Cavelli ad lectorem instructio quid in editione sua perfecerit.
Quaestio i. utrum deus sit summe simplex?
Quaestio ii. utrum aliqua creatura sit simplex ?
(a) Alia est opinio. Haec probatur multis auctoritatibus Sanctorum, et etiam multis rationibus, quae concludunt quod omneabsolutum in Deo est commune tribus, et tale non constituit aliquid in ense personali.
(b) Item per rationem. Haec ratio stat in hoc, quia ex quo persona constituitur ex essentia et proprietate, si talis proprietas esset absoluta, tunc persona esset composita, quia absolutum additum absoluto facit compositionem. Sed hoc non sequitur de relatione, quia nihil addit supra suum fundamentum, et per consequens non facit compositionem.
(c) Aliter confirmatur ista positio.
Quia relatio ut comparatur ad essentiam transit in essentiam, et ut comparatur ad oppositum manet. Sed absolutum semper manet, etiam quando comparatur ad essentiam, et per consequens relatio non facit compositionem, quia nihil facit compositionem cum aliquo, nisi comparetur ad illud. Sed relatio ut comparatur ad essentiam nihil addit, cum transeat in illam; absolutum vero ut comparatum ad essentiam vere manet et additur illi, ideo fecit compositionem.
(d) Item eadem natura, etc. Si dicatur quod idem videtur de natura, quae est in pluribus suppositis relativis, dico, quod non est simile, quia eadem natura omnino i 1 limitata potest esse fundamentum plurium relationum originis, et sic potest eadem esse in pluribus suppositis relativis. Caetera patent.