CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
Scholium.
Tertia via impugnandi sententiam communem, quod relationes constituunt personas, est ex ratione propria constituti. Prima ratio juxta hanc viam est: Quidquid constituit in aliquo primo esse, se toto repugnat oppositae distinctioni ; ergo paternitati ex ratione sua repugnat incommunicabilitas, quia per se constituit in esse incommunicabili. Consequentis falsitas quintupliciter ostenditur, et responsiones duae refutantur. Secunda, ab ultimis distinctivis et constitutivis nihil commune potest abstrahi, quia sunt primo diversa, de quo supra dist. 3. q. 3. a num. 6. et dist. 8. q. 3. sed a paternitate et filiatione abstrahitur conceptus relationis. Tertia, si suppositum includeret essentiam et relationem, non esset unum per se, ut patet in creatis. Quarta, relatio non potest constituere primam substantiam vel subsistens, cujusmodi est suppositum, quia secunda substantia non includit nisi substantiam ; ergo idem de prima, quae est maxime substantia, quia perfectionis est habere suum ultimum esse incommunicabile sine ope alicujus extrinseci alterius generis.
Quantum ad tertiam (i) viam arguitur primo sic : Quidquid constituit formaliter in aliquo primo esse et in unitate correspondente tali esse, se toto repugnat distinctioni oppositae illi unitati et esse. Exemplum, si rationale primo constituit hominem in entitate et unitate specifica, se toto primo repugnat distinctioni specificae, ita quod circumscribendo per impossibile vel possibile, quodcumque aliud a rationali, quod non est de intellectu ejus, stante solo intellectu rationalis, repugnabit sibi divisio in diversas naturas specificas. Et probatur ista propositio, quia si non toti constitutivo repugnat talis distinctio, ergo per aliquid sui sibi repugnat. Sit illud A , si ipsi A se toto repugnat, habetur propositum ; si non, sed repugnat ipsi A per B, erit processus in infinitum, vel ubicumque stabitur, illud erit ultimum constituens in tali unitate, et illi se toto repugnabit distinctio opposita tali unitati ; igitur si paternitas constituat primum suppositum in esse personali sub ratione incommunicabilis, oportet quod paternitati primo ex ratione sua repugnet communicabilitas.
Sed hoc videtur falsum multipliciter (k), tum primo, quia secundum illos, qui tenent hanc opinionem, nulla quidditas de se est incommunicabilis ; ergo nec paternitas. Tum secundo, quia paternitas non est de se haec, circumscripto omni eo, quod non est de formali ratione paternitatis. Circumscripta enim Deitate, quae non est de formali ratione paternitatis secundum Augustinum 7. de Trinitate, cap. 2. quod non eo Pater quo Deus, paternitas non est de se formaliter infinita, et per consequens non est de se haec. Probatur haec consequentia, continens per identitatem aliquid, quod est extra ejus rationem propriam vel primam, est quodammodo illimitatum; ergo continens formaliter tale, hoc est simpliciter illimitatum vel infinitum ; continentia enim formalis requirit majorem perfectionem continentis.
Ex hoc ultra, si paternitas non est de se haec, nec multo magis erit de se incommunicabilis, quia incommunicabilitas praesupponit singularitatem. Tum tertio, quia quaelibet relatio divina originis est aeque eadem essentiae divinae ; ergo si ex illa contraheret aliquam incommunicabilitatem, quaelibet aequaliter eam contraheret. Sed hoc est falsum, quia spiratio activa, licet sit haec, non tamen incommunicabilis est, quia est in duobus, Patre scilicet et Filio.
Ex hoc autem quarto probatur, quia cum opposita relativa videantur uniformiter se habere ad incommunicabilitatem, et spiratio activa non sit de se sic incommunicabilis ; ergo nec spiratio passiva sibi opposita, ergo non constituet Spiritum sanctum in esse personali, quod est falsum, si ponatur relationem constituere. Tum quinto, quia etiamsi ponerentur quaecumque positiones impossibiles vel incompossibiles, stante inlellectu rationalitatis, repugnaret sibi dividi in plures naturas specificas, puta, si ponatur quod rationale esset differentia specifica coloris, et quod ille color possit causare substantias de nihilo vel quaecumque talia. Posita autem hac positione impossibili, quod prior esset productio voluntatis quam intellectus, salvata ratione generationis et spirationis, spiratio activa esset in uno supposito, et generatio activa tunc esset in duobus, quia tunc Spiritui sancto in primo instanti in quo spiratur, communicaretur vis generativa ; ergo modo generationi activae in se, non repugnat in se formaliter communicabilitas.
Ad istud argumentum de primo incommunicabili respondetur dupliciter. Uno modo, quod paternitas licet non sit incommunicabilis, unde paternitas, tamen paternitas divina, sive unde divina, est incommunicabilis. Aliter dicitur, quod paternitas subsistens, qualis est ista quae est in Deo, est incommunicabilis, sed non paternitas inhaerens, qualis est creata.
Contra primam responsionem licet concludant ultimae tres rationes vel probationes, tamen arguo aliter dupliciter. Primo sic: Quando duo constituunt per se aliquod tertium, neutrum illorum habet ab altero illam conditionem, quae est propria sibi inquantum constituit, sed utrumque habet ex se primo. Verbi gratia, materia et forma constituunt per se compositum, et materia non habet a forma potentialitatem, quae est ejus conditio in causando compositum, nec forma habet a materia aliquam actualitatem, quae est ejus conditio in causando compositum, ita et in definitione, genus non habet a differentia conceptum determinatum vel determinabilem, nec differentia habet a genere conceptum specificum indivisibilem in plura secundum speciem ;
ergo si persona constituatur ex essentia et propria incommunicabili, neutrum habebit ab altero, quod est sibi proprium. Sed sicut essentia non habet communicabilitatem a proprietate, sed est ex se ipsa communicabilis, circumscribendo per intellectum proprietatem, ita proprietas non habebit ab essentia incommunicabilitatem, sed erit ex se primo talis, circumscripta, per impossibile, essentia.
Praeterea, essentia (1) non dat incommunicabilitatem Patri, ut mere essentia est, quia ipsa est communicabilis ; ergo ut ipsa intelligitur habere virtualiter paternitatem in se, et ita idem, ut virtualiter in essentia, erit ratio incommunicabilitatis suiipsius, ut formaliter tale, quod est inconveniens. Tum, quia de illo, ut est virtualiter in essentia, quaeram, aut est communicabile aut incommunicabile ? Si communicabile, non erit ratio incommunicabilitatis paternitati, ut formaliter in se. Si incommunicabile et ab essentia, secundum illam responsionem, iterum arguitur, quod non ab essentia, ut mere essentia, sicut prius, et sic in infinitum, aut communicabile aut incommunicabile. Tum, quia nulla unitas verius vel intensius convenit alicui, ut est unum virtualiter tantum quam ut est unum formaliter, et hoc loquendo de unitate propria illi, et hoc patet sicut de entitate propria. Tum, quia quod est in aliquo, est in eo per. modum ejus ; ergo quod est in essentia virtualiter, ut praecise est in ea, non est ibi ut incommunicabile.
Contra illud quod respondetur, postea de relatione subsistente, quod ipsa est incommunicabilis, quaero cum prius oporteat intelligere aliquid esse hoc quam subsistens, quaero per quid paternitas sit haec, non de se, cum non sit formaliter infinita ; ergo nec multo magis est de se subsistens, ergo nec de se est incommunicabilis.
Secundo principaliter arguitur sic, quantum ad istam viam : Ab ultimis distinctivis et constitutivis aliquorum, non potest abstrahi aliquod commune dictum in quid de eis. Probo, quia si est aliquid commune eis, illo communi non distinguerentur primo, sed aliquo contrahente distinguerentur, et ita non sunt primo distinctiva. Si igitur sunt primo distinctiva, nihil est eis commune dictum in quid de eis; a paternitate autem, et filiatione abstrahitur hoc commune dictum, quod est relatio, quae videtur eis commune esse et univoce. Potest enim intellectus certus esse de relatione, et dubius de hac relatione vel illa; igitur et ista a quibus abstrahitur non sunt primo distinctiva. Respondetur (m) negando minorem, dicendo quod relationes divinae sunt primo diversae.
Contra hoc est argutum frequenter, et potest unum medium iterari, quia tunc sciens unam originem in divinis, et nesciens utrum illa originato esset generatio vel spiratio, nullum conceptum haberet nisi de voce ; vana igitur essent illa problemata, quae fiunt de generatione sive de productione in communi, et solvuntur per propria media, antequam quaeratur de productionibus in speciali. Item tertio principaliter (n) sic :
Primum constitutivum suppositi in aliqua natura, videtur facere per se unum cum illa natura, quia non videtur quod aliquod unum per accidens, possit esse primum simpliciter in aliquo genere, secundum Philosophum 2. Physic. Primum autem, de quo natura dicitur per se, est ejus proprium suppositum ; ergo, etc. Sed sicut in creaturis relatio est alterius generis ab absoluto, et ideo non facit per se unum cum eo, ita in divinis non videtur conceptus unus esse per se absoluti et relationis; ergo si persona ista duo includat essentialiter, essentiam scilicet et relationem, videtur esse suppositum per accidens, et ita videtur quod possit dari aliquid prius constitutivum per se suppositi in illa natura.
Confirmatur (o) ratio sic : Prima identitas videtur esse primae naturae ad proprium suppositum ; ergo illa identitas nec est per accidens nec quasi per accidens, sed omnino per se, ergo suppositum non includit aliquid quasi alterius generis a natura.
Confirmatur (p) secundo, quia aliter magis per se esset identitas naturae creatae ad suppositum suum quam naturae divinae ad suum, quod videtur inconveniens.
Confirmatur tertio, quia secunda substantia dicit totum quod quid est, primae substantiae ; ergo in prima substantia non concurrit aliqua quidditas distincta a quidditate secundae substantiae ; ergo nec quidditas relationis, quae est distincta a quidditate essentiae, pertinet ad rationem primae substantiae. Si enim prima substantia includit per se quidditatem distinctam a quidditate substantiae secundae; ergo non magis est per se suppositum substantiae quam illius quidditatis alterius, et ita neutrius vel utriusque.
Nec valet haec responsio, quia haec quidditas est illa per identitatem, et ideo idem per se unum potest esse per se suppositum utriusque quidditatis. Hoc enim non salvat per se unitatem suppositi, quia suppositum ponitur per se suppositum quidditatis acceptae secundum formalem rationem ; non autem propter identitatem realem, et non formalem ipsius ad aliam, tunc enim per se suppositum entis esset per se suppositum unius, propter veram identitatem unius ad ens. Itaque suppositum per se unum est tantum per se suppositum quidditatis ; per se unum est tantum per se suppositum quidditatis per se unius formaliter, et per consequens nullius formaliter distinctae ab illa ; et per consequens nullam naturam formaliter distinctam includet per se primo, quia non esset ratio quare non esset per se suppositum illius quidditatis distinctae, quam per se primo modo includeret.
Si instetur hic de attributis, non est simile, quia nullum attributum constituit per se suppositum Deitatis, sed est quasi passio secundum Damascenum lib. I . cap. 4. et 9. et non est inconveniens quasi passionem cum quasi subjecto, quasi per accidens esse idem, et etiam cum supposito subjecti, licet sit inconveniens primum suppositum primi subjecti esse in se ens per accidens.
Ad istam tertiam rationem, quae procedit ex per se unitate suppositi naturae divinae, respondetur quod relatio constituit, ut transit in essentiam, et ita non ut est alterius generis. Nec propter hoc sequitur, quod constitutum sit absolutum, quia relatio servat illud quod est proprium sibi ; bene tamen conceditur, quod illud quod derelinquitur per relationem, est absolutum, quia illud derelictum est essentia divina. Contra istam responsionem arguitur sic, et quaero, aut relatio constituit, ut est idem essentiae formaliter sive quidditative, aut non. Si sic, sequuntur duo inconvenientia: Unum, quod relatio non erit relatio, quia secundum Augustinum 7. de Trin. Si est ad alterum formaliter, jam non est substantia, et pari ratione si est formaliter substantia, jam non est ad aliud. Similiter aliud sequitur inconveniens, quia quidquid constituitur aliquo, inquantum est formaliter absolutum, est formaliter absolutum, et ita suppositum constitutum esset formaliter absolutum. Aut constituitur relatione inquantum transit, sive est idem essentiae, non formaliter, sed realiter ; et cum hoc stat, quod constituatur relatione proprie, ut relatio est, quia relatio nullo modo potest considerari in divinis, quin sit realiter eadem essentiae. Si igitur secundum aliquem modum considerata constitueret suppositum, non prohiberetur constitutum esse ens per accidens, dato quod sic constitueret, cum secundum omnem modum considerata est realiter eadem essentiae, licet non formaliter, sequitur quod ex hoc quod ipsa, ut realiter eadem essentiae, constituit, non prohibetur constitutum esse ens per accidens ; non autem potest constituere, ut magis idem essentiae quam realiter, nisi ut formaliter idem, sed non est idem formaliter.
Praeterea, quod dicitur relationem derelinquere esse absolutum, hoc videtur repugnare sibiipsi, quia forma non derelinquit aliud esse a se, sicut albedo non derelinquit aliud in albo quo est album, quam seipsam ; ergo proprietas constituens, si conservat hoc quod est sibi proprium, derelinquit hoc quod est sibi proprium et nihil aliud. Similiter quomodo esse absolutum posset derelinqui a proprietate relativa si praecederet eam in persona ?
Quarto principaliter arguitur secundum istam tertiam viam sic :
e
Prima substantia est maxime substantia, secundum Philosophum in Praedicamentis, et hoc non est imperfectionis ; ergo videtur quod hoc modo posset poni prima substantia in divinis, videlicet persona, cui maxime competat subsistere, id est, per se esse. Relatio autem non videtur posse formaliter constituere aliquid subsistens, nec per consequens primam substantiam.
Confirmatur etiam, quia cum secunda substantia non includat aliquid, quod non est formaliter substantia ; igitur nec prima substantia, quae est maxime substantia, includet, quia substantia non est ex non substantia.
Confirmatur iterum ratio, quia si oportet in his, quae sunt ad aliquid in divinis non tantum ponere quidditatem, puta, non tantum paternitatem, sed etiam hanc paternitatem, et ultra hanc etiam sub ratione incommunicabilis, et haec omnia competere sibi inquantum est ad aliud, et ut non est formaliter illud quod est ad se ; quare non potest ita in eo quod est ad se, non per illud formaliter quod est ad aliud haberi hoc, quod est incommunicabile?
Et confirmatur istud ultimo efficaciter, quia in substantia creata licet imperfectionis sit limitari adi unam subsistentiam sive ad unum esse perfectissimum, quod nullo modo est determinabile vel contrahibile, nec potest esse aliquid alicujus. Tamen quod natura ipsa sine alio alterius generis possit habere ultimum esse, quod non est natum aliquo alio contrahi, hoc non est alicujus imperfectionis, quia hoc est commune substantiis, et conceditur substantiis, et negatur ab accidentibus propter eorum imperfectionem ; ergo videtur quod natura divina ut est ad se, habebit ultimum esse actuale et ultimam unitatem absque limitatione ad esse subsistentiae unius.
Respondetur ad hanc rationem quartam, quae procedit ex ratione primae substantiae, dicendo quod relatio habet vim proprietatis incommunicabilis primae substantiae, et ideo habet vim constituendi hanc primam substantiam vel suppositum secundae substantiae.
Quod confirmatur per hoc, quia quae separata sunt in inferioribus, unita sunt in superioribus, et ideo licet alio conveniat alicui in creaturis esse ad aliud et subsistere, vel esse quo et subsistere, tamen ista possunt eodem competere Deo vel personis divinis.
Contra istud arguitur sic (q) :
quaero quam vim intelligis, aut vim causae efficientis aut formalis ? Si efficientis, quasi causabit ibi quamdam realitalem absolutam, quae formaliter constituet ibi primam substantiam, et ita conceditur propositum, quod substantia constituitur aliqua realitate absoluta, et cum hoc additur unum aliud impossibile, quod relatio posset causare illam realitatem absolutam. Si secundo modo, scilicet formaliter, cum nulla forma habeat vim constituendi aliquid formaliter, nisi tale quale natum est esse tali forma, sicut albedo non habet vim constituendi aliquid nisi album, et quae includuntur in albo, sequitur quod relatio, quae est essentialiter habitudo ad aliud, non habet vim constituendi aliquid ad se. Confirmatio illa nihil videtur va-Iere. Non enim fit talis unio in Deo nisi propter infinitatem essentiae divinae, quae in se includit unitive omnem perfectionem simpliciter et omnem etiam realitatem sibi compossibilem, proprietas autem non est infinita formaliter ; ergo non oportet in ea uniri omnem realitatem, et maxime non illam, quae videtur sibi formaliter repugnare aut non posse in ea includi, quasi majorem perfectionem diceret formaliter quam ista, vel omnino non minorem.