CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
(b) Contra istam conclusionem. Hic Doctor intendit probare quod personae divinae constituantur in esse personali per absoluta sive per proprietates personales absolutas, et probat quatuor viis. Primo comparando relationem ad relatum. Secundo, comparando relationem ad originem. Tertio, ex propria ratione ipsius constitutivi. Quarto, per auctoritates. Et credo quod haec via sit magis sustentabilis et clarior et facilior, et quod Doctor magis declinet ad hanc viam per argumenta, quae quodammodo videntur insolubilis, quamvis ea nitatur solvere ; et credendum est, quod nisi opinio communis esset in contrarium, Doctorem asseruisse hanc opinionem, licet nunc utramque viam sustinere videatur.
(c) Quantum ad primam viam arguitur sic. Omne relativum sive omnis relatio, secundum quam aliquid dicitur esse relativum, praesupponit aliquid quod tali relatione vere refertur, hoc patet per Aug. 7. de Trin. quia omne relativum est aliquid, excepta relatione. Sed paternitas in divinis est relatio, qua aliquid dicitur vere relativum, et qua refertur ad aliud ; ergo paternitas de necessitate praesupponit aliquod prius quod secundum eam referatur. Si sic, illud praesuppositum non potest esse essentia divina, patet, quia essentia divina non refertur, ut supra expositum est dist. 5. q. 1. ergo erit aliquod suppositum realiter distinctum a termino ad quem refertur, et illud erit persona Patris; ergo prima persona erit prius constituta per aliquod absolutum, et non per aliquam relationem, cum illa sit posterior, et posterius non est constitutivum prioris. Ex isto etiam medio arguitur sic : Omne constitutum praeexigit partes constituentes et unionem earum, hoc patet tam in constituto per se quam per accidens, sed relativum est constitutum ex aliquo absoluto et relatione ;
ergo praesupponit relationem prius uniri tali absoluto sive informare tale absolutum. Sed informatum aliqua forma statim denominatur ab illa ; ergo absolutum in Patre prius includens paternitatem, qua dicatur Pater, denominatur a paternitate. Illud autem quod denominatur a paternitate, non est essentia, quia tunc essentia posset referri paternitate ; ergo erit aliquod absolutum quod non est essentia, et illud tale quod denominatur a paternitate, non videtur esse nisi persona Patris.
(d) Item secundo : principaliter arguit eadem via : Nihil praeexigens realem distinctionem aliquorum est constitutivum illorum ; sed relatio realis praeexigit realem distinctionem extremorum ; ergo non constituit illam. Major est nota, quia nullum posterius est constitutivum prioris. Minor patet per Philosophum 5. Met. c. de Eodem, text. non habente com. et incipit textus : Eadem vero dicuntur, et quidem secundum accidens, ut album, et patet in illo textu quomodo identilas non est relatio realis, quia non praeexigit realem distinctionem extremorum. Et sic patet ista minor, quomodo relatio realis est inter extrema realia realiter distincta.
(e) Si dicatur quod illa relatio non est realis, quae nec praeexigit extrema realiter distincta, nec facit distinctionem extremorum, sive non constituit extrema realiter distincta. Sed in proposito, quamvis paternitas et filiatio in divinis non dicantur relationes reales ex hoc quod praeexigunt extrema realiter distincta, dicuntur tamen reales, quia constituunt extrema realiter distincta, et hoc sufficit.
Contra, ergo istud argumentum. Extrema non sunt realiter distincta, ergo non est relatio realis, non valeret. Et tamen hoc argumentum tenet, quia si extrema non sunt realiter distincta ; ergo relatio non est realis. Et quod teneat, patet per Aristotelem ubi supra. Arguit enim Doctor quod si relatio diceretur realis ex hoc, quod constituit extrema realiter distincta, statim sequeretur quod hoc argumentum non valeret: Extrema non sunt realiter distincta ; ergo relatio inter illa non videtur realis ; et quod non valeat, probat, quia in antecedente, aut accipitur, quod extrema non sunt distincta realiter distinctione praecedente relationem, et tunc non sequitur ; ergo relatio non est realis. Quare autem non sequatur, patet, quia sic posset accipi in proposito : quia, per te, extrema paternitatis in divinis sunt realiter distincta, et non sunt realiter distincta distinctione praecedente paternitatem, et sic sequeretur quod paternitas in divinis non esset relatio realis. Aut accipitur in antecedente sic : extrema non sunt realiter distincta distinctione facta hac relatione, etc. id est, si extrema A et B non sunt realiter distincta, relatione C, quia C non est relatio realis, statim sequitur, ideo C non est relatio realis, quia non est relatio realis.
(f) Aliter dicitur, quod major est vera de accidentali relatione, quae non constituit, sed tantum advenit alicui post suum esse completum. Et sic ista est vera : I. elatio realis adveniens alicui post suum esse completum, praeexigit extrema realiter distincta. Sed paternitas in divinis non advenit supposito post suum esse completum, sed constituit illud ; ergo, etc.
Contra istud, quia relationi unde relatio est, convenit quod sit aliud, id est, quod relatio inquantum relatio est ad aliud, ergo paternitas de necessitate est ad aliud, aut ergo ad aliud distinctum sola filiatione, aut ad aliud distinc tum distinctione priori quam illa, quae esset a filiatione. Si secundo modo, habetur propositum. scilicet quod relatio realis praeexigit extrema realiter distincta. Si primo modo, etc.
(g) Item tertio sic : Omnis relatio primo terminatur ad absolutum. Haec probabitur infra dist. 30. Sed paternitas in divinis est relatio ; ergo terminatur ad aliquod absolutum. Sed non terminatur nisi ad personam Filii ; ergo persona Filii erit absoluta.