Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum Quae In Hoc Septimo Tomo Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hoc Septimo Tomo Continentur.
In Tomum Septimum Praefatio.
Syllabus Codicum Ad Quos De Novo Recognitum Est Augustini Opus De Civitate Dei.
Syllabus Codicum Ad Quos De Novo Recognitum Est Augustini Opus De Civitate Dei.
Codices Manuscripti A Pp. Benedictinis Adhibiti.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Ad Marcellinum De Civitate Dei Contra Paganos Libri viginti duo .
Praefatio. De suscepti operis consilio et argumento.
Caput V.— De generali consuetudine hostium victas civitates evertentium, quid Caesar senserit.
Caput VIII.— De commodis atque incommodis, quae bonis ac malis plerumque communia sunt.
Caput IX.— De causis correptionum, propter quas et boni et mali pariter flagellantur.
Caput X.— Quod sanctis in amissione rerum temporalium nihil pereat.
Caput XI.— De fine temporalis vitae, sive longioris, sive brevioris.
Caput XII.— De sepultura humanorum corporum, quae Christianis etiamsi fuerit negata, nil adimit.
Caput XIII.— Quae sit ratio sanctorum corpora sepeliendi.
Caput XIV.— De captivitate sanctorum, quibus nunquam divina solatia defuerunt.
Caput XVII.— De morte voluntaria ob metum poenae sive dedecoris.
Caput XVIII.— De aliena violentiarum libidine, quam in oppresso corpore meus invita perpetitur.
Caput XIX.— De Lucretia, quae se ob illatum sibi stuprum peremit.
Caput XXI.— De interfectionibus hominum, quae ab homicidii crimine excipiuntur.
Caput XXII.— Quod nunquam possit mors voluntaria ad magnitudinem animi pertinere.
Caput XXIII.— Quale exemplum sit Catonis, qui se, victoriam Caesaris non ferens, interemit.
Caput XXV.— Quod peccatum non per peccatum debeat declinari.
Caput XXVII.— An propter declinationem peccati mors spontanea appetenda sit.
Caput XXVIII.— Quo judicio Dei in corpora continentium libido hostilis peccare permissa sit.
Caput XXXI.— Quibus vitiorum gradibus aucta sit in Romanis cupido regnandi.
Caput XXXII.— De scenicorum institutione ludorum.
Caput XXXIII.— De vitiis Romanorum, quos patriae non correxit eversio.
Caput XXXIV.— De clementia Dei, quae Urbis excidium temperavit.
Caput XXXV.— De latentibus inter impios Ecclesiae filiis, et de falsis intra Ecclesiam christianis.
Caput XXXVI.— De quibus causis sequenti disputatione sit disserendum.
Caput Primum.— De modo, qui necessitati disputationis adhibendus est.
Caput II.— De his quae primo volumine expedita sunt.
Caput V.— De obscenitalibus, quibus Mater deûm a cultoribus suis honorabatur.
Caput VI.— Deos Paganorum nunquam bene vivendi sanxisse doctrinam.
Caput X.— Qua nocendi arte daemones velint vel falsa de se crimina, vel vera narrari.
Caput XV.— Quod Romani quosdam sibi deos non ratione, sed adulatione instituerint.
Caput XIX.— De corruptione Romanae reipublicae, priusquam cultum deorum Christus auferret.
Caput XXI.— Quae sententia fuerit Ciceronis de Romana republica.
Caput XXII.— Quod diis Romanorum nulla unquam cura fuerit, ne malis moribus respublica deperiret.
Caput XXIV.— De Syllanis actibus, quorum se daemones ostentaverunt adjutores.
Caput XXVIII.— De Christianae religionis salubritate.
Caput XXIX.— De abjiciendo cultu deorum cohortatio ad Romanos.
Caput III.— Non potuisse offendi deos Paridis adulteterio, quod inter ipsos traditur frequentatum.
Caput IV.— De sententia Varronis, qua utile esse dixit ut se homines diis genitos mentiantur.
Caput V.— Non probari quod dii adulterium Paridis punierint, quod in Romuli matre non ulti sunt.
Caput VI.— De parricidio Romuli, quod dii non vindicarunt.
Caput VII.— De eversione Ilii, quod dux Marii Fimbria excidit.
Caput VIII.— An debuerit diis Iliacis Roma committi.
Caput IX.— An illam pacem, quae sub Numae regno fuit, deos praestitisse credendum sit.
Caput XIII.— Quo Jure, quo foedere Romani obtinuerint prima conjugia.
Caput XV.— Qualis Romanorum regum vita atque exitus fuerit.
Caput XIX.— De afflictione belli Punici secundi, qua vires partis utriusque consumptae sunt.
Caput XXIV.— De discordia civili, quam Gracchiae seditiones excitaverunt.
Caput XXV.— De aede Concordiae ex senatusconsulto in loco seditionum et caedium condita.
Caput XXVI.— De diversis generibus belli, quae post conditam aedem Concordiae sunt secuta.
Caput XXVII.— De bello civili Mariano atque Syllano.
Caput XXVIII.— Qualis fuerit Syllana victoria vindex Marianae crudelitatis.
Caput XXX.— De connexione bellorum, quae adventum Christi plurima et gravissima praecesserunt.
Caput Primum.— De his quae primo volumine disputata sunt.
Caput II.— De his quae libro secundo et tertio continentur.
Caput IV.— Quam similia sint latrociniis regna absque justitia.
Caput V.— De fugitivis gladiatoribus, quorum potentia similis fuerit regiae dignitatis.
Caput VI.— De cupiditate Nini regis, qui, ut latius dominaretur, primus intulit bella finitimis.
Caput X.— Quas opiniones secuti sint, qui diversos deos diversis mundi partibus praefecerunt.
Caput XI.— De multis diis, quos doctores Paganorum unum eumdemque Jovem esse defendunt.
Caput XII.— De opinione eorum qui Deum animam mundi, et mundum corpus Dei esse putaverunt.
Caput XIII.— De his qui sola rationalia animantia partes esse unius Dei asserunt.
Caput XV.— An congruat bonis latius velle regnare.
Caput XVII.— An, si Jovis summa potestas est, etiam Victoria dea debuerit aestimari.
Caput XVIII.— Felicitatem et Fortunam qui deas putant, qua ratione secernunt
Caput XIX.— De Fortuna muliebri.
Caput XXI.— Quod dona non intelligentes Dei, Virtute saltem et Felicitate debuerint esse contenti.
Caput XXII.— De scientia colendorum deorum, quam a se Varro gloriatur collatam esse Romanis.
Caput XXIV.— Qua ratione defendant Pagani, quod inter deos colant ipsa dona divina.
Caput XXVI.— De ludis scenicis, quos sibi dii celebrari a suis cultoribus exegerunt.
Caput XXVII.— De tribus generibus deorum, de quibus Scaevola pontifex disputavit.
Caput XXVIII.— An ad obtinendum dilatandumque regnum profuerit Romanis cultus deorum.
Caput XXIX.— De falsitate auspicii, quo Romani regni fortitudo et stabilitas visa est indicari.
Caput XXX.— Qualia de diis Gentium etiam cultores eorum se sentire fateantur.
Caput XXXIII.— Quod judicio et potestate Dei veri omnium regum atque regnorum ordinata sint tempora.
Caput II.— De geminorum simili dissimilique valetudine.
Caput IV.— De Esau et Jacob geminis, multum inter se morum et actionum qualitate disparibus.
Caput V.— Quibus modis convincantur mathematici vanam scientiam profiteri.
Caput VI.— De geminis disparis sexus.
Caput VII.— De electione diei quo uxor ducitur, quove in agro aliquid plantatur aut seritur.
Caput IX.— De praescientia Dei et libera hominis voluntate, contra Ciceronis definitionem.
Caput X.— An voluntatibus hominum aliqua dominetur necessitas.
Caput XI.— De universali providentia Dei, cujus legibus omnia continentur.
Caput XIV.— De resecando amore laudis humanae, quoniam justorum gloria omnis in Deo sit.
Caput XV.— De mercede temporali, quam Deus reddidit bonis moribus Romanorum.
Caput XVII.— Quo fructu Romani bella gesserint, et quantum his quos vicere, contulerint.
Caput XIX.— Quo inter se differant cupiditas gloriae, et cupiditas dominationis.
Caput XX.— Tam turpiter servire virtutes humanae gloriae, quam corporis voluptati.
Caput XXII.— Tempora exitusque bellorum ex Dei pendere judicio.
Caput XXIV.— Quae sit christianorum imperatorum, et quam vera felicitas.
Caput XXV.— De prosperitatibus, quas Constantino imperatori christiano Deus contulit.
Caput XXVI.— De fide et pietate Theodosii Augusti.
Caput Primum.— De his qui dicunt deos a se non propter praesentem vitam coli, sed propter aeternam.
Caput VI.— De theologia mythica, id est fabulosa, et de civili, contra Varronem.
Caput VII.— De fabulosae et civilis theologiae similitudine atque concordia.
Caput IX.— De officiis singulorum deorum.
Caput XI.— Quid de Judaeis Seneca senserit.
Caput II.— Qui sint dii selecti, et an ab officiis viliorum deorum habeantur excepti.
Caput V.— De Paganorum secretiore doctrina physicisque rationibus.
Caput VII.— An rationabile fuerit, Janum et Terminum in duo numina separari.
Caput IX.— De Jovis potestate, atque ejusdem cum Jano comparatione.
Caput X.— An Jani et Jovis recta discretio sit.
Caput XI.— De cognominibus Jovis, quae non ad multos deos, sed ad unum eumdemque referuntur.
Caput XII.— Quod Jupiter etiam Pecunia nuncupetur.
Caput XIV.— De Mercurii et Martis officiis.
Caput XV.— De stellis quibusdam, quas Pagani deorum suorum nominibus nuncuparunt.
Caput XVI.— De Apolline et Diana caeterisque selectis diis, quos partes mundi esse voluerunt.
Caput XVII.— Quod etiam ipse Varro opiniones suas de diis pronuntiarit ambiguas.
Caput XVIII.— Quae credibilior causa sit, qua error Paganitatis inoleverit.
Caput XIX.— De interpretationibus, quibus colendi Saturni ratio concinnatur
Caput XX.— De sacris Cereris Eleusinae.
Caput XXI.— De turpitudine sacrorum, quae Libero celebrabantur.
Caput XXII.— De Neptuno, et Salacia, ac Venilia.
Caput XXV.— Quam interpretationem de abscisione Atidis Graecorum sapientium doctrina repererit.
Caput XXVI.— De turpitudine sacrorum Matris magnae.
Caput XXVIII.— Quod doctrina Varronis de theologia in nulla sibi parte concordet.
Caput XXXV.— De hydromantia, per quam Numa, visis quibusdam daemonum imaginibus, ludificabatur.
Caput II.— De duobus philosophorum generibus, id est, Italico et Ionico, eorumque auctoribus.
Caput III.— De Socratica disciplina.
Caput VI.— De Platonicorum sensu in ea parte philosophiae, quae physica nominatur.
Caput VIII.— Quod etiam in morali philosophia Platonici obtineant principatum.
Caput IX.— De ea philosophia quae ad veritatem fidei christianae propius accessit.
Caput X.— Quae sit inter philosophicas artes religiosi excellentia christiani.
Caput XI.— Unde Plato eam intelligentiam potuerit acquirere, qua christianae scientiae propinquavit.
Caput XIII.— De sententia Platonis, qua definivit deos non esse nisi bonos amicosque virtutum.
Caput XVI.— Quid de moribus atque actionibus daemonum Apuleius Platonicus senserit.
Caput XVII.— An dignum sit eos spiritus ab homine coli, a quorum vitiis eum oporteat liberari.
Caput XIX.— De impietate artis magicae, quae patrocinio nititur spirituum malignorum.
Caput XX.— An credendum sit quod dii boni libentius daemonibus quam hominibus misceantur.
Caput XXII.— De abjiciendo cultu daemonum, contra Apuleium.
Caput XXV.— De his quae sanctis Angelis et hominibus possunt esse communia.
Caput XXVI.— Quod omnis religio Paganorum circa homines mortuos fuerit impleta.
Caput XXVII.— De modo honoris, quem Christiani martyribus impendunt.
Caput IV.— De perturbationibus quae animo accidunt, quae sit Peripateticorum Stoicorumque sententia.
Caput IX.— An amicitia coelestium deorum per intercessionem daemonum possit homini provideri.
Caput XI.— De opinione Platonicorum, qua putant animas hominum daemones esse post corpora.
Caput XIV.— An homines, cum sint mortales, possint vera beatitudine esse felices.
Caput XV.— De Mediatore Dei et hominum, homine Christo Jesu.
Caput XX.— De qualitate scientiae, quae daemones superbos facit.
Caput XXI.— Ad quem modum Dominus voluerit daemonibus innotescere.
Caput XXII.— Quid intersit inter scientiam sanctorum Angelorum, et scientiam daemonum.
Caput II.— De superna illuminatione quid Plotinus Platonicus senserit.
Caput IV.— Quod uni vero Deo sacrificium debeatur.
Caput VI.— De vero perfectoque sacrificio.
Caput X.— De theurgia, quae falsam purgationem animis daemonum invocatione promittit.
Caput XIII.— De miraculis quae per sanctorum Angelorum ministerium Deus verus operatur.
Caput XV.— De ministerio sanctorum Angelorum, quo providentiae Dei serviunt.
Caput XX.— De summo veroque sacrificio, quod ipse Dei et hominum Mediator effectus est.
Caput XXII.— Unde sit sanctis adversum daemones potestas, et unde cordis vera purgatio.
Caput XXIII.— De principiis, in quibus Platonici purgationem animae esse profitentur.
Caput XXIV.— De uno veroque principio, quod solum naturam humanam purgat et renovat.
Caput XXVI.— De inconstantia Porphyrii inter confessionem veri Dei et cultum daemonum fluctuantis.
Caput XXVII.— De impietate Porphyrii, qua etiam Apuleii transcendit errorem.
Caput XXX.— Quanta Platonici dogmatis Porphyrius refutaverit, et dissentiendo correxerit.
Caput XXXI.— Contra argumentum Platonicorum, quo animam humanam Deo asserunt esse coaeternam.
Caput III.— De auctoritate canonicae Scripturae, divino Spiritu conditae.
Caput VI.— Creationis mundi et temporum unum esse principium, nec aliud alio praeveniri.
Caput IX.— De Angelorum conditione quid secundum divina testimonia sentiendum sit.
Caput XV.— Quid sentiendum sit de eo quod scriptum est, Ab initio diabolus peccat.
Caput XIX.— Quid sentiendum videatur de eo quod scriptum est, Divisit Deus inter lucem et tenebras.
Caput XXIII.— De errore, in quo Origenis doctrina inculpatur.
Caput XXIV.— De Trinitate divina, quae per omnia opera sua significationis suae sparsit indicia.
Caput XXV.— De tripartita totius philosophiae disciplina.
Caput XXVII.— De essentia et scientia, et utriusque amore.
Caput XXX. De senarii numeri perfectione, qui primus partium suarum quantitate completur.
Caput XXXI.— De die septimo, in quo plenitudo et requies commendatur.
Caput XXXII.— De opinione eorum qui Angelorum creationem anteriorem volunt esse, quam mundi.
Caput Primum.— De una bonorum malorumque angelorum natura.
Caput V.— Quod in omni naturae specie ac modo laudabilis sit Creator.
Caput. VII.— Causam efficientem malae voluntatis non esse quaerendam.
Caput VIII.— De amore perverso, quo voluntas ab incommutabili bono ad commutabile bonum deficit.
Caput X.— De falsitate ejus historiae, quae multa millia annorum praeteritis temporibus adscribat.
Caput XII.— Quid respondendum sit his, qui primam conditionem hominis tardam esse causantur.
Caput XVI.— Quomodo intelligenda sit promissa homini a Deo vita aeterna ante tempora aeterna.
Caput XVIII.— Contra eos qui dicunt, ea quae infinita sunt nec Dei posse scientia comprehendi.
Caput XIX.— De saeculis saeculorum.
Caput XXI.— De conditione unius primi hominis, atque in eo generis humani.
Caput XXIII.— De natura humanae animae creatae ad imaginem Dei.
Caput XXIV.— An ullius vel minimae creaturae possint dici Angeli creatores.
Caput XXV.— Omnem naturam et omnem speciem universae creaturae nonnisi opere Dei formari.
Liber Decimus Tertius. In quo docetur, mortem in hominibus esse poenalem, ortamque ex Adami peccato.
Caput Primum.— De lapsu primi hominis, per quem est contracta mortalitas.
Caput VI.— De generalis mortis malo, quo animae et corporis societas separatur.
Caput VII.— De morte, quam non regenerati pro Christi confessione suscipiunt.
Caput VIII.— Quod in sanctis primae mortis pro veritate susceptio, secundae sit mortis absolutio.
Caput X.— De vita mortalium, quae mors potius quam vita dicenda est.
Caput XI.— An quisquam simul et vivens esse possit, et mortuus.
Caput XII.— Quam mortem primis hominibus Deus, si mandatum ejus transgrederentur, fuerit comminatus.
Caput XIII.— Praevaricatio primorum hominum, quam primam senserit poenam.
Caput XIV.— Qualis homo sit factus a Deo, et in quam sortem deciderit suae voluntatis arbitrio.
Caput XVII.— Contra eos qui asserunt, terrena corpora incorruptibilia fieri et aeterna non posse.
Caput II.— De vita carnali, quae non ex corporis tantum, sed etiam ex animi sit intelligenda vitiis.
Caput IV.— Quid sit secundum hominem, quidve secundum Deum vivere.
Caput VII.— Amorem et dilectionem indifferenter et in bono et in malo apud sacras Litteras inveniri.
Caput IX.— De perturbationibus animi, quarum affectus rectos habet vita justorum.
Caput XII.— De qualitate primi peccati per hominem admissi.
Caput XIII.— Quod in praevaricatione Adae ad opus malum voluntas praecessit mala.
Caput XIV.— De superbia transgressionis, quae ipsa fuit transgressione deterior.
Caput XV.— De justitia retributionis, quam primi homines pro sua inobedientia receperunt.
Caput XVII.— De nuditate primorum hominum, quam post peccatum turpem pudendamque viderunt.
Caput XVIII.— De pudore concubitus, non solum vulgari, sed etiam conjugali.
Caput XX.— De vanissima turpitudine Cynicorum.
Caput XXII.— De copula conjugali a Deo primitus instituta, atque benedicta.
Caput XXV. De vera beatitudire, quam temporalis vita non obtinet.
Caput XXVIII.— De qualitate duarum civitatum, terrenae atque coelestis.
Caput Primum.— De duobus ordinibus generationis humanae in diversos fines ab initio procurrentis.
Caput II.— De filiis carnis, et filiis promissionis.
Caput III.— De sterilitate Sarrae, quam Dei gratia fecundavit.
Caput IV.— De terrenae civitatis vel concertatione, vel pace.
Caput VII.— De causa et pertinacia sceleris Cain, quem a facinore concepto nec Dei sermo revocavit.
Caput VIII.— Quae ratio fuerit, ut Cain inter principia generis humani conderet civitatem.
Caput IX.— De longa vita hominum, quae fuit ante diluvium, et de ampliore humanorum corporum forma.
Caput X.— De differentia qua inter hebraeos et nostros codices videntur annorum numeri dissonare.
Caput XI.— De annis Mathusalem, cujus aetas quatuordecim annis diluvium videtur excedere.
Caput XVII.— De duobus ex uno genitore procreatis patribus atque principibus.
Caput XIX.— De significatione quae in Enoch translatione monstratur.
Caput XXV.— De ira Dei, quae incommutabilem tranquillitatem nulla inflammatione perturbat.
Caput XXVI.— Quod arca quam Noe jussus est facere, in omnibus Christum Ecclesiamque significet
Liber Decimus Sextus. In cujus priore parte
Caput II.— Quid in filiis Noe prophetice fuerit praefiguratum.
Caput III.— De generationibus trium filiorum Noe.
Caput IV.— De diversitate linguarum, principioque Babylonis.
Caput V.— De descensione Domini ad confundendam linguam aedificantium turrem.
Caput VI.— Qualis intelligenda sit esse locutio, qua Deus Angelis loquitur.
Caput VIII.— An ex propagine Adam vel filiorum Noe quaedam genera hominum monstrosa prodierint.
Caput X.— De generatione Sem, in cujus progenie tendens ad Abraham civitatis Dei ordo dirigitur.
Caput XII.— De articulo temporis in Abraham, a quo sanctae successionis novus ordo contexitur.
Caput XIV.— De annis Tharae, qui in Charra vitae suae tempus implevit.
Caput XV.— De tempore profectionis Abrahae, qua secundum praeceptum Dei exiit de Charra.
Caput XVI.— De ordine et qualitate promissionum Dei, quae ad Abraham factae sunt.
Caput XVIII.— De iterato alloquio Dei ad Abraham, quo ei et semini ejus Chanaan terra promittitur.
Caput XX.— De secessione Lot et Abrahae, quae illis salva charitate complacuit.
Caput XXV.— De Agar ancilla Sarrae. quam eadem Sarra Abrahae voluit esse concubinam.
Caput XXXI.— De Isaac secundum promissionem nato, cui nomen ex risu utriusque parentis est inditum.
Caput XXXIII.— De Rebecca nepte Nachor, quam Isaac accepit uxorem.
Caput XXXIV.— Quid intelligendum sit in eo quod Abraham post mortem Sarrae accepit uxorem Cethuram.
Caput XXXV.— De geminis adhuc in utero Rebeccae matris inclusis quid indicaverit divina responsio.
Caput XXXVII.— De his quae in Esau et Jacob mystice praefigurabantur.
Caput XXXIX.— Quae ratio fuerit ut Jacob etiam Israel cognominaretur.
Caput XLI.— De benedictione, quam Jacob in Judam filium suum promisit.
Caput XLII.— De filiis Joseph, quos Jacob prophetica manuum suarum transmutatione benedixit.
Caput Primum.— De temporibus Prophetarum.
Caput XIV.— De studio David in dispositione mysterioque Psalmorum.
Caput XIX.— De Psalmo sexagesimo octavo, in quo Judaeorum pertinax infidelitas declaratur.
Caput XXI.— De regibus post Salomonem, sive in Juda, sive in Israel.
Caput Primum.— De his quae usque ad tempora Salvatoris decem et septem voluminibus disputata sunt.
Caput IV.— De temporibus Jacob et filii ejus Joseph.
Caput V.— De Api rege Argivorum, quem Aegyptii Serapim nominatum divino honore coluerunt.
Caput VI.— Quo regnante apud Argivos, quove apud Assyrios, Jacob in Aegypto sit mortuus.
Caput VII.— Quorum regum tempore Joseph in Aegypto defunctus sit.
Caput IX.— Quando Atheniensium civitas sit condita, et quam causam nominis ejus Varro perhibeat.
Caput X.— Quid Varro tradat de nuncupatione Areopagi, et de diluvio Deucalionis.
Caput XIV.— De theologicis poetis.
Caput XVII.— De incredibilibus commutationibus hominum quid Varro tradiderit.
Caput XIX.— Quod eo tempore Aeneas in Italiam venerit, quo Labdon Judex praesidebat Hebraeis.
Caput XX.— De successione ordinis regii apud Israelitas post Juidcium tempora.
Caput XXI.— De regibus Latii, quorum primus Aeneas, et duodecimus Aventinus dii facti sunt.
Caput XXVIII.— De his quae ad Evangelium Christi pertinent, quid Osee et Amos prophetaverint.
Caput XXIX.— Quae ab Isaia de Christo et Ecclesia sint praedicta.
Caput XXX.— Quae Michaeas, et Jonas et Joel novo Testamento congruentia prophetaverint.
Caput XXXI.— Quae in Abdia, in Naum, et Ambacu de salute mundi in Christo praenuntiata reperiantur.
Caput XXXII.— De prophetia quae in Oratione Ambacu et Cantico continetur.
Caput XXXIV.— De prophetia Danielis et Ezechielis, quae in Christum Ecclesiamque concordat.
Caput XXXV.— De trium prophetarum vaticinio, id est, Aggaei, Zachariae et Malachiae.
Caput XXXVI.— De Esdra et libris Machabaeorum.
Caput XXXVII.— Quod prophetica auctoritas omni origine gentilis philosophiae inveniatur antiquior.
Caput XXXIX.— De hebraicis litteris, quae nunquam in suae linguae proprietate non fuerint.
Caput LI.— Quod etiam per haereticorum dissensiones fides catholica roboretur.
Caput LIII.— De tempore novissimae persecutionis occulto.
Caput V.— De sociali vita, quae cum maxime expetenda sit, multis offensionibus saepe subvertitur.
Caput VI.— De errore humanorum judiciorum, cum veritas latet.
Caput X.— Quis fructus sanctis de superata hujus vitae tentatione paratus sit
Caput IX.— De beatitudine pacis aeternae, in qua sanctis finis est, id est vera perfectio.
Caput XVI.— De aequo jure dominandi
Caput XVII.— Unde coelestis societas cum terrena civitate pacem habeat, et unde discordiam.
Caput XVIII.— Quam diversa sit Academiae novae ambiguitas a constantia fidei christianae.
Caput XIX.— De habitu et moribus populi christiani.
Caput XX.— Quod cives sanctorum in vitae hujus tempore spe beati sint.
Caput XXII.— An verus sit Deus, cui Christiani serviunt, cui soli debeat sacrificari.
Caput XXIII.— Quae Porphyrius dicat oraculis deorum responsa esse de Christo.
Caput XXV.— Quod non possint ibi verae esse virtutes, ubi non est vera religio.
Caput XXVIII.— In quem finem venturus sit exitus impiorum.
Caput V.— Quibus sententiis Domini Salvatoris divinum judicium futurum in fine saeculi declaretur.
Caput VI.— Quae sit prima resurrectio, quae secunda.
Caput VIII.— De alligatione et solutione diaboli.
Caput XIII.— An tempus persecutionis Antichristi mille annis annumerandum sit
Caput XV.— Qui sint mortui, quos ad judicium exhibuit mare, vel quos mors et inferi reddiderunt.
Caput XVI.— De coelo novo, et terra nova.
Caput XVII.— De Ecclesiae glorificatione sine fine post finem
Caput XVIII.— Quid apostolus Petrus de novissimo Dei judicio praedicarit.
Caput XX.— Quid idem apostolus in prima ad eosdem Epistola de resurrectione mortuorum docuerit.
Caput XXI.— Quid Isaias propheta de mortuorum resurrectione et de retributione judicii sit locutus.
Caput XXII.— Qualis futura sit egressio sanctorum ad videndas poenas malorum.
Caput XIV.— In Psalmis Davidicis quae de fine saeculi hujus et novissimo Dei judicio prophetentur.
Caput XXVII.— De separatione bonorum et malorum, per quam novissimi judicii discretio declaratur.
Caput II.— An possint corpora in ustione ignis esse perpetua.
Caput III.— An consequens sit ut corporeum dolorem sequatur carnis interitus.
Caput V.— Quanta sint quorum ratio nequeat agnosci et tamen eadem vera esse non sit ambiguum.
Caput VII.— Quod in rebus miris summa credendi ratio sit omnipotentia Creatoris.
Caput IX.— De gehenna, et aeternarum qualitate poenarum.
Caput XIV.— De poenis temporalibus istius vitae, quibus subjecta est humana conditio.
Caput XVI.— Sub quibus gratiae legibus omnes regeneratorum habeantur aetates.
Caput XVII.— De his qui putant nullorum hominum poenas in aeternum esse mansuras.
Caput Primum.— De conditione Angelorum et hominum.
Caput II.— De aeterna Dei et incommutabili voluntate.
Caput III.— De promissione aeternae beatitudinis sanctorum et perpetuis suppliciis impiorum.
Caput V.— De resurrectione carnis, quam quidam mundo credente non credunt.
Caput VII.— Quod ut mundus in Christum crederet, virtutis fuerit divinae, non persuasionis humanae.
Caput XIII.— An abortivi non pertineant ad resurrectionem, si pertinent ad numerum mortuorum.
Caput XV.— An ad Dominici corporis modum omnium mortuorum resurrectura sint corpora.
Caput XVI.— Qualis intelligenda sit sanctorum conformatio ad imaginem Filii Dei.
Caput XVII.— An in suo sexu resuscitanda atque mansura sint corpora feminarum.
Caput XXI.— De novitate corporis spiritualis, in quam sanctorum caro mutabitur.
Caput XXIV.— De bonis quibus etiam hanc vitam damnationi obnoxiam Creator implevit.
Caput XXIX.— De qualitate visionis, qua in futuro saeculo sancti Deum videbunt.
Caput XXX.— De aeterna felicitate civitatis Dei, sabbatoque perpetuo.
Appendix Tomi Septimi Operum Sancti Augustini. Exhibentur scriptiones aliquot De Stephani Martyris Detectione, Translatione Et Miraculis, Scilicet: Av
Epistola Aviti Ad Palchonium, De Reliquiis Sancti Stephani, Et De Luciani Epistola A Se E Graeco In Latinum Versa .
((Epistola Luciani Ad Omnem Ecclesiam. ))
((Epistola Luciani Ad Omnem Ecclesiam. ))
Admonitio In Subsequentem Epistolam.
Epistola Luciani Ad Omnem Ecclesiam, De Revelatione Corporis Stephani Martyris Primi Et Aliorum.
Ex Editis Ulim. Et Lov. Et Recognita Ad Plures Mss.
Ex Floriacensi Codice Et Aliis Mss.
Admonitio In Epistolam Anastasii Et In Subsequentem Scripturam.
Admonitio In Epistolam Anastasii Et In Subsequentem Scripturam.
Epistola Anastasii Ad Landuleum, De Scriptura Translationis Protomartyris Stephani, Quam E Graeco In Latinum Vertit.
Scriptura De Translatione Sancti Stephani De Jerusalem In Urbem Byzantium.
Scriptura De Translatione Sancti Stephani De Jerusalem In Urbem Byzantium.
Epistola Severi Ad Omnem Ecclesiam, De Virtutibus Ad Judaeorum Conversionem In Minoricensi Insula Factis In Praesentia Reliquiarum Sancti Stephani .
De Miraculis Sancti Stephani Protomartyris Libri duo.
De Miraculis Sancti Stephani Protomartyris Libri duo.
Admonitio In Subsequentes Libros.
Caput Primum.— De ampulla sanguinis famulae Dei per somnium ostensa.
Caput II.— Ubi virgini sanctus Stephanus apparuit.
Caput III.— De muliere caeca, quae pallam cum reliquiis contigit, et visum recepit.
Caput V.— De muliere quae pro marito suo sanctum Stephanum invocavit, et exaudita est.
Caput VII.— Ubi prohibuit sanctus episcopum, ne reliquias suas transferre praesumeret.
Caput VIII.— De caeco qui capsellam reliquiarum tetigit, et visum recepit.
Caput IX.— De duobus catenatis per gloriosum Stephanum liberatis.
Caput. X.— De reo soluto, et per meritum sancti Stephani sanato.
Caput XI.— Ubi paralyticus meruit sanitatem.
Caput XII.— Ubi quidam paralysi linguae et pedum liberatus est.
Caput XIII.— Ubi caecus Pisitanus lumen recepit oculorum.
Caput Primum.— Allocutio de libro altero ad praecedentem adjungendo.
Caput V.— De dispensatore pecuniae publicae Carthaginis liberato.
Index Rerum Quae In Hoc Tomo Septimo Continentur.
Scriptura De Translatione Sancti Stephani De Jerusalem In Urbem Byzantium.
1. Factum est, cum esset reconditum corpus sancti Stephani primi martyris Jerosolymis in sancta Sion, in diebus Joannis episcopi Jerosolymitani, ut Alexander 0818 quidam senatorum posuisset in animo suo construere oratoriam domum sancti Stephani. Quo peracto, deprecatus est multum Joannem episcopum, ut 0819 conderet corpus sancti martyris Stpehani in eodem oratorio. Tunc ergo episcopus posuit loculum, et titulum clavis confixit forinsecus, mense decembri, die quarta decima, indictione quinta , consulatu domini nostri imperatoris Constantini Augusti decies. Itaque post annos quinque in infirmitatem incidens Alexander senator, testamentum fecit sanctae Ecclesiae et pauperibus atque conjugi suae Julianae, adjurans Joannem episcopum per Dominum nostrum Jesum Christum, Ut post obitum, inquit, meum fiat loculus persicus, et locate me juxta sancti protomartyris Stephani tumulum: nam et domum ejus aedificavi ex mea substantia. Quo dicto dormivit in pace. Postera vero die veniens episcopus una cum multitudine populi, sustulit eum, et posuit juxta sanctum Stephanum protomartyrem.
2. Post octo autem annos Juliana uxor ejus cogitans et esse bonum existimans, voluit corpus viri tollere, ac deferre Byzantium in propriam possessionem. Et hoc consiliata, profecta est ad Cyrillum Jerosolymitanum episcopum, et dixit ei: Quia viri mei corpus volo portare Byzantium in meam possessionem. Qui dixit ei: Non possum hoc facere, et populum conturbare. Tunc Juliana plorans, abiit in domum suam, et faciens litteras misit ad patrem suum Byzantii positum, scribens ita: «Propria filia tua Juliana, patri meo in Domino salutem. Decentes honores offero, et rogo praestes mihi quo a te suscipiar. Nam non dicta verbis blandis repleta, sed coelesti mysterio nuntiata, neque compositam verbis rhetoricis suadelam circumferentia, sed preces dirigo ad patrem meum et dominum, quoniam vim patior a principibus ut vidua, causa nuptiarum. Accelera ergo ut fiat Sacra, et mittatur a magno imperatore Constantino , Cyrillo episcopo Jerosolymitano, ut veniam et ipsa, maritique mei corpus afferam ad possessionem meam.» At ille accipiens Sacram a magno imperatore Constantino, misit eam Cyrillo episcopo Jerosolymis.
3. Itaque Sacram episcopus legens, et contradicere non valens, adduxit mulierem, et dixit ei: Quomodo possumus hoc facere, cum nesciam qui sit loculus sancti primi martyris Stephani, et qui mariti tui? Sed vadens praepara quae itineri necessaria sunt, et indica mihi. Quae, praeparatis his quae itineri congruunt, perrexit ad episcopum in ecclesia. Advesperascente autem profundius descenderunt in oratorium, ubi jacebat lipsanum Sancti: et aperientes positionem, invenerunt loculos duos. Et dixit episcopus mulieri: Non novi qui sit loculus sancti protomartyris Stephani, et qui mariti tui. Cui mulier: Ego, inquit, novi qui sit loculus viri mei, quoniam ego feci cum. Tunc episcopus audiens haec, jussit ei tollere quem nosset. Et impetu abiens amplexata est lipsanum sancti Stephani, existimans esse mariti sui corpus. Et accipiens posuit illud in lecticam. Et valedicens episcopo, ibat itinere suo gaudens. Et per totam noctem hymnus factus est in via, et odor unguenti suavitate referti spirabat. Porro spiritus immundi clamabant dicentes: Vae nobis, quia protomartyr Stephanus transit, diro nos verberans igne. Mulier autem in vehiculo suo sedebat, et pueri ambulabant coram lectica, et formidabant dicentes: Quid est quod accidit nobis, quia spiritus clamant de sancto Stephano? Putasne ipsius est hoc corpus, et nos nescimus? Multitudo enim Angelorum ante lecticam canunt hymnum. Sed quid faciemus, domina nostra? Fortisan non est viri tui corpus, sed sancti protomartyris Stephani. Tunc illa his auditis, flens tacebat. Praecepitque pueris nemini dicere quae sibi 0820A apparuerant in itinere: Sed si quis interrogaverit, inquit, in civitate aut in regione cujus sit haec lectica, dicite: Quia mariti dominae nostrae est, et vadit Byzantium. In eadem vero nocte transivimus mansiones tres. Porro interdiu quiescentibus, et sero incedentibus nobis, spiritus profunda nocte clamabant dicentes: Transit is qui flagellat nos; non possumus ferre virtutem sancti corporis, quia ignis est, et aeriter nos consumit: non sustinentes vim sancti protomartyris Stephani. Sanitates autem et virtutes fiebant multae in via.
4. Porro pervenimus Ascalonem maritimam, et invenimus navim euntem Byzantium, convocatoque nauclero, mulier dedit ei quinquaginta aureos, dicens: Quia secretum habeo tibi enarrare, et ne contradicas mihi. Loculum habeo deportandum Byzantium, quem salvum ferre procura, et habebis mercedem ab omnipotenti Deo. Qui dixit ei: Nolo contradicere dominae meae, quia magnus tecum est protomartyr Stephanus, et in ipso est vita mea et spes mea, quia viderunt oculi mei gloriosissima hodie. Veni ergo, domina mea, et adscende navim. Navigaturi enim sumus cum virtute Dei et sancti corporis. Tunc introeuntibus omnibus in navim, soluta est a terra vento prospero. Et venientes in medium pelagi, subito tempestas facta est, ita ut fluctus exaltarentur super armamenta navis. Et mari fortiter fluctuante, metu detenti surgentesque omnes adoraverunt sanctum corpus. Cum autem plorarent et flerent, repente serenitas magna exorta est in mari, et apparuit eis sanctus protomartyr Stephanus dicens: Ego sum, nolite timere. Quod eo dicente, cessavit ventus, et facta est tranquillitas magna (Matth. VIII, 26) . Mane autem facto venimus ad angusta Chalantis propter principem Augustum . Subito autem terrae motus factus est in loco illo, ita ut commoverentur fundamenta terrae, donec pertansiit navis sancti protomartyris Stephani; et tunc quievit terra quae movebatur. Daemones autem clamabant adversus principem dicentes: Impiissime princeps, quare non incendisti navim quae transivit illuc, sed dimisisti illam transire contra nos? Ipsa enim navis fecit terrae motum. Princeps vero hoc audito, misit dromones quinque ad comprehendendam et incendendam navim. Dromonibus autem pervenientibus ad navim, angelus exiens de navi percussit dromones, et submersit eos. Et factum est gaudium magnum in navi, quia Deus erat cum illis. Navigantes itaque tribus diebus, totidemque noctibus, venimus Chalcedonem, et dimissa est navis in portu. Facientibus autem nobis illic dies quinque, quoquot habebant daemonia, veniebant circa mare vexati clamantes: Servus Dei venit, qui lapidatus est ab iniquis Judaeis. Et gratia sancti Stephani spiritus clamabant: Vae nobis, quia comburit nos acriter: quo fugiemus minas ejus terribiles? Porro exiebant atrociter ab hominibus repulsi, tanquam ab igne: et quotquot habebant infirmos, ferebant eos extra mare, et omnes salvi fiebant virtute sancti Protomartyris. Praeterea inde moti venimus Sosas. Audiens autem pene tota civitas currebat transiens, Christianis quidem gaudentibus, Paganis autem tristantibus. Et inde profecti rursus propter turbam quae in circuitu erat, venimus civitatem Staurium .
5. Cognito autem hoc Eusebius episcopus Constantinopoleos de corpore protomartyris Stephani, et quia tota Christianorum multitudo mota erat, ad videndam virtutem sancti corporis, cursim perrexit ad imperatorem Constantinum , et nuntiavit ei de corpore sancti Stephani. Imperator autem sciscitabatur qualiter venerit ab Jerosolymis corpus, et quis esset qui hoc detulerat. Qui adduxerunt ei mulierem, dicentes: Domine Imperator, haec est quae attulit corpus sancti 0821A Protomartyris. Imperator vero dixit ad eam: Quomodo attulisti corpus sancti Stephani? dic mihi veritatem. Quae dixit: Domine Imperator, vir meus ipse aedificavit Jerosolymis oratorium sancti Stephani, et ipse una cum episcopo Joanne recondivit sanctum Stephanum. Post annos autem aliquot mortuus est vir meus, deposito testamento apud episcopum Joannem dicens: Post finem meum ponite me prope primum martyrem Stephanum. Et ita factum est. Imperator autem dixit: Quomodo ergo illud huc detulisti? Quae ait: Domine Imperator, vim patiens a principibus, sicuti vidua, et nolens alteri viro copulari, nuntiavi patri meo, quia huc volo venire et afferre viri mei corpus ad possessionem meam. Tunc audiens hoc pater meus , accepit Sacram ab imperio vestro, et misit hanc mihi et episcopo, ut tollerem corpus viri mei. Descendens itaque noctu cum Cyrillo episcopo, existimavi tollere viri mei corpus, et tuli sancti Stephani. Dedit autem Imperatori etiam Sacram. Imperator autem cum legeret, recognovit suam ipsius manum. Tunc mulier respondens dixit Imperatori: Domine Imperator, potestatem habes corporis mei; animae vero Deus, qui facit mirabilia in coelo et in terra. Quod si non credis, domine, mitte ad navim Hebraeum, ubi jacet loculus Sancti, in quo etiam titulus est affixus, scriptus hebraicis litteris, et legens eas cognosces certitudinem. Imperator vero, vocato Hebraeo, adjuravit cum per legem ipsius dicens: Vade, et vide quid scriptum sit. Abiens itaque Hebraeus cum duobus protectoribus, et legens dixit: Magnum spectaculum hoc est. Protectores vero dixerunt: Quod spectaculum est? dic nobis. Hebraeus autem dixit: Quia protomartyr Stephanus est, et in ipso vita mea et spes mea , quia 0822 viderunt oculi mei gloriosissima hodie. Tunc venientes protectores nuntiaverunt Imperatori, quia protomartyr Stephanus est. Et gavisus est valde, et convocans Eusebium episcopum dicit ei: Vade ad navim cum multitudine populi, et ego mittam plaustrum, et ferte mihi loculum in palatium.
6. Ivit ergo episcopus, et omnis populus cum cereis cucurrit. At vero episcopus descendens in navim, tulit loculum: et posito in carruca festinavit in palatium. Mulae autem incedebant, tractae violenter ab Angelis. Et venientes in locum qui dicitur Constantinianus, steterunt, et ulterius non valebant transire. Percutiebant ergo animantia. Una autem earum per angelicam virtutem humana voce locuta est coram omni populo dicens: Quid percutitis facies nostras? Hic oportet eum recondi in loco hoc. Nolite ergo laborare omnino: alioquin signa et prodigia habetis videre. Episcopus vero tremefactus et tormentum non sustinens, nuntiavit Imperatori: Quia non possum afferre corpus Sancti. Audiens autem hoc imperator, tristatus est, et misit alia duodecim animalia, ut traherent carrucam. Et ipsa quoque similiter steterunt propter vim Angelorum, et non valuerunt movere carrucam. Tunc episcopus exclamavit dicens: Unus es, Deus omnipotens, qui facis mirabilia solus (Psal. LXXI, 18) super sanctum protomartyrem tuum Stephanum, qui martyrium passus est pro nomine tuo. Da ergo nobis gratiam et misericordiam, per orationes et intercessiones sancti Protomartyris. Tunc episcopus tulit loculum a carruca, et locavit eum faciens oratorium ejus per menses quinque, in quo et posuit loculum cum omni cautela. Sanitates autem et virtutes factae sunt super infirmos in diebus illis, in gloriam Patris et Filii et Spiritus sancti, cui est honor et imperium in saecula saeculorum. Amen.