Patrologiae cursus completus
Contenta in quarto tomo.
Enarrationes in psalmos. seq.
In psalmum lxxxvii enarratio .
In psalmum lxxxviii enarratio.
Sermo i . de prima parte psalmi.
Sermo ii . de secunda parte psalmi.
Sermo i . de prima parte psalmi.
Sermo ii. de secunda parte psalmi.
In psalmum cvii. quare hoc loco non subjicitur enarratio.
Sermo i. de prima parte psalmi.
Sermo ii. de altera parte psalmi.
Sermo xxv. psalmus cum apostolo conciliandus.
3. (( vers. 2, 3.)) Inde, Potens in terra erit semen ejus. Semen futurae messis, opera esse misericordiae Apostolus testis est, qui dicit, Bonum autem facientes non deficiamus; tempore enim proprio metemus (Galat. VI, 9) : et iterum, Hoc autem, inquit , qui parce seminat, parce et metet (II Cor. IX, 6) . Quid autem, fratres, potentius, quam ut regnum coelorum, non solum Zacchaeus emat dimidio rerum suarum (Luc. XIX, 8) , sed et vidua duobus minutis (Marc. XII, 42) , et tantumdem ibi uterque possideat? quid potentius, quam ut idem regnum et thesauris diviti, et calice aquae frigidae pauperi valeat? Sunt autem qui ista faciant, dum terrena conquirunt, aut hic mercedem sperantes a Domino, aut hominibus placere cupientes: sed, Generatio rectorum benedicetur, id est opera eorum, quorum bonus Deus Israel, qui recto sunt corde; rectum autem cor est, non resistere Patri emendanti, et credere pollicenti: non eorum quibus commoventur pedes, et effunduntur gressus atque labuntur, sicut in alio psalmo canitur, dum zelant in peccatoribus pacem peccatorum videntes, et putant perire opera sua, quia non eis merces redditur peritura (Psal. LXXII, 1-14) . At iste vir qui timet Dominum, 1469 et in templum sanctum Dei conversione recti cordis aptatur, nec gloriam hominum quaerit, nec terrenas divitias concupiscit; et tamen, Gloria et divitiae in domo ejus. Domus enim ejus, cor ejus est; ubi, Deo laudante , opulentius habitat cum spe vitae aeternae, quam, hominibus adulantibus, in marmoratis laqueatisque tectis cum timore mortis aeternae. Hujus enim justitia manet in saeculum saeculi: ipsa ejus gloria, ipsae divitiae. Illius autem purpura et byssus et epulae splendidae, et cum praesto sunt, transeunt; et cum ad finem venerint, aquae guttam ex digito stillante desiderans, ardens lingua clamabit (Luc. XVI, 19-24) .