Cavelli ad lectorem instructio quid in editione sua perfecerit.
Quaestio i. utrum deus sit summe simplex?
Quaestio ii. utrum aliqua creatura sit simplex ?
(a) Titulus quaestionis sic exponitur, supponendo aliqua. Primo, quod persona dicat aliquod constitutum ex essentia divina et proprietate personali, sic quod persona Patris ad suum esse personale includit essentiam divinam et aliquam proprietatem, ita quod illa proprietas est ratio ultimate constitutiva personae Patris, et ratio formalis distinguendi personam Patris a qualibet alia persona. Titulus ergo quaestionis sic intelligitur: An proprietas constitutiva personae in esse personali, sit relatio originis, ut paternitas respectu Patris, et filiatio respectu Filii, sive generatio activa Patris, quae est idem quod paternitas, vel generatio passiva, quae est idem quod filiatio : An illa proprietas constitutiva sit aliqua entitas absoluta ?
(b) Respondeo, opinio quorumdam. Vult ergo ista opinio quod persona tantum includat proprietatem personalem, ita quod non est quoddam constitutum ex proprietate et essentia. Et probatur duabus rationibus, quae sunt clarae in littera.