First reprinting 1969, Johnson Reprint Corporation Printed in the United States of America
liana, o non piuttosto l'avveni- mento della apostasia ?
206 NANCEIE.NSIS ET TOULLENSIS
326 E X A C T I S C O N S I S T O R I A L I B U S
382 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 585
384 EX S. C. R. U. INQUISITIONIS
EX S. POENITENTIARIA APOSTOLICA M5
510 EX S. G. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 511
514 BURDIGALEN. SEU PETROCORICEN.
BURDIGALEN. SEU PETROCORICEN. 515
516 BURDIGALEN. SEU PETROCORICEN.
BURDIGALEN. SEU PETROGORIGEN. 517
518 BURDIGALEN. SEU PETROCORICEN.
BURDIGALEN. SEU PETROCORICEN. 519
520 BURDIGALEN. SEU PETROCORICEN.
568 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
E X S . D A T A R I A A P O S T O L I C A 569
Vicariorum parochialium ali- quid immutetur.
EX ACTIS CONSISTORIALIBUS - 743
716 EPISTOLA ENCYCLICA
Iesu Christi doctrina caelestis, tametsi magnam partem con- signata litteris afflatu divino, colligare tamen mentes, permissa hominum ingenio, ipsa non poterat. Erat enim proclive factu ut in varias incideret atque inter se differentes interpretationes: idque non modo propter ipsius vim ac mysteria doctrinae, sed etiam propter humani ingenii varietatem, et perturbationem in studia contraria abeuntium cupiditatum. Ex differentia interpre- tandi dissimilitudines sentiendi necessitate nascuntur: hinc con- troversiae, dissidia, contentiones, qualia incumbere in Ecclesiam ipsa vidit proxima originibus aetas. De haereticis illud scribit Irenaeus: Scripturas quidem confitentur, interpretationes vero convertunt (1). Atque Augustinus : Neque enim natae sunt hae- reses et quaedam dogmata perversitatis illaqueantia animas et in profundum praecipitantia, nisi dum scripturae bonae intel- liguntur non bene (2). Ad coniugandas igitur mentes, ad efficien- dam tuendarnque concordiam sententiarum, ut ut extarent di- vinae litterae, omnino erat alio quodam principio opus. Id exigit divina sapientia : neque enim Deus unam esse fidem velle potuit, nisi conservandae unitatis rationem quamdam idoneam provi- disset: quod et sacrae litterae perspicue, ut m o x dicturi sumus, significant. Certe infinita Dei potentia nulli est vineta vel adstri- cta rei, omniaque sibi habet obnoxie, velut instrumenta, paren- tia. De isto igitur principio externo, dispiciendum, quodnam ex omnibus, quae essent in potestate sua, Christus optarit. Quam ob rem oportet christiani nominis revocare cogitatione pri- mordia.
Divinis testata litteris, eademque vulgo cognita commemo- ramus. Iesus Christus divinitatem divinamque legationem suam miraculorum virtute comprobat : erudire verbo multitudinem ad caelestia insistit, omninoque iubet ut sibi fides docenti adiunga- tur, hinc praemiis, illinc poenis propositis sempiternis: Si non facio opera Patris mei, nolite credere mihi (3). Si opera non fecissem in eis, quae nemo alius fecit, peccatum non haberent (4). .Si autem facio (opera), et si mihi non vultis credere, operibus credite (5). Quaecumque praecipit, eadem omnia auctoritate prae"
(1) Lib. III, cap. 12, n. 12..
(2) In Evang. Ioan., tract. XVIII, cap. 5, n. 1. (3) Ioan. X, 37.
(4) Ioan. X V , 24.
(5) Ioan. X, 38.