Patrologiae cursus completus
Contenta in quarto tomo.
Enarrationes in psalmos. seq.
In psalmum lxxxvii enarratio .
In psalmum lxxxviii enarratio.
Sermo i . de prima parte psalmi.
Sermo ii . de secunda parte psalmi.
Sermo i . de prima parte psalmi.
Sermo ii. de secunda parte psalmi.
In psalmum cvii. quare hoc loco non subjicitur enarratio.
Sermo i. de prima parte psalmi.
Sermo ii. de altera parte psalmi.
Sermo xxv. psalmus cum apostolo conciliandus.
1. Credo quod attendistis, fratres, hujus titulum psalmi, memoriaeque mandastis. Conversio, inquit, Aggaei et Zachariae. Nondum erant hi prophetae, cum ista cantata sunt. Namque inter tempus David, et transmigrationem populi Israel in Babyloniam, quatuordecim generationes numerantur, sicut divina Scriptura, maximeque Matthaeus evangelista testatur (Matth. I, 17) : eversi autem templi renovatio secundum sancti Jeremiae prophetiam, ex illa transmigratione post septuaginta annos sperabatur (Jerem. XXV, 12; et XXIX, 10) : qui cum complerentur, sub Dario rege Babylonis impleti sunt Spiritu sancto hi duo prophetae, Aggaeus et Zacharias; et ambo post invicem intra unum annum prophetare coeperunt, quod ad renovationem templi, sicut tanto ante praedictum est, pertinere videtur (I Esdr. I, V; Agg. I; Zachar. I) . Sed quisquis corporaliter gestis oculum cordis infigit, neque inde in gratiam spiritualis intellectus extenditur, habitat cogitatione in lapidibus templi, quibus visibilis fabrica manibus hominum instructa consurgit; nec ipse lapis vivus efficitur, templo illi accommodatus atque aptus, quod in suo corpore primum Dominus figuravit, cum ait: Solvite templum hoc, et triduo suscitabo illud (Joan. II, 19) . Est enim corpus Domini plenius ipsa sancta Ecclesia, cujus caput ascendit in coelum, qui est maxime lapis vivus, lapis angularis, de quo beatus Petrus dicit: «Ad quem accedentes lapidem vivum, ab hominibus reprobatum, a Deo autem electum et honorificatum; et vos ergo tanquam lapides vivi aedificamini in domum spiritualem, in sacerdotium sanctum, offerentes spirituales victimas acceptas Deo per Jesum Christum: quia continet Scriptura, Ecce pono in Sion lapidem angularem, electum, pretiosum, et qui crediderit in illum, non confundetur» (I Petr. II, 4-6) . Ergo ut fiat quisque lapis vivus ad talem fabricam idoneus, spiritualiter intelligat templi renovationem ex ruina vetere quae in Adam facta est, reparationem novi populi secundum novum hominem atque coelestem: ut sicut portavimus imaginem terreni, portemus et imaginem ejus qui de coelo est (I Cor. XV, 49) , quo possimus post omnes saeculi hujus aetates tanquam post septuaginta annos, qui mystico perfectionis numero praesignantur, et tanquam post captivitatem longinquae peregrinationis, non ruitura mole construi, sed aeterna immortalitate solidari. Spiritualem quippe Jerusalem, non magis Judaeorum, quam vestram esse deputetis. Sicut enim dicit Apostolus, «Jam non estis peregrini et inquilini; sed estis cives sanctorum et domestici Dei, superaedificati super fundamentum Apostolorum et Prophetarum, ipso summo angulari lapide existente Christo Jesu, in quo omnis aedificatio compacta crescit in 1468 templum sanctum in Domino, in quo et vos coaedificamini in habitaculum Domini in spiritu» (Ephes. II, 19-22) . Hoc est templum Dei, ad quod pertinet sacramentum prophetationis Aggaei et Zachariae: cui rursus idem apostolus dicit, Templum enim Dei sanctum est, quod estis vos (I Cor. III, 17) . Quisquis igitur se ad opus hujus coaedificationis, et ad spem sanctae firmaeque compaginis, tanquam lapidem vivum ab hujus mundi ruinosa labe convertit; intelligit titulum Psalmi, intelligit conversionem Aggaei et Zachariae. Cantet ergo quae sequuntur, non tam linguae voce, quam vitae . Erit enim aedificii perfectio, ineffabilis pax illa sapientiae, cujus initium est timor Domini (Prov. I, 7) : inde ergo incipiat, quem coaedificat ista conversio.