In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Quarto quaeritur, vtrum damnificans aliquem in bono famae, etc. In hac quaestione agitur de tertio genere bonorum, quae hominis dicuntur, ut famae; agitur de bona fama. Definitur a glossa in cap. Vestra, de cohabitatione cleric. et mulier. Fama est illaesae dignitatis status, lege et moribus comprobatus. Hanc amplectuntur Jurisperiti, et habetur lib. Cognitionum 5. ff. de extraordinar. cognit. Consistit autem in bona opinione virtutis et sapientiae alterius, et in iis omnibus ex quibus laudari potest quoad corpus, animam, affectiones, dotes, opera, et facultates tam naturae quam fortunae. Distinguitur ab honore, quod illa in opinione consistat; hic vero attestatione excellentiae alterius verbis vel signis exhibita ; quae excellentia similiter consistit in sapientia et. virtute, et aliis, ex quibus laudari et honorari potest, ut dignitate, munere, sanctitate, et his similibus exhibetur honor per verba, per cessionem loci dignioris, inclinationem, genuflexionem, et ejusmodi, prout in usu sunt. Distinguit Doctor quaestionem in tria membra, quae suo ordine explicabunt.