Cavelli ad lectorem instructio quid in editione sua perfecerit.
Quaestio i. utrum deus sit summe simplex?
Quaestio ii. utrum aliqua creatura sit simplex ?
Scholium.
Sententia Praepositivi, quam sequitur Gregorius hic, est, personas distingui seipsis, et sic non esse quaerendum quibus constituantur vel distinguantur, quia Pater et paternitas idem omnino sunt, et sic, dicere Patrem distingui paternitate, est dicere seipsum distingui se ip-
50. Hanc refutat Scotus, primo, quia personae non sunt primo diversae, sed aliquid idem entia. Secundo, sunt plures proprietates in eadem persona et distinctae. Tertio, Pater convenit cum Filio inspiratione activa, differt in generatione. Quarto, in praefatione Missae de Trinitate dicitur in personis proprietas, at persona non est in seipsa ; aliam rationem aliorum rejicit, de qua supra d. 11. quaest. 2.
Contra istud arguitur (c) sic : Quaecumque non sunt primo diversa, aliquo sui distinguuntur, quia quae se totis distinguuntur, sunt primo diversa. Si enim non sunt primo diversa, sed aliquid idem, entia, tunc non eo distinguuntur, quo sunt idem, sed aliquo sui, quo non sunt idem ; sed personae divinae non sunt primo diversae, quia sunt ejusdem essentiae, ergo adhuc est quaerere quo distinguuntur.
Item, plures proprietates (d) sunt in eadem persona, sicut in Patre innascibilitas et generatio activa; et distinguuntur hic secundum Augustinum 5. de Trinitate, cap. 6. ubi vult, quod si Pater non esset ingenitus, posset tamen esse Pater, et e converso; ergo etsi per impossibile una non distingueret Patrem ab aliquo, posset alia distinguere, et e converso ; ergo semper est aliquid, quo distinguitur Pater a Filio, ita quod non primo se toto.
Item, in Patre est generatio (c) activa et spiratio activa, et spiratione activa non distinguitur a Filio, quia illa est in Filio ; ergo Pater non seipso toto aeque primo distinguitur, sed aliquo quod est in eo.
Item, in praefatione (f) de Trinitate dicitur : In personis proprietas, non autem persona est in seipsa hoc modo, sicut proprietas intelligitur esse in persona ; ergo aliquo modo persona dici potest distingui proprietate formaliter, quo modo non distinguitur seipsa primo.
Arguitur etiam ab aliis aliter (g) contra ipsum, quia si Pater se toto distinguitur a Filio, pari ratione et a Spiritu sancto, et si eodem distinguitur ab utroque, ergo eamdem habitudinem habet ad utrumque, igitur et e converso, uterque habet ad ipsum eamdem habitudinem ejusdem rationis. Sicut si Paulus est similis Petro et Lino, ergo Petrus et Linus habent similitudinem eamdem et relationem ejusdem rationis ad Paulum, et tunc Filius videtur distingui a Patre relatione ejusdem rationis cum ea, qua distinguitur Spiritus sanctus a Patre. Sed forte istud (h) argumentum non concludit, quia quocumque Pater constituitur in esse personali, eo distinguitur primo personaliter a Filio et Spiritu sancto, non tamen sequitur e converso, quod Filius et Spiritus sanctus distinguerentur aliquo ejusdem rationis a Patre.