In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
Scholium.
Juste statutum esse in communitatibus regulariter, ut injustus homicida occidatur, quia id conforme est legf, Evangelio et Juri naturali. Ait etiam homicidam teneri ad alendos parentes et propinquos, quos occisus alebat. Quod tenet communis, si intelligatur de iis, qui sunt haeredes necessarii, quia tales laeduntur in bonis propriis. Probabile est locum etiam habere, quoad omnes qui erant alimenta accepturi ab occiso. Ita Adrian. 4. de Rest, quaest, ult. Ang. v. Restit (. et v. Homicida. Gab. hic quaest. 15. art. 2. Nav. et Pet. ; Nav. citati, Panormit. cap. 1. de injuriis num. 6. Azor. 3. tom. lib. 5. c. 3. quaest. 11. Molina tr. 3. disp. 83. Ratio est, quia actione injusta impediuntur omnes istae personae a suo commodo, nec requiritur quod eis debeatur ex justitia, quia nec Aliis, nec parentibus sicdebetur, quibus tamen secundum omnes tenetur occisor. Videtur dicere occisorem teneri ex justitia orare pro defuncto, lucrari ei indulgentias ; quod etiam tenebant consequenter citati Scbolio primo pro restitutione in spiritualibus.
De secundo, (e) quid scilicet statutum est. Respondeo pro primo damno et maximo,scilicet vitae ablatione, regulariter in multis communitatibus, statuta est lex talionis, scilicet ut homicida moriatur: et rationabiliter, quia scilicet non solum hoc competit legi Mosaicae, sed etiam legi naturali, et approbatum et confirmatum est in lege Evangelica a Christo, Matt. 26. i Omnis qui gladio occidit, gladio peribit ; et per consequens ubicumque lex talis de vita pro vita reddenda, statuta est, juste debet homo patienter solvere istam poenam ; quae sialicubi non sit statuta, nullus debet eam sibi inferre, quia nullus debet esse homicida sui sine speciali praecepto Dei; sed expedit sibi, quod exponat vitam suam in causa justa, utpote contra inimicos Ecclesiae pro restitutione facienda illi, cujus vitam abstulit (f). Qui si nec tantam restitutionem velit facere, non potest omnino esse immunis a restitutione, sicut quidam fatui faciunt, qui absolvunt homicidas, non eis ostendentes restitutionem necessario incumbentem, quasi facilius possit transire homicida, quam (ut ita dicam) canicida, vel bovicida, quia si occidisset quis bovem proximi sui, vel canem, non absolveretur sine restitutione ; tenetur ergo ad restitutionem spiritualem aequivalentem vitae, quam abstulit, sicut potest aequivalentia in talibus. Nec hoc solum, sed (g) si interfectus sustentabat aliquos, patrem vel matrem, vel propinquos, tenetur interfector omnibus illis ad tantum restitutionem, quantam illis abstulit per interfectionem illius.
Et quia (h) vix posset aliquis digne recompensare per actiones, illud quod abstulit homicida, expe -diret simpliciter animae talis, quod solveret per passiones voluntarias vel patienter susceptas. ut scilicet ocideretur pro homicidio et ideo optime provisum est communitati, ubi statuta est lex talionis in causa homicidii. Patet enim quantum Deus detestatur homicidium,quando David (qui tamen juste occiderat) voluit aedificare sibi domum, sed quia fuit effusor multi sanguinis humani, prohibitus est a Deo: si ergo justus occisor non acceptatur ad cultum Dei, injustus occisor ubi apparebit? Hoc ergo quod dictum est ibi, est dictum de injuste occidente.