephanus est, qui a Judaeis Jerosolymis lapidatus est, et die noctuque in exapeleo jacuit civitatis, in via euntibus Cedar, jussu impiorum sacerdotum projectus, ut a bestiis et avibus devoraretur . Et tamen nec bestiae eum, nec aves tangere praesumpserunt. Ego vero Gamaliel cum scirem sanctitatem viri et fidem et devotionem ejus, credens me partem cum eo in resurrectione habere, misi ad religiosos viros et fideles, mandans et dicens: Nullum formidantes acquiescite consiliis meis, et colligite corpus sancti Stephani, et deferte ad possessionem meam, quam nomine meo appellavi Caphargamala: et deponite eum in monumento meo novo; et facite consueta solemnia per dies quadraginta, in ipsa possessione, quae est in vigesimo secundo lapide. Et quaecumque in expensis solemnibus erogata fuerint, de meo praeberi faciam. Ille vero alius, qui cum illo jacet, Nicodemus nepos meus est, qui noctu ad Salvatorem veniebat, ut veritatis verba agnosceret, et renasceretur per aquam et Spiritum sanctum. Qui cum a Domino audisset, baptizatus est a sanctis apostolis Petro et Joanne. Pro quo baptismate indignati sunt principes sacerdotum adversus Nicodemum, et cogitabant occidere eum: sed propter honorem meum et rem consanguinitatis non fecerunt. Attamen plagis eum multis afficientes, semimortuum reliquerunt, et anathematizaverunt, et foras civitatem miserunt, diripientes omnem substantiam ejus. Ego vero et hunc feci collegi, et in possessionem meam deduci, praecipiens dispensatori meo, ut quidquid illi necessarium 0812 fuisset, praestaret. Qui cum paululum supervixisset, dormivit in Domino. Quem feci sepeliri ad pedes beati Stephani, tanquam pro nomine confessoris. Ille vero tertius, qui mecum jacet, ipse est Abibas filius meus, qui mecum pariter credidit Christi praeceptis, et mecum pariter Baptismum consecutus est a sanctis Apostolis, vigesimum circiter agens annum, Legis multam habens scientiam, castus corpore, et nullam mulieris sciens maculam: sed semper templo Dei vacans cum Paulo discipulo meo. Praecesserat enim ad Deum immaculatus . Juxta quem positi sunt de quibus supra locutus sum, cum quibus et ego jaceo. Nam conjux mea Ethna et primogenitus meus filius Selemias, qui noluerunt in Christum credere, recesserunt a nobis, et in possessione sua materna sepulti sunt, quae Capharselemia dicitur: quia indigni habiti sunt societate nostra. Ut autem credas, cum coeperis fodere, invenies locum uxoris meae et filii vacuum. Et ita ut dixit invenimus. Et cum ego miserrimus interrogassem, dicens: Ubi vos inveniemus, domine? dicit mihi: In possessione mea invenies nos, quae nunc lingua Syriaca dicitur Delangabria , sive Debathalia, quod interpretatur Possessio virorum Dei, sive bellatorum . Et cum haec omnia praedixisset, evanuit ex oculis meis.
4. Ego vero post hanc visionem surrexi, et prostratus orationi, rogavi Domini misericordiam, et dixi: Domine Jesu, si haec revelatio sive visio ex voluntate tua est, praesta ut iterum et tertio manifestetur mihi, ut confisus fiducialiter annuntiem revelationem Sanctorum tuorum. Et coepi ex illa die jejunare, et ab omnibus me abstinere, et praeter panem et salem in escam nil sumere, et aquam bibere, sicut solemus in diebus sanctae Quadragesimae facere. Insequenti vero sexta feria denuo venit sanctus Gamaliel in ipso habitu, sicut prius venerat, et in ipsa noctis hora, me necdum valde soporato; et dicit mihi: Quare dissimulasti, charissime frater, et non perrexisti et retulisti Joanni episcopo? Numquid non vides quanta siccitas est super terram et tribulatio in toto mundo? Et tu negligenter agis! Surge igitur, et vade, et dic illi ut aperiat nobis, et faciat locum orationis, ut per intercessionem nostram misereatur Dominus populo suo. Ego vero aio ad eum: Non egi dissimulanter, domine mi; sed rogavi Dominum, et dixi, Domine Jesu, si ex te est haec revelatio, secundo et tertio appareat mihi. Et nunc, domine, ecce secunda vice venisti, et laetificasti me: si autem tertio veneris, plenius me exhilarabis. Cumque haec audisset, de manu significavit, dicens: Ignosco, ignosco, ignosco. Et cum haec dixisset, dicit mihi: Audi, presbyter. Cui ego respondi, et dixi: Loquere, domine, quia audio. Et dicit mihi: Quia haesitasti in animo tuo, dicens, Si fuerit ut inveniam locum, putas in uno loco positos omnes inveniam? Quod si ita evenerit, quemadmodum potero discernere reliquias singulorum? Haec ergo intra temetipsum cogitabas. Cui ego negare non potui; et dixi: Verum est, domine, ita volvebam in animo meo. Omnia nosti, et nihil te latet. Et dicit mihi: Non sumus, ut putas, in uno loco positi; sed unusquisque nostrum suum locum habet. Animadverte itaque quae dico tibi, et intende animo. Et respiciens vidi extendentem manus suas ad coelum, et orantem. Et statim deposuit inde quatuor calathos, tres aureos, et unum argenteum, plenos rosis: et unus ex ipsis plenus erat croco. Unus vero de tribus calathis rubentes valde rosas habebat tanquam sanguinem, quem et ad dexteram meam posuit. Alii vero duo pleni erant rosis albis, in modum lilii, sed rosae erant. 0814 Et quartus calathus crocum habebat, cujus odor fragrabat suavissimus. Et posuit illos in conspectu meo, et dicit mihi: Vides hos calathos? Et aio ad eum: Etiam, domine. Et dicit mihi: Isti sunt loculi nostri in quibus jacemus, et hae rosae reliquiae nostrae sunt: et sicut vides hunc calathum rosas pulcherrimas habentem ad dexteram tuam positum, ita cum aperire coeperis locum, invenies ostium sepulcri, et introgressus reperies in dextera parte loculum: ipse est sancti Stephani. Et ne dubitare velis: quia ipse solus ex nobis martyrio meruit coronari. Et ideo in orientali parte positus est. Ille vero loculus qui ad partes boreae, id est aquilonis, positus est, ipse est sancti Nicodemi neophyti . Alius vero loculus, qui paululum eminentior est, ipse est meus et filii mei: quia et nos neophyti fuimus. Et ego aio ad eum: Rogo, domine mi, quare unus calathus argenteus est? Et dicit mihi: Quoniam filius meus castus et immaculatus excessit e mundo, propterea in similitudinem argenti mundissimi apparuit. Numquid non vides crocum, qui in ipso est, suavissimi esse odoris? Et dum haec dixisset, denuo ex oculis meis evanuit.
5. Cumque expergefactus fuissem, gratias egi Deo omnipotenti, et constitutis jejuniis operam dedi usque tertiam revelationem. In tertia igitur septimana, eadem die et hora venit supradictus vir, comminans et fremebundus, et dicit mihi: Quare usque nunc dissimulasti, et noluisti pergere, et dicere episcopo Joanni quae tibi dicta sunt et ostensa? Quam excusationem habebis apud Deum, aut quam veniam pro hoc contemptu sperabis in die judicii? Et non consideras quia multi meliores te sunt per eremum sancti viri, quos praetereuntes per te voluimus innotesci. Ideo namque te ex alia basilica hic voluimus esse sacerdotem , ut per te manifestaremur. Et cum ad verba ejus intremuissem, dixi: Non fui negligens, domine mi, sed praestolabar tertio adventum tuum. Nunc vero sine crastina die pergam , omnia quae mihi mandasti dicturus. Et cum indignans adversum me staret, videbar mihi quasi in alterum mentis excessum devenissem Jerosolymis , et quia in conspectu starem episcopi Joannis, narrans ei omnem visionem. A quo videbar audire: Si haec ita se habent, ut dicis, charissime, et Dominus tibi revelavit hoc temporibus nostris; oportet me tollere de possessione illa bovem illum maximum aratorem, qui carro et aratro aptus est, et dimittere tibi possessionem cum caeteris omnibus. Ad quem aio: Utquid mihi possessio est, domine mi, si non habeo bovem per quem regatur et alatur possessio? Et dicit mihi episcopus: Ita placuit, charissime, quia civitas nostra vehiculis ministratur, et unum bovem ad illum maximum carrum minus habemus, quem tu diceris in possessione tua celare. Oportet namque ut in civitate celeberrima sit quam in parva possessione. Numquid tibi non sufficiunt duo residui boves, et unus vitulus, et utensilia bovis maximi, ad excolendam terram vehiculi tui?
6. Et cum hoc in ecstasi, hoc est in excessu mentis, audissem, statim expergefactus benedixi Deum: et perrexi in civitatem ad sanctum episcopum Joannem. Et cum illi omnia quae videram enarrassem, reticui de visione bovis, exspectans quid audirem ab eo. Intellexeram enim quia sanctus Stephanus ipse est bos maximus; et quia carri illi, de quibus dicebat, sanctae essent Ecclesiae; et Sion prima Ecclesia, ipsa esset carrus major; et quia habebat sanctus episcopus a me petere sancti Stephani reliquias, ideo de visione bovis episcopo dicere nolui. Cumque audisset episcopus Joannes, prae gaudio lacrymatus est, et dixit: Benedictus Dominus Deus Filius Dei vivi. Si haec, ut dicis, charissime, ita audisti, et Deus tibi revelavit; oportet me transferre inde beatum Stephanum primum martyrem, archidiaconum Christi, qui primus apud Judaeos dominica bella bellavit, et Dominum 0816 in sua majestate in terris positus in coelum vidit stantem, et tanquam angelus in concione hominum apparuit. Et cum haec dixisset sanctus Joannes, dimisit me. Cumque venissem ad villam, misi praeconem ad omnes habitatores villae, diluculo ut consurgerent, et foderent in acervo.
7. Eadem vero nocte apparuit ipse domnus Gamaliel cuidam monacho Migetio nomine, innocenti et simplici viro, ea similitudine qua mihi apparuit; et dixit ad eum: Vade, et dic Luciano presbytero, In vanum laboras in acervo illo; modo non sumus ibi, sed tunc ibi positi fuimus, cum lamentarentur nos secundum consuetudinem antiquorum: propter quod acervus in testimonium planctus factus est. Sed quaere nos in alia parte, in loco qui dicitur lingua syriaca, Debathalia; quod interpretatur in graeco, Andragathon; quod nos possumus dicere, Virorum bonorum. Diluculo vero surgens, inveni monachum illum praedicantem omnibus fratribus. Hymnis dictis, deinde coepi dicere: Eamus ad acervum illum, et fodiamus in illo. Tunc quidam dixerunt mihi: Audi primum quid dicat monachus Migetius. Advocato monacho Migetio, exquisivi ab eo quid esset. Ille autem universa signa quae viderat Gamalielis, dixit mihi, et quemadmodum vidisset contra austrum agrum situm, et monumentum in eo quasi neglectum et ruinosum, ubi tres lectos aureos stratos vidit, unum ex iis altiorem ab aliis, in quo erant duo jacentes, unus senex et unus juvenis, et in aliis lectis duobus erant singuli. Et respondit qui erat in excelsiori lecto, et dixit: Vade, et dic presbytero Luciano, quoniam nos domini loci hujus sumus. Si vis magnum et justum invenire, ipse ab orientali plaga nobis positus est. Et haec audiens a monacho, glorificavi Dominum, quoniam inventus est et alius testis in revelatione. Haec autem ut vidi , ita et evenerunt; et consona sibi apparuerunt universa.
8. Statim igitur nuntiavi beato episcopo. At ille misit ad fratres suos episcopos. Qui cum occurrissent, venerunt ad locum: quem cum jussissent fodere, et pars terrae maxima fuisset egesta, invenimus lapidem, in quo sculptum erat, Celeliel, Nasoon, Gamaliel, Abbibabel ; hebraica quidem verba, litteris autem graecis. Interpretatio vero nominum haec est: Celeliel Stephanus quidem dicitur, Nasoon vero Nicodemus, Abibabel filium Gamalielis significat. Cum autem pervenissemus deorsum, invenimus locum sancti Stephani in parte orientis, sicut audieram. Et statim terrae motus factus est, et tanta suavitas et fragrantia odoris inde egressa est, quantam nullus hominum sensisse se meminit: ut putaremus nos in amaenitate paradisi esse positos. Multitudo namque populi aderat nobiscum, inter quos plurimi erant infirmi variis languoribus: in ipsa hora mox de odore suavitatis ejus septuaginta et tres animae curatae sunt. Ab aliis fugati daemones, aliorum fons restinctus est sanguinis: alii a strumis et furunculis liberati; alii a secretiore infirmitate sanati, alii a tertianis et quartanis: 0815 alios febris reliquit, alios morbus regius: alii a cephalargia curati et hemicranio: et multas alias curationes senserunt homines, quas enumerare longum est. Aderant enim tunc in illo tempore episcopi, Joannes Jerosolymitanus, et Eustonius episcopus de Sebasti civitate, et Eleutherius Jerichontinus, cum omni clero. Itaque cum psalmis et hymnis asportaverunt reliquias beatissimi Stephani in sanctam ecclesiam Sion, ubi archidiaconus fuerat ordinatus: derelinquentes nobis de membris Sancti parvos articulos, imo maximas reliquias cum pulvere, ubi ejus omnis caro absumpta est .
0817 9. Et ideo orate, precor, pro exiguitate mea, ut dignus inveniar in conspectu Domini, adjutus beatissimi martyris Stephani meritis, et vestris orationibus: regnante Christo Jesu Domino nostro, cui est cum Patre et Spiritu sancto gloria et imperium in saecula saeculorum. Amen. Inventae sunt autem reliquiae beatissimi Stephani tertio nonas augustas.