First reprinting 1969, Johnson Reprint Corporation Printed in the United States of America
liana, o non piuttosto l'avveni- mento della apostasia ?
206 NANCEIE.NSIS ET TOULLENSIS
326 E X A C T I S C O N S I S T O R I A L I B U S
382 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 585
384 EX S. C. R. U. INQUISITIONIS
EX S. POENITENTIARIA APOSTOLICA M5
510 EX S. G. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 511
514 BURDIGALEN. SEU PETROCORICEN.
BURDIGALEN. SEU PETROCORICEN. 515
516 BURDIGALEN. SEU PETROCORICEN.
BURDIGALEN. SEU PETROGORIGEN. 517
518 BURDIGALEN. SEU PETROCORICEN.
BURDIGALEN. SEU PETROCORICEN. 519
520 BURDIGALEN. SEU PETROCORICEN.
568 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
E X S . D A T A R I A A P O S T O L I C A 569
Vicariorum parochialium ali- quid immutetur.
EX ACTIS CONSISTORIALIBUS - 743
A P P E N D I X V I . 701
At vero circa executionem prohibitionis non minima exarsit ex
parte christianorum reclamano, iiec etiam inter missionarios circa mo-
dum prohibendi perfecta consensio est, atque eo res devenit ut exi-
stimaverint aliqui contractum huiusmodi esse ab omni usurae labe im-
munem. Sed nunc hac de re nulla inter nos amplius movetur contro-
versia, licet forsan inter christianos sint qui, his principiis imbuti,
mandatis obtemperare detrectant. Quod igitur difficultatem facessit, ad
duo puncta reducitur : Primum est, num christiani, aut etiam pagani
qui fidem' amplectuntur, obligandi sint ad restitutionem fructuum, quos,
durante bona fide consequenter ad hunc contractum antea percepe-
r u n t ? - Secundum est, num, habita ratione indolis huius gentis, quae
divitiis tota inhiat et nunquam saturatur, tutius sit et animae salubrius
absolute et sine ulla modificatione contractum prohibere, vel mutare
hunc in censum realem, qui de facto non obtinet inter Sinenses, sed
qui non difficulter introducetur, vel alio modo licito ex quo lucrum
possint reportare christiani, quique propter hanc causam facilius apud
ipsos obtinebit. - Circa primam difficultatem, ratio quae nobis videtur
eos excusare ab onere restituendi, est quia, ordinarie loquendo, non
videntur inde facti ditiores. Pauperes enim, qui sic titulo oppignera-
tionis tenent agros, ordinarie nullam aliam pecuniam habent ad susten-
tandam vitam quam eam qua utuntur ad oppignerandum, unde de-
terminantur primario ad contractum aliquem quaestuosum ineundum.
Oppignerationis vero contractum inierunt, quia legitimum bona fide
iudicarunt, alias certo moraliter aeque quaestuosum inituri. Sic et di-
vites bonae fidei, qui voluerunt pariter pecunia uti ad quaestum legi-
timum faciendum, propter ipsorum bonam fidem et intentionem deter-
minatam pecunia licite uti ad lucrandum, potestne dici quod lucrum
ipsis cessaverit, ex eo quod non alterum inierint contractum aeque
quaestuosum, quem certe iniissent si oppignerationi non fuisset lo-
c u s ? - Circa secundam difficultatem, moraliter impossibile est pleros-
que cogere ad mercaturam faciendam: unde, si tollatur absolute et
sine modificatione dictus contractus, vel cogentur mori fame, vel ter-
ritoria titulo locationis tenere. - Verum 1. in plerisque locationibus
idem vitium deprehenditur ac in oppigneratione ; dominus enim ter-
ritorii exigit a locatariis summam pecuniae sub praetextu assecurationis
fructuum, quos debet restituere locatarius, et, propter istam summam,
quae postea integra restituitur, eximitur colonus a restituenda aliqua
fructuum parte, a qua non eximeretur, si deesset huiusmodi pecunia
pro assecuratione; unde videtur lucrum percipere tunc solum vi mutui.
- % Multi erunt, et forsan media pars, quae non poterit agros inve-