First reprinting 1969, Johnson Reprint Corporation Printed in the United States of America
liana, o non piuttosto l'avveni- mento della apostasia ?
206 NANCEIE.NSIS ET TOULLENSIS
326 E X A C T I S C O N S I S T O R I A L I B U S
382 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 585
384 EX S. C. R. U. INQUISITIONIS
EX S. POENITENTIARIA APOSTOLICA M5
510 EX S. G. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 511
514 BURDIGALEN. SEU PETROCORICEN.
BURDIGALEN. SEU PETROCORICEN. 515
516 BURDIGALEN. SEU PETROCORICEN.
BURDIGALEN. SEU PETROGORIGEN. 517
518 BURDIGALEN. SEU PETROCORICEN.
BURDIGALEN. SEU PETROCORICEN. 519
520 BURDIGALEN. SEU PETROCORICEN.
568 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
E X S . D A T A R I A A P O S T O L I C A 569
Vicariorum parochialium ali- quid immutetur.
EX ACTIS CONSISTORIALIBUS - 743
APPENDIX VI. 705
ignorantia excusare fortasse quandoque poterit contrahentes! a peccato,
non autem a restitutione alienae pecuniae ex iniusta acceptione per-
ceptae: quod autem non sint facti locupletiores, haud passim et indis-
criminatim affirmari potest. Neque enim is ditior dumtaxat effectus
est, qui ex aliena pecunia agros, fundos, aliaque huiusmodi compara-
vit, quae prius non habebat ; contingere siquidem quandoque solet ut,
licet quispiam locupletatus non fuerit aliqua bonorum accessione, at-
tamen, vel lautius vivendo, vel rei suae parcendo, cum aliena pecu-
nia se et familiam sustentaverit. Quisque vero facile percipit ditiorem
hunc esse factum haud quidem alienis bonis, sed suis parcendo iisque
propriam substantiam amplificando. Tandem quod ad intentionem ac
mentem contrahentium spectat, quamvis recto animo eos in iis con-
tractibus ineundis comparatos esse velimus, attamen, praeter intentio-
nem, multae aliae a theologis exiguntur conditiones, ut vel contractus
ab omni usurae labe sit expers, vel contrahentes ab omni restitutionis
onere iudicentur immunes. Neque eliam, in casu de quo agimus, illud
est praetereundum, quod, cum sinenses divitiis inhient, quemadmodum
Vicarius Ap. in suis litteris declaravit, difficile sane est ut illi ad ineun-
dum oppignérationis contractum eo animo ac mente accedant ut, si
contractus aliquis aequior aut minus quaestuosus suppeteret, hunc potius
inire mallent quam alterum oppignérationis, magis quaestuosum sed
usurae labe conspersum. In tantis itaque difficultatibus, cum neque
mores gentis, neque contractus conditiones, neque rerum ac tempo-
rum circumstantiae, neque regionis leges atque consuetudines Romae
perspectae sint, nihil statuere voluit Sanctitas Sua pro generali huius
dubii resolutione, sed id totum missionariorum iudicio, prudentiae ac
doctrinae commisit, ut hi, consultis probatis theologis, in singularibus
casibus quidquid expediens visum fuerit, divino etiam lumine implo-
rato, iudicent ac definiant. Attamen iussit, ut prae oculis semper ha-
beant quae ab hac Sede Apostolica circa usuram sancita sunt. tam in
Litteris s. m. Benedicti X I V , quae incip. Vix pervenit anno 1745,
quam in Instructione transmissa anno 1749 Missionariis Capuccinis Tu-
neti.
Ad 3. Contractum venditionis cum pacto redimendi licitum esse
si fiat iuxta aequalitatis regulas a doctoribus traditas. Alios vero con-
tractus a Vicario Ap. propositos, nec probari, nec reprobari posse,
tum quia non solet Apostolica Sedes ullum contractum singularem po-
pulis proponere ad quaestum faciendum, tum etiam quia liciti ac in-
nocui contractus quibusdam quandoque conditionibus inficiuntur, ut nullo
modo permitti possint. Sequenda igitur a missionariis esse principia ac