First reprinting 1969, Johnson Reprint Corporation Printed in the United States of America
liana, o non piuttosto l'avveni- mento della apostasia ?
206 NANCEIE.NSIS ET TOULLENSIS
326 E X A C T I S C O N S I S T O R I A L I B U S
382 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 585
384 EX S. C. R. U. INQUISITIONIS
EX S. POENITENTIARIA APOSTOLICA M5
510 EX S. G. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 511
514 BURDIGALEN. SEU PETROCORICEN.
BURDIGALEN. SEU PETROCORICEN. 515
516 BURDIGALEN. SEU PETROCORICEN.
BURDIGALEN. SEU PETROGORIGEN. 517
518 BURDIGALEN. SEU PETROCORICEN.
BURDIGALEN. SEU PETROCORICEN. 519
520 BURDIGALEN. SEU PETROCORICEN.
568 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
E X S . D A T A R I A A P O S T O L I C A 569
Vicariorum parochialium ali- quid immutetur.
EX ACTIS CONSISTORIALIBUS - 743
EPISTOLA ENCYCLICA 717
cipit: in exigendo mentis assensu nihil excipit, nihil secernit. Eorum igitur qui Iesum audissent, si adipisci salutem vellent, officium fuit non modo doctrinam eius accipere universe, sed tota mente assentiri singulis rebus, quas ipse tradidisset: illud enim repugnat, fidem vel una in re non adhiberi Deo.
Maturo in caelum reditu, qua ipse potestate missus a Patre fuerat, eadem mittit Apostolos, quos spargere ac disseminare iubet doctrinam suam: Data est mihi omnis potestas in caelo et in terra. Euntes ergo docete omnes gentes..^ Docentes eos servare omnia, quaecumque mandavi vobis (1). Salvos fore, qui Apostolis paruissent, qui non paruissent, interituros: Qui cre- diderit et baptizatus fuerit, salvus erit: qui vero non credide- rit, condemnabitur (2). Cumque illud sit providentiae Dei ma- xime congruens, ut muneri praesertim magno atque excellenti praeficiat neminem, quin pariter suppeditet unde liceat rite de- fungi, idcirco Iesus Christus missurum se ad discipulos suos Spiritum veritatis pollicitus est, eumque in ipsis perpetuo man- surum: -SÍ autem abiero, mittam eum (Paraclitum) ad vos
Cum autem venerit ille Spiritus veritatis, docebit vos omnem veritatem (S). Et ego rogabo Patrem, et alium Paraclitum dabit vobis, ut maneat vobiscum in aeternum, Spiritum veritatis.... (4). Ille testimonium perhibebit de me: et vos testimonium perhibe- bitis (5). Hinc doctrinam Apostolorum religiose accipi sancteque servari perinde imperat ac suam: Qui vos audit, me audit: qui vos spernit, me spernit (6). Quamobrem legati Apostoli a Iesu Christo sunt non secus ac ipse legatus a Patre : Sicut misit me Pater, et ego mitto vos (7): propterea quemadmodum dicto au- dientes Christo esse Apostolos ac discipulos oportuit, ita pariter fidem adhibere Apostolis debuerant, quoscumque ipsi ex man- dato divino docuissent. Ergo Apostolorum vel unum repudiare doctrinae praeceptum plane non plus licuit, quam de ipsius Christi doctrina reiecisse quicquam. - Sane Apostolorum vox, illapso in eos Spiritu sancto, quam latissime insonuit. Quacum-
(1) Matth. XXVIII , 18-19-20.
(2) Mare. XVI, 16.
(3) Ioan. XVI, 7-13.
(4) Ioan. XIX, 16-17.
(5) Ioan. XV, 26-27.
(6) Luc. X , 16.
(7) Ioan. X X , 21.