Cavelli ad lectorem instructio quid in editione sua perfecerit.
Quaestio i. utrum deus sit summe simplex?
Quaestio ii. utrum aliqua creatura sit simplex ?
(a) De modo igitur ponendi, etc. Sed quomodo intelligatur distinctio realis proprietatum existentium in essentia divina, supra exposui d. 2. q. parte 2. Sequitur : Non autem possunt ibi esse
aliquo modo per informationem propter simplicitatem divinam, hoc expositum est supra d. 5. q. 2. ergo erunt personae per se subsistentes in illa natura. Hoc non debet intelligi, quod hujusmodi relationes personales sint personae subsistentes, cum tantum sint rationes subsistendi, sed debet intelligi quod erunt ibi personae subsistentes per hujusmodi relationes, tanquam per relationes formales subsistendi, nam persona Patris nihil aliud includit nisi essentiam et proprietatem. Et quia hujusmodi relationes realiter distinguuntur tanquam tres rationes subsistendi, ideo per eas personae constitutae realiter distinguuntur. Sequitur : Qualiter autem ex hoc non sequatur distinctio, etc. hoc prolixe expositum est supra d. 2. q. 3. vide ibi. Sequitur : Et tunc illa relatio dicitur uno modo transire, hoc supra declaratum est. Innuit etiam hic quod ipsa relatio non est formaliter essentia, sed hoc supra prolixe expositum est d. 2. q. 1. partis 2. Sequitur in littera: Ipsa etiam ex hoc quod est, relatu) est oppositi necessario ut termini, etc. patet, quia essentia non potest esse terminus relationis originis, quia tunc essentia vere posset referri relatione originis, quod est improbatum supra d. 5. q. 1 . Cum ergo essentia non possit esse terminus talis relationis, sequitur quod comparare relationem ad essentiam est ipsam non comparare ad essentiam. Sequitur : Et ex hoc quod est oppositi necessario, distinguitur realiter ab illa, etc. Vide quae dixi supra d. 2. part. 2.q. 1. Sequitur: Nec oportet ibi esse compositionem, haec littera clara est, et prolixius declarata est supra d. 5. q. 2. quomodo persona constituta ex essentia et proprietate, non sit composita nec quasi composita. Sequitur : In speciali autem ponitur ulterius,quod tantum relationes originis constituunt personas et distinguunt eas, quia illa primo pullulant in essentia divina. Quia primo in essentia divina est duplex fecunditas, inquantum est intellectus infinitus et voluntas infinita, et mediantibus istis statim pullulant relationes originis, et post pullulant relationes communes, ut aequalitas et similitudo, de quibus supra patuit d. 19. q. 1. et infra patebit d. 31. et in quorll. q. 6.