Patrologiae cursus completus
Contenta in quarto tomo.
Enarrationes in psalmos. seq.
In psalmum lxxxvii enarratio .
In psalmum lxxxviii enarratio.
Sermo i . de prima parte psalmi.
Sermo ii . de secunda parte psalmi.
Sermo i . de prima parte psalmi.
Sermo ii. de secunda parte psalmi.
In psalmum cvii. quare hoc loco non subjicitur enarratio.
Sermo i. de prima parte psalmi.
Sermo ii. de altera parte psalmi.
Sermo xxv. psalmus cum apostolo conciliandus.
1. (( vers. 1-3.)) Nostis, fratres, et saepissime audistis in Evangelio Dominum dicere, «Sinite pueros venire ad me; talium est enim regnum coelorum;» et iterum, «Si quis non receperit regnum Dei, sicut puer, non intrabit in illud» (Matth. XIX, 14; XVIII, 3; et Marc. X, 14, 15) : et multis aliis locis Dominus noster, per singulare humilitatis exemplum superbiam veteris hominis ad innovandam humiliter vitam similitudine puerilis aetatis accusat. Quapropter, charissimi, cum cantari auditis in Psalmis, Laudate, pueri, Dominum, ne arbitremini ad vos istam exhortationem non pertinere, quia jam corporis pueritiam supergressi, vel juvenili decore virescitis, vel senili honore canescitis: omnibus enim vobis dicit Apostolus, Nolite effici pueri mentibus; sed malitia parvuli estote, ut mentibus perfecti sitis (I Cor. XIV, 20) . Qua malitia maxime, nisi superbia? Ipsa enim de vana granditate praesumens non sinit hominem ambulare per arctam viam, et intrare per angustam portam: puer autem facile intrat per angustum; et ideo nemo, nisi ut puer, intrat in regnum coelorum. Quid autem superbiae malitia deterius, quae praepositum non vult habere nec Deum? Nam scriptum est, Initium superbiae hominis, apostatare a Deo (Eccli. X, 14) . Hanc se adversus praecepta divina tumidis cervicibus erigentem et suavi jugo Domini resistentem dejicite, frangite, comminuite atque consumite, et laudate, pueri, Dominum, laudate nomen Domini. Illa enim prostrata et exstincta, ex ore infantium et lactentium perficitur laus (Psal. VIII, 3) ; illa oppressa atque deleta, qui gloriatur, in Domino glorietur (I Cor. I, 31) . Non cantant ista qui se magnos putant; non cantant ista qui cognoscentes Deum, non sicut Deum glorificaverunt, aut gratias egerunt: se laudant illi, non Deum; non enim pueri sunt. Nomen suum potius praedicari volunt, et non laudant nomen Domini. Itaque evanuerunt in cogitationibus suis, et obscuratum est insipiens cor eorum; et dicentes se esse sapientes, stulti facti sunt (Rom. I, 21, 22) : voluerunt nomen suum diutissime et latissime diffamari , cito ipsi in angustias transituri. Deum decet, Dominum decet et semper et ubique praedicari. Semper ergo praedicetur: «Sit nomen Domini benedictum, ex hoc et usque in saeculum.» Ubique praedicetur: «A solis ortu usque ad occasum, laudate nomen Domini.