First reprinting 1969, Johnson Reprint Corporation Printed in the United States of America
liana, o non piuttosto l'avveni- mento della apostasia ?
206 NANCEIE.NSIS ET TOULLENSIS
326 E X A C T I S C O N S I S T O R I A L I B U S
382 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 585
384 EX S. C. R. U. INQUISITIONIS
EX S. POENITENTIARIA APOSTOLICA M5
510 EX S. G. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 511
514 BURDIGALEN. SEU PETROCORICEN.
BURDIGALEN. SEU PETROCORICEN. 515
516 BURDIGALEN. SEU PETROCORICEN.
BURDIGALEN. SEU PETROGORIGEN. 517
518 BURDIGALEN. SEU PETROCORICEN.
BURDIGALEN. SEU PETROCORICEN. 519
520 BURDIGALEN. SEU PETROCORICEN.
568 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
E X S . D A T A R I A A P O S T O L I C A 569
Vicariorum parochialium ali- quid immutetur.
EX ACTIS CONSISTORIALIBUS - 743
712 EPISTOLA. ENCYCLICA
Iamvero, si ad id respicitur quod gestum est, Ecclesiam Iesus Christus non talem finxit formavitque, quae communita- tes plures complecteretur genere similes, sed distinctas, neque iis vinculis alligatas, quae Ecclesiam individuam atque unicam efficerent, eo plane modo, quo Credo unam.... Eeelesiam in sym- bolo fidei profitemur. In unius naturae sortem cooptatur Ec- clesia quae est una, quam conantur haereses in multas discin- dere. Et essentia ergo et opinione, et principio et excellentia unicam esse dicimus antiquam et catholicam Ecclesiam Ce- terum Ecclesiae quoque eminentia, sicut principium eonstructio- nis, est ex unitate, omnia alia super ans, et nihil habens sibi simile vel aequale (1). Sane Iesus Christus de aedificio eiusmodi mystico cum loqueretur, Ecclesiam non commemorat nisi unam quam appellat suam: aedificabo Ecclesiam meam. Quaecumque, praeter hanc, cogitetur alia, cum non sit per Iesum Christum condita, Ecclesia Christi vera esse non potest. Quod eminet etiam magis, si divini auctoris propositum consideretur. Quid enim in condita condendave Ecclesia petiit, quid voluit Christus Domi- nus? Hoc scilicet; munus idem, idemque mandatum in eam continuandum transmittere, quod ipse acceperat a Patre. Id plane statuerat faciendum, idque re effecit. Sicut misit me Pa- ter, et ego mitto vos (2). Sicut tu me misisti in mundum, et ego misi eos in mundum (3). Iamvero Christi muneris est vin- dicare ab interitu ad salutem quod perierat, hoc est non ali- quot gentes aut civitates, sed omnino hominum, nullo locorum temporumve discrimine, universum genus: venit Filius hominis... ut salvetur mundus per ipsum (4). Nee enim aliud nomen est sub caelo datum hominibus, in quo oporteat nos salvos fieri (5). Itaque partam per Iesum Christum salutem, simulque beneficia omnia quae inde proficiscuntur, late fundere in omnes homines atque ad omnes propagare aetates debet Ecclesia. Quocirca ex voluntate auctoris sui unicam in omnibus terris, in perpetuitate temporum, esse necesse est. Plane plus una ut esse posset, ex- cedere terris et genus hominum fingere novum atque inaudi- tum oporteret.
(1) Clemens Alexandrinus, Stromatum lib. VII, cap. 17.
(2) Ioan. X X , 21.
(3) Ioan. XVII, 18.
(4) Ioan. III, 17.
(5) Act. IV, 12.