In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
(d) De secundo, damnificans in corpore, etc. Hic primo supponit damnum corporis consistere in occisione, mutilatione, vulneratione, et iis quae ad haec reduci possunt, ut verberatio, et alia ejusmodi, quae ad praeceptum Non occides reduci possunt, quia sunt injuriae, quae circa vitam corporalem perficiuntur. Plura de his tractari hic possunt, ut si quando liceat occidere, etc. quae nunc omittimus, quia Doctor agit praecise de occisione in ordine ad restitutionem. Et primo in hoc paragrapho quaerit quid secundum justitiam statui possit per modum punitionis, quae aequivaleret restitutioni, saltem secundum justitiam vindicativam ; in sequenti vero quid sit statutum.
Conclusio est, quod si lex talionis in omnibus his statueretur, esset justa: et idem dicit, si statueretur contra blasphemum, adulterum, idololatram, fore justam, quia illa lex esset conformis rectae rationi. Caetera hujus paragraphi sunt clara, et infra paragrapho finali tratabuntur. Et resolutio patet ex eo, quod poena mortis legibus inducta sit in aliis multis casibus, in quibus minor offensa, et damnum continetur, verbi gratia, pro furto simplici.